Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA sciri oportet. Superius magister determinauit de conuersione & auersione ange. lorum. Hic vero de his quae ad eorum conuersionem, vel auersionem consequuntur. Et diuiditur in duas. Prima est de statu angelorum conuersorum et auersorum. Secunda de potestate vtrumque, secunda in princip. 7. dist. ibi, supradictum est. Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in duas. Primo determinat de statu quem habebant angeli antequam peccarent. Secundo de loco poenali eis pro peccato deputato: ibi, & tantae superbiae merito. Haec secunda in partes quatuor diuiditur. Primo determinat locum poenalem angelorum. Secundo eorum ordinem. Tertio mouet circa praedicta quaestionem & eam determinat. Quarto subiungit quaedam incidenter. Secunda ibi & sicut inter bonos Tertia ibi, solet etiam quaeri. Quarta de lucifero autem. Haec est diuisio in generali.
In speciali sic procedit magister. Et proponit primo quod angeli peccantes de diuersis ordinibus ceciderunt inter quos primus & potestatis maioris & dignitatis dicitur fuisse Lucifer. Vnde considerans eminentiam suae dignitatis & gratiam elatus est, & hoc probat per multos Doctores. Deinde dicit quod merito tanti peccati in hunc caliginosum aerem cum suis sociis est damnatus. Locus enim coelestis propter sui claritatem non com petebat, nec inter nos ne homines nimis infestarent, sed sunt in aere caliginoso in signum tenebrarum peccati quod est eis quasi carcer ad exercitium nostrum, post vero diem iudicij recludentur in infernum. Deinde dicit quod inter angelos tam bonos quam malos vsque ad diem iudicij est ordo praelationis, quia qui sunt maioris scientiae inter eos & habent maiorem praelationem tali praelatione quandoque denominantur vt qui praeest vni prouinciae dicitur princeps illius prouinciae, qui vero vni homini praeest dicitur illius hominis angelus. Postea quaerit vtrum aliqui daemones iam sint in inferno, & dicit quod sic, ad puniendum malos, siue ad puniendum animas damnatorum, aliqui quotidie illuc descendunt deducendo animas damnatorum ad supplicium. Deinde incidentaliter quaerit de Lucifero quomodo dicitur religatus. Et dicit quod ideo dicitur religatus, quia statim cum peccauit, in infernum demersus est, vel postquam deuictus fuit a Christo religatus est. Et intelligitur illa religatio quia non habet tantam potestatem quantam habebit in die iudicij, vel in fine mundi quando soluetur, & subdit etiam incidenter quod secundum quod sancti viri vincunt daemonum tentationes, sic eorum potestas minuitur, vt statim illum a quo deuictus est non possit vlterius de eodem peccato tentare, in istis breuiter terminatur &c.
On this page