Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum potuerit peccare in primo instanti suae creationis

QAESTIO SECVNDA. lus potuerit peccare in primo instanti sui esse. Thom. l. q. 63. art. 5.

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod Ange lus potuit peccare in primo instanti suae creationis, quia peccatum opponitur merito, sed natura intellectualis in primo instanti suae creationis potui "mereri, sicut ponitur de anima Christi, ergo pari ratione angeli i primo instanti suae creationis potuerunt peccare.

Item anima in primo instanti potest peccato maculari, igitur & angelus.

IN CONTRARIVM arguitur, quia tam meriti quam peccatum non videtur posse esse sine actu libero, quae videtu requieeere deliberationem. Sed deliberatio non potest esse in instanti, ergo angelus non potuit peccare, vel mereri in primo instanti

RESPONSIO. Fere omnes concordant in hoc, quod angelus in primo instanti suae creationis non potuit peccare Hujus autem variae assignantur rationes. Quidam dicunt sic quod cum voluntas non sit, nisi boni apprehensi, non potest ess aliquid volitum, nisi apprehendatur vt bonum, quod si vere bonum est, non est peccatum in appetitu, oportet ergo quod s peccatum est, quod sit verisimile bonum, & non vere bonum. Sec secundum August. contra Academicos non potest aliquid iudicari verisimile, nisi prius sit verum cognitum, oportet ergo intellectus veri boni praecedat intellectum verisimilis boni, sic appetitus aestimati boni (quo malus fit angelus) non potest sequi primum actum intellectus quo verum bonum consideratur, sed sequitur secundum, quo consideratur verisimile bonum: & sic non potuit in primo instanti peccare.

Haec autem positio videtur in duobus peccare. Primo in hoc quod dicit quod in appetendo verum bonum non est peccatum. Contingit enim peccare in appetendo verum bonum, si appetatur absque debitis circunstantiis (vt dictum est in quaest. praeced.) Isti etiam & omnes alij ponunt angelum peccasse appetendo verum bonum. Secundo deficit in hoc quod verisimile bonum non potest esse primi apprehensum ab intellectu, quia etsi verisimile bonum non possit esse primum apprehensum sub ratione qua simile, quia verisimile bonum non dicitur tale, nisi quia est vero bono simile, & idec supponit cognitionem veri boni. Iuxta quam sententiam loquitur Aug. talem apprehensionem verisimilis boni, aeque parum sequitur electio mala, sicut apprehensionem veri boni, quia ille apprehendit aliquid non esse verum bonum, sed simile vero bono aeque parum decipitur, sicut ille qui apprehendit verum bonum. Et ideo si peccatum in electione sequitur defectum in cc gnitione, ita parum potest peccare vnus sicut alius.

Alius modus ponitur ad eandem conclusionem, quod angelus peccare non potuit in primo instanti suae creationis pro tanto quia operatio quae simul incipit cum esse rei inest ab agente: quo habet esse, sicut moueri sursum a generante. Sed actio per cati non potest angelo inesse a deo creante angelum, quia actus defectuosus non est, nisi a defectuoso agente, sicut claudicatio na turalis tibiae ex debilitate virtutis seminis. In deo autem non possumus ponere alicuit virtutis defectum, quare impossibile est acticnem quae simul incipit cum esse angeli creati a Deo esse malam.

Nec ista ratio facit fidem, quia quod actio quae simul incipit cum esse rei attribuatur agenti vel generanti, & ei imputetur, hoc solum est in illis, in quibus non est principium actiuum, sed solum passiuum, non liberum, sed naturale, sicut in grauibus & leuibus: quod patet, in eodem enim instanti in quo est ignis, illuminat domum. Et haec actio attribuitur igni, in quo est actiuum principii illuminationis, nec attribuitur generanti ignem, nisi sicut causa remotae. In grauibus & leuibus in quibus non est actiuum principium sui motus, sed solum passiuum oportet quod sit extra ipsa, & noc est generans, quod est proxima causa per se mouens grauia & leuia, vt docet Arist. 8. Physi. In quibus etiam est solum principium passiuum non naturale. sed liberum: si tamen aliquod principium passiuum liberum esse potest, actio non imputatur agenti quia generans non causat actionem, nisi dando tale principium, sicui generans non mouet graue, nisi dando ei formam grauiratis, ad quod sequitur naturaliter esse deorsum, nisi sit aliquid prohibens. Sed si principium datum a producente sit liberum, actio sequitur ad tale principium per indifferentiam, propter quod determiratio actionis ad hoc vel illud bonum vel malum non debet imputari producenti, sed rei productae, quae ratione libertatis suad alterum se determinat, ergo in re solum actio attribuitur generanti vel producenti, in quibus non est principium actiuum, sed solum passiuum, naturale & non liberum. Sed in angelo vel est principium actiuum sui primi velle, vel si sit passiuum est tamen liberum, quare primum velle angeli non debet attribui Deo creanti.

8 Item quandocunque actio quae simul incipit cum esse rei attribuitur generanti oes actiones eiusdem rationis attribuuntur eidem, sicut patet in grauibus & leuibus. Non enim solum mouetur graue deorsum a generante quando fit graue, sed etiam postquam est actu graue, & est extra locum suum mouetur per se a generante, per accidens autem a remouente prohibens (vt docetur 8. Physi.) Si igitur primum velle angeli attribuitur Deo creanti, & omnia velle sequentia attribuentur eidem, & ita nunquam poterit peccare angelus, quod est falsum.

Ideo dicendum est aliter, quod angelus fuit creatus in gratia au non. Si in gratia (cum impossibile sit eidem simul inesse gratiam & culpam) impossibile est quod in instanti suae creationis in quo habuit gratiam commisit culpam. Si autem non fuit creatus in gratia, aut habuit in sua creatione solam cognitionem naturalem, aut praetei eam habuit aliquam superadditam. Si habuit solam cognitionem naturalem peccare non potuit, quia secundum eam non possumu. in angelo ponere inconsiderationem aliquam, cum angeius nouerit plene omnes circunstantias cuiuscunque agibilis vel appetibilis ab eo intuendo naturam rei, vt supra dictum est. Si autem in sua q. creatione habuerit aliquam supernaturalem cognitionem idem, sequitur, quia peccatum angeli non potuit esse nisi per inconsiderationem. Impossibile est autem & contradictionem implicams quod in instanti in quo data est angelo supernatur alis cognitio in eodem fuerit in eo inconsideratio. Nullus enim accipit nouam cognitionem, nisi per actualem considerationem, & ideo &c.

Sed contra hoc potest sic instari, nonnullum peccatum es non assentire his quae reuelantur per fidem, sed si in instanti, in quo creatus est angelus proposita fuerint vel reuelata aliqua supernaturalia, pertuinentia ad fidem (vt ponit praedicta positio) potuit eis angelus non assentire, cum non essent ei manifesta, ergo non assentiendo potuit peccare, & hoc etiam peccatum peruenisset ex quadam nescientia angeli, qui ignorat quantum est de se ea quae sunt supernaturalia.

Sed illud non valet, quia quod angelus non assentiret Deo reuelanti hoc esset, vel quia illud quod est reuelatum a Deo reputaret falsum, vel saltem dubium: vtroque autem modo poneretur, error in angelo. quod esse non potest, quare tenendum est quod angelus in primo instanti peccare non potuit, quia non potui in illo instanti habere inconsiderationem illam, quae ad eius peccatum requiritur. Item patet tenendo aliam viam (scilicet quod angelus peccauit appetendo illud quod malum erat, non secundum se, sed quia prohibitum, quia peccatum angeli prouenit ex inconsideratione, vt dictum est. Sed angelus in instanti in quo creatus fuit, non potuit habere inconsiderationem de prohibitione sibi facta, quia vel tunc sibi facta fuit, & sic eam tunc agnouit, vel postmodum, & sic in primo instanti eam transgredi non potuit, quia nondum eam acceperat, quare &c.

Ad primum argumentum dicendum qued non est simile de merito, & de peccato pro primo instanti creationis angeli. Quia enim in primo instanti non potest esse in angelo defectus inconsiderationis respectu supernaturalium, respectu quorum potest peccare, ideo in eo non potest esse vitium electionis: potuit tamen in eo esse recta & libera electio, propter quam mereri potuit, si tamen aliquem actum liberum tunc habere potuit.

Ad secundum dicendum qued non est simile de anima & de angelo, quia anima non contrahit peccatum originale ex personali electione, sed ex vnione sui cum corpore cui vnitur statim quando creatur, peccatum autem angeli (si quod fuisset) prouenisset ex personali electione, quae non potuit esse mala in primo instanti, quia non potuit tunc esse defectus inconsiderationis.

Ad argumentum in oppositum licet sit pro conclusione ista, tamen assumit vnum quod a paucis concederetur, videlicet qui electio angeli bona vel mala sequatur deliberationem discursiua & requirentem tempus, quia sicut deus aliqua libere voluit al aeterno, ita angelus ab instanti suae creationis aliqua libere vellpotuit: propter quod potuit mereri bene volendo, & demereri si potuisset inesse pro illo instanti defectus inconsiderationis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2