Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum angeli boni meruerint suam beatitudinem
AD secundum principale sic proceditur. Et videtur q angeli beati suam beatitudinem non meruerunt, quia meritum aut attenditur secundum operis difficultatem, aut valorem, non secundum difficultatem, quia in angelis nulla fuit difficultas ad bonum, nec secundum operis valorem, quia non mererentur per actum beatitudinis, qui est summi valoris, quod tamen falsum est, quare &c.
Praeterea sicut gloria cadit sub merito condigni, sic prima gratia sub merito congrui. Sed angeli non meruerunt primam gratia de congruo, cum in ea creati fuerint, ergo nec gloriam de condigno.
IN CONTRARIVM est, quia praemium respondet mirito, sicut poena demerito, sed mali angeli non habuerunt poensine demerito, ergo nec boni habuerunt praemium sine merito
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est, quo beati angeli suam beatitudinem meruerunt. Secundum est, quod pos vnicum actum meritorium eam habuerunt. Tertium est, quod non solum natura, imo tempore meritum praecessit praemiunm
Primum patet, quia in quibus inuenitur aliqua perfectio eiusdem rationis in eis est idem modus consequendi perfectionem illam. Sed in angelis & hominibus est beatitudo vnius rationis. Vnde Apoc. 21. Dicitur quod in illa coelesti Hierusalem, mensura angeli, est mensura hominis: ergo cum homines absque merito non perueniant ad beatitudinem, videtur quod nec angeli, & hoc concordat illi positioni, quae dicit quod peccatum angeli fuit in hoc quod beatitudinem absque merito habere voluit exponendo vt supra expositum est. Non fuisset autem hoc ei peccatum si ordinatus fuisset ad consequendum beatitudinem sine merito, quare &c
Secundum patet sic, pronior est deus ad remunerandum, quam ad condemnandum. Sed mali angeli ex vnico actu sunt aetern. liter condemnati, ergo bonivnico actu aeternaliter remunerati, Ratio autem huius forsan esse potest, quia gratia perficit naturam secundum modum naturae. Est autem modus naturae angi licae, quod statim per naturam & vnico actu suam naturalen le beatitudinem habeat, vt dictum fuit supra, dist. 4. quare & per gratiam vnico actu debet suam supernatur alem beatitudinem attingere. Sic enim ordinatur angelus ad supernaturalem beatitudinem per gratiam in ratione meriti, sicut ordinatur ad foelicitatem naturalem per suam naturam in ratione principij.
Tertium patet sic, scilicet, quod meritum tempore praecessit, & non solum natuia, quia actus qui includunt oppositionem circa statum operantis non possunt esse simul, sed actus praemi & meriti includunt oppositionem circa statum operantis, quare &c. antecedens probatur, quia mereri est illius qui est in statu acquirentis & tendentis ad terminum. Praemium autem respicit sta tum non acquirentis, sed iam possidentis, nec tendendis ad terminum, sed iam existentis in termino: & haec manifeste opponuntur, ergo meritum & praemium non possunt esse simul. oportet erge quod vel meritum praecedat praemium, & sic habetur propositum quod meritum sequatur praemium, quod est absurdum, sicut est absurdum quod aliquis sit prius in termino, quam in via. Si tame in vtroque debeat esse, quamuis dicat magister in litera contrarium.
Quod aliqui confirmant dicentes, quod sicut miles equum a rege prius sibi datum meretur postea strennue militando, sic beati angeli beatitudinem sibi a principio datam mererentur, nunc per opera quibus nobis ex iussione diuina ministrant. Sed illud non valet, quia eques datus a rege, aut est datus gratuito & simpliciter, & tunc opera sequentia non sunt meritoria, quia nullus meretur id quod est suum, sed per meritum facit quilibet, vt aliquid efficiatur ei debitum, & per consequens suum quod ei prius non erat debitum, nec suum. Sed talia opera sunt quaedam recompensatio gratitudinis de beneficio prius accepto. Si autem equus esset collatus militi sub tali pacto quod militare pro rege, tunc per consequentia opera mereretur equum non quidem prius suum, sed quasi accommodatum, vt per operfacta per equum, acquireret sibi equum. Beatitudo autem nos datur beatis sub aliqua conditione, sed simpliciter. Et ideo pesequentia opera nullus meretur beatitudinem. Item beatitudo semel habita semper durat. Si igitur per opera sequenti: aliquis mereretur beatitudinem, sequeretur quod meritum & praemium essent simul, quod improbatum est.
Ad primum argumentum dicendum quod ad rationem meriti tria concurrunt valor operis, vt sit aliqua proportio inter meritum & praemium si sit meritum de condigno. Libertas operantis & operatio sit in potestate operantis, quia talibus solum laudamur vel vituperamur, vel meremur, vel demeremur. Et quod operans sit in statu aliquid acquirendi. Quia per meritum aliquod efficitur debitum, quod prius non erat debitum. Beati ergo an geli nunc non merentur suam beatitudinem, quia non sunt in statu acquirendi eam. Sed eam prius meruerunt concurrentib tunc omnibus conditionibus quae sunt de ratione meriti, nunc etiam per eandem rationem mereri possunt aliquam accidentalem beatitudinem per opera, quibus nobis ministrant.
On this page