Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum peccatum primi angeli fuerit aliis causa vel occasio peccandi
QVAESTIO. SECVNDA. Vtrum peccatum primi angeli, fuerit aliis causa vel occasio peccandi. Thom. 1. q. 63. ar. 8.
SECVNDO vero quaeritur vtrum peccatum primi angeli fuerit aliis causa vel occasio peccandi Et videtur quod non, quia sicut mali per auersionem ceciderunt, ita boni per conuersionem confirmaDti sunt. Sed in bonis angelis non ponitur vnus causa vel occasio fuisse conuersionis alterius, ergo nec in malis debet poni vnus fuisse causa vel occasio auersionis alterius.
Item causa prior est causato: sed omnes mali angeli simul peccauerunt (vt dicit Damas.) ergo vnus non fuit causa vel occasio peccandi aliis.
CONTRA. Apoc. 12. dicitur quod dracho traxit secum tertiam partem stellarum, sed non dicitur traxisse de loco ad locum, sed de statu ad statum (scilicet de gratia ad culpam) ergo &c. RESPONSIO. Cum haec quaestio sit de facto, sicut & praecedens: Cum etiam scriptura nihil dicat de hoc, quin satis ex poni possit ab eo qui vellet tenere oppositum. Ideo non potes plene per certitudinem determinari quid tenendum sit. Communiter tamen dicitur quod inter peccatum primi angeli & aliorum, non fuit solum ordo secundum quantitatem culpae (vt quidam voluerunt) sed etiam in causalitate (ita scilicet quod peccatum primi angeli fuit aliorum causa exemplaris non praecedens tempore, sed natura. Quod enim tempore non praecesserit patet, quia nullus aspiciens ad malum operatur: Sed peccatum primi angeli mox vt fuit consummatum apparuit malum, ergo non potuit esse motiuum appetitus aliorum. Minor patet, quia secudum Damasc. quo est hominibus mors, hoc est angelis casus: & ideo sicut homo in morte recipit pro peccato condemnationem, sic recipit angelus statim post peccatum ( propter quod apparuit) statim malum.
Quod vero natura praecesserit patet sic, quia plures opera¬ tiones instantaneae possunt simul esse in tempore, licet vna praecedat aliam causalitate, sicut dum est ignis videtur, & videnti complacet: Sed electio & cognitio angeli sunt operationes instantaneae, ergo dum elegit illicite primus angelus potuit hoc simul inferior angelus cognoscere & electioni eius, vel simili consentire, & sic peccare ad eius exemplaritatem.
Ad primum argumentum dicendum quod sicut peccatum primi angeli fuit occasio peccati aliorum, Sic conuersio primi angeli inter bonos potuit, & forte fuit occasio conuersionis aliorum. Similis est ratio in his & in illis. Et simili modo loquitur de eis scriptura. Sicut enim de malis dicitur Matth. 25. Ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis eius: Sic de bonis dicitur Apoc. 12. Michael & angeli eius.
On this page