Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum primus angelus inter peccantes fuerit de supremo ordine angelorum

QUAESTIO PRIMA. Vtrum primus angelus inter peccantes fuerit de supremo ordine. Thom. 1. 9. 63. ar. 7.

CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor. Primum est de quo ordine fuerit primus angellus inter peccantes. Secundum est vtrum peccatum eius fuerit aliis occasio peccandi. Tertium Aest vtrum inter daemones sit ordo praelationis. Quartum est vtrum daemon tentans hominem de aliquo peccato, & victus ab eo possit iterum aliquem tentare. Ad primum sic proceditur, & videtur quod primus inter peccantes non fuerit de supremo ordine, quia infra distinct. 8. dicit August. quod daemones cum suo principe nunc daemone tunc archangelo &c. ergo primus inter peccantes fuit archangelus. Sed ordo archan geiorum non est supremus, igitur &c.

Item secundum Gregorium de primo angelo peccante intelligitur illud Ezech. 28. tu cherub extentus & protegens fuit ergo de ordine cherubin, sed ille ordo non est supremus sed seraphin, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Iob 40. Ipse est principium viarum Dei, ergo fuit omnium creaturarum primus.

RESPONSIO. Cum haec quaestio sit de facto, & scriptura nihil dicat de hoc quin satis possit exponi ab eo qui tene re vellet contrarium, ideo non plene per certitudinem potest determinari quid tenendum sit, illud enim quod scriptura dicit Esaiae 14. de Lucifero intelligitur ad litteram de rege Babylonis, & illud quod dicitur Ezechie. 28. Tu cherub &c. intelligitur de rege Tyri. De primo autem angelo qui peccauit, non intelligitur nisi per quandam allegoriam. Ex qua nunquam potest esse efficax argumentum propter quod Aug mouens quaestionem illam 11. super Genes. non soluit eam, quia parum intromittit se de angelis vbi aliqua certitudo non potest haberi.

5 Alij autem doctores variantur in quaestione ista. Damasce enim lib. 2. cap. 3. in princip. dicit eum fuisset ex his angelicis vi tutibus quae praeerant terrestri ordini, & cui terra commissa erat. & hoc probabiliter, quia sicut se habet peccatum ad angelum, sic mori in peccato ad hominem, quare quod est hominibus mors, hoc est angelis casus secundum Damasc. Sed deus primum hominem peccantem non dimisit in peccato mori, nec decuit, vt videtur, quod prima eius creatura in humana specie deficeret a fine, ad quem diuinitus ordinata erat, ergo non decuit Deum primum & supremum in natura angelica dimittere peccare, & sic a fine suo deficere.

Huic opinioni concordat opinio Platonicorum, quam recitat Augu. 8. & II. de ciuit. dei, dicebant enim quod omnes dei eram boni: Sed daemonum quidam boni, quidam mali, deos nominantes substantias intellectuales, quae sunt a globo lunari & supra daemones vero illas quae sunt a globo lunari & infra. Cum enim, vt ait August. 3. de Trinit. tota natura corporalis administretur. per spiritualem, non est erroneum credere supremos angelos soli diuinae contemplationi vacare, medios vero administrare corpora coelestia. Infimos vero administrare corpora infima Et ex his solum aliquos peccasse, aliquos non, sicut dicit Damas. Greg. vero ponit quod primus angelus qui peccauit, fuit supremus simpliciter de supremo ordine supremae Hierar. Vnde 32. moralium & in homel. de centum ouibus dicit, quod de caeteris agminibus angelorum praelatus, eorum claritate transcendit. de eorum operatione clarior fuit. Est etiam ad hoc probabilis ratio, quia motiuum angeli ad peccandum videtur fuisse consideratio propriae excellentiae. Sed illud maxime locum habuit, vel habere potuit in supremo angelo, quare &c.

Ista sententia tenetur communis, cui non obuiat ratio inducta pro prima opinione, quia primus homo fuit a Deo immediate creatus, non autem eius posteritas, propter quod non decuit primum hominem priuari beatitudine, sicut aliquem de posteritate, sed omnes angeli fuerunt immediate a deo creati. Et ideo non est majus inconueniens supremum angelum peccasse & defecisse a beatitudine, quam quemcunque alium.

Ad primum argumentum dicendum quod archangelus ibi non nominat ordinem, sed principatum. Et quia ille qui peccauit secundum gradum necessarie fuit excellentior omnibus, idec archangelus dicitur quasi princeps omnium angelorum.

Ad secundum dicendum quod cherubin interpretatur plenitudo scientiae, seraphin autem ardentes, siue incendentes. Et quia scientia quae inflat, potuit esse occasio ruinae, non autem charitas, quae aedificat, ideo non vocatur seraphin, sed cherubin, quanquam ex ordine seraphin fuerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1