Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum cum vnitate potentiae possit esse personarum pluralitas
QUAESTIO QVARTA. Vtrum cum vnitate potentiae possit esse personarum pluralitas. Tho. 1. p. 9. 30. art. I. & q. 32. art. 1.
D tertium principale sic proceditur. Et videtur, quod cum vnitate essentiae non possit stare realis pluralitas personarum: quia sicut se habet ratio ad differentiam rationis, ita res ad differentiam q rei: sed non potest esse, quod aliqua sint vnum ratione, & diuersa ratione, per illud quod est vnum ratione: ergo nec aliqua possunt esse vnum, & idem re, & distincta re, per aliquid, vel per aliqua, quae sunt vnum re: sed essentia & relatio in diuinis sunt vnum & idem re, vt communiter ponitur: ergo impossibile est, quod ea quae sunt vnum in diuinis per essentiam, sint diuersa realiter per relationes: sed propter aliud non ponitur, quod stet pluralitas personarum cum vnitate essentiae: ergo, &c.
Secundo sic: quaecunque sunt vnum realiter, multiplicato vno multiplicatur alterum: sed persona & essentia sunt vnum realiter, alioquin in diuinis esset realis compositio: ergo cum essentia non multiplicetur, videtur quod nec personae.
RESPONSIO. Quia conclusio non est dubia apud fideles (omnes enim tenent, quod vnus est Deus, quod ad essentiam attinet, & quod tres sunt personae distinctae relationibus originis) ideo circa declarationem conclusionis immorandum est.
Quidam enim dicunt, quod haec conclusio, quae directe continet articulum Trinitatis, potest demonstratiue sciri, sicut qo corpus compositum ex contrariis, sit corruptibile. Demonstrationes autem, quas isti adducunt, sunt hae. Omnis perfecta operatio terminatur ad aliquod operatum: sed in Deo sunt intelligere & velle operationes perfectissimae: ergo terminantur ad aliqua operata: intelligere quidem ad verbu productum, velle autem ad amorem: sed producens aliquid per quancunque operationem, & productum, necessario differunt: ergo talis differentia est in diuinis, cum illa productio sit ad intra: sed non potest esse quo ad essentiam, quae est vna: ergo quo ad personas.
Secunda est talis: Quicquid perfectionis est in creaturis, totum est Deo attribuendum (exclusa imperfectione,) sed naturam reperiri in pluribus suppositis, est perfectionis, licet plurificari in eis, sit imperfectionis, vt dictum fuit suprâ: engo primum est Deo attribuendum; excluso secundo. Hoc autem solum fit, ponendo plures personas in vna essentia diuina: ergo, &c.
Ad confirmationem huius facit, quod natura quae non est nisi tantum in vno supposito, videtur arctata & limitata, quod nor competit naturae diuinae. Hae autem rationes (vt isti dicunt) aeque bene concludunt, sicut quaecunque demonstratio in naturalibus
Sed quia in I. quaest. huius libri satis efficaciter probatum est, quod arti cul. fidei, potissimum trinitatis, demonstrari non potest, nec quod ita sit. vt ponit articul?, nec quod articulus sit possib. aut quod nihil impos¬ sibile sequatur ad articulum, quorum vnum includit aliud. Ex possibili enim non sequitur impossibile, nec rationes quae sunt contra articulum scientifice dissolui possunt, ideo non replicando rationes prius adductas, solum restat soluere rationes per quas isti nituntur demonstrare articulum trinitatis u¬
Cum enim primo dicitur quod intelligere & velle vbicunque sunt operationes perfecte terminantur ad aliquod operatum per eas productum, falsum est absolute, & non valet ad propositum, absolute quidem falsum est, quia in beatis intelligere & velle quibus vident Deum & diligunt sunt perfectissimae operationes: & tamen per illud intelligere nullum verbum formatur seu producitur, nec per illud velle producitur aliquis amor, ergo illud est falsum absolute, non valet etiam ad propositum, quia intelligere & velle in Deo aut essent ipsaemet productiones personarum, aut principia productionum. Primum non potest dici, quia productiones in diuinis sunt diuersae realiter, sed velle & intelligere non differunt realiter, ergo non sunt productiones. Item producere & produci non possunt competere omnibus personis, quia quaedam est non producens (scilicet Spiritus sanctus) & quaedam non producta (vt pater.) Sed intelligere & velle competunt omnibus personis, ergo non sunt producere nec produci, & ita non sunt productiones, nec actiue nes passiue. Item nec sunt principia productionum, quia aut essent vnum principium aut plura. Si vnum ex hoc non potest demonstratiue probari quod ab illo vno sint plures productiones & plura producta. Si plura aut differunt re aut sola ratione, non re, quia sunt absoluta, & conueniunt omnibus personis, & talia non differunt realiter in diuinis. Si sola ratione, ex hoc non potest demonstrari quod sint principia plurium productionum & plurium productorum realiter differentium, quare nullo modo per intelligere & velle potest demonstrari pluralitas personarum productarum.
Cum ergo dicitur quod omnis perfecta operatio terminatur ad aliquod operatum. Si vocetur operatio perfectio artis, vt domificatio, verum est. Si etiam operatio vocetur actio de genere actionis, adhuc est verum, quia actio transit in passum secundum aliquid in eo causatum. Actio enim proprie accepta in creaturis non est aliud quam denominatio producentis a producto, sicut calefactio actio non est aliud, nisi denominatio calefacientis a calore producto. Sed si vocetur operatio vltima perfectio potentiae quemadmodum se habet videre ad visum, & intelligere ad intellectum falsa est propositio, quia istae perfectiones sunt vltimus finis potentiae, nec aliquid per eas necessario producetur in eadem potentia, vt habetur 9. Metaphysic. & primo Ethicorum.
Quod autem secundo dicitur quod perfectionis est quod essentia vna sit in pluribus suppositis: nam imperfectionis & actioni naturae attestatur quod ipsa sit tantum in vnico supposito: dicendum quod quantum habet via naturalis inquisitionis, sufficit ad ponendum naturam diuinam esse perfectissimam & illimitatam quod ipsa sit in vnico supposito perfectissimo & illimitato, nec oportet quod ponatur in pluribus, nec philosophi qui ductu rationis naturalis sciuerunt naturam diuinam esse perfectissimam, posuerunt quod perfectio eius requireret plura supposita, sed tantum vnum perfectissimum. Sic ergo patet quod rationes istae nullo modo demonstrant articulum trinitatis, quia omnino demonstrari non potest.
Restat ergo vt solae persuasiones adducantur ad id quod demonstratio non attingit. Hoc autem aliqui sic persuadent. Dicunt enim quod in omnibus creaturis esse est aliud ab essentia. Essentia enim quae est in pluribus suppositis quantum est de se est vna, plurificatur autem in eis per esse, modo esse non est nisi suppositi, quod si sit ipsius naturae hoc est solum ratione suppositi: plurificatis ergo suppositis necesse est quod esse plurificetur, quo plurificato necesse est essentiam plurificari. In diuinis autem aliter est, quia ibi esse est idem quod essentia, nec esse conuenit essentiae per suppositum, sed ipsa est de seipsum esse: & ideo nec ipsum esse per supposita nec essentiam per esse oportet plurilicari. Licet haec conclusio sit vera, persuasio tamen eius est multum defectuosa. Statim enim patitur calumniam in primo dicto, scilicet quod esse & essentia in creaturis realiter differant, hoc enim negant multi. Sed esto quod sic esset quod dicunt postea, quod essentia non nabet esse nisi per suppositum si intelligant quod essentia non habet esse nisi in supposito; verum est tam in natura creata quam increata. Et ideo ex hoc nihil potest argui plus de vna quam de alia. Si vero intelligatur causaliter qued essentia habet esse per suppositum, falsum est, imo magis econtrario suppositum nabet esse per essentiam si tamen est ibi aliqua causalitas, qui si esse differt ab essentia est eius proprius effectus, vel aliqua proprietas consequens essentiam, vel vt quidam dicunt fluens ab essentia, vnde in omni supposito prius est intelligere efientiam, & postes ratione essentiae ipsum esse. Quicquid enim attribuitur supposito; siue esse siue operari, totum attribuitur ratione essentiae & naturae. Et ideo quod dicunt tertio quod essentia plurificatur in creaturis per plurificationem ipsius esse, valde est irrationabile, quia ita est esse de sei vnum, sicut & effentia. Por quid ergo plurificabitur? non se ipso, 1 quia idem dicerem de essentia, nec per agens, quia actio agontis naturalis per prius attingit essentiam quam esse (si sint diuersa.) Et ideo rationabilius est quie essentia quae prius attingituru per prius plurificetur, & per consequens esse quod in ea pluriu; ficata recipitur quam econuerso. Item omnibus his concessis adhuc in nullo declaratur propositum, sed remanet tota diffi¬x cultas, scilicet qualiter est possibile quod vnum esse & vna essentiae. sint in pluribus suppositis, & per quid constituantur & distinguantur illa supposita, quia non per esse nec per essentiam, cum in illis conueniant. de nullo autem alio fit mentio: ideo, &c.0
Et per ad aliqualiter persuadendum articulum trinitatis credo quod recurrendum est ad infinitatem diuinae perfectionis. Sicut enim eadem essentia numero est voluntas, & intellectus, magnitudo, pulchritudo, & fortitudo, & quicquid aliud essentialiter dicitur, sic propter infinitum suae perfectionis eadem natura diuina potest esse fundamentum oppositarum relationum, quae (cum sint relationes originis) necessario competunt diuersis suppositis, quia nulla res seipsam gignit vt sit, vt dicit Augustinus primo de trinitate. Et cum relatio non faciat compositionem cum suo fundamento (vt infra probatur) relinquitur quod in diuinis sint plura supposita quae nullam ponunt ibi compositionem.
Aliqui autem hoc aliter persuadent ex ordine vniuersi sic, vna natura inuenitur in vnico supposito vt in Angelo& multae in multis vt in eisdem. Item in vna persona multae naturae, vt in sorte, ergo ad complementum vniuersi est dare reliquumg scilicet quod in multis personis sit vna natura quod solum est in diuinis. Plus autem est adherendum conclusioni propter fidem quam propter dictas persuasiones.
On this page