Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in daemonibus sit ordo praelationis
TERTIO quaeritur vtrum in daemonibus sit ordo praelationis. Et videtur quod non, quia in bonis angelis, nihil est inordinatum, ergo in malis nihil est ordinatum.
Item eadem est damnatio angelorum & hominum, sed in hominibus damnatis non est ordo praelationis: ergo neque in angelis.
CONTRA. de primo angelo dicitur Iob 40. Ipse est rex super omnes filios superbiae, sed regnum sonat in praelationem, quare &c.
RESPONSIO. Dicendum quod ordo praelationis est in daemonibus, hoc enim congruit eorum naturae, & nequitiae eorum, quod congruit eorum naturae patet, quia sicut se habet natura ad naturam, sic actio ad actionem, nunc est ita quod in daemonibus natura vnius subditur naturae alterius, maxime quoad illos qui differunt specie: ergo & actio actioni. Sed ordo praelationis consistit in hoc quod actio subditi subest actioni praelati, & secundum eam regulatur, ergo &c.
Item congruit eorum nequitiae, quia plus nocet exercitus ordinatus, quam inordinatus. Sed multitudo daemonum est quasi quidam exercitus ad impugnandum homines, ergo congruit eorum nequitiae, quia volunt hominibus nocere, vt habeant inter se ordinem, & hoc dicit glosa super primam epistolam ad Corinth. quod quandiu durat mundus, praesunt angeli angelis, daemones daemonibus, & homines hominibus.
On this page