Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum daemon semel victus possit postea tentare aliquem

QVAESTIO QVARTA. Vtrum daemon victus possit deinceps aliquem tentare. Thom. 1. 4. 114. artic. 5.

QVARTO quaeritur, vtrum daemon victus possit deinceps aliquem tentare, videtur quod sic, quia Lucifer creditur fuisse, qui tentauit Christum, & perfecte ab eo victus fuit. Matth. 4. sed idem in fine mundi, tempore antichristi tentabit grauissime homines, vt in litera dicitur, quare &c.

Item quanto pauciores sunt tentatores, tanto facilior est tentatio, sed multi & quasi infiniti daemones a principio mundi per sanctos victi sunt, ergo si semel victi amplius tentare non possunt in fine mundi essent paucissimi tentatores, & facillima tentatio, quod falsum est.

CONTRA. iustitia humana exemplata est a diuina. Sed secundum iustitiam humanam, pugil victus semel non recipitur iterum ad duellum: ergo secundum iustitiam diuinam daemon semel victus non debet a deo permitti quod tentet alium.

RESPONSIO. dicendum quod daemon tentans hominem de aliquo vitio (puta gulae) quantumcunque sit perfecte victus potest tamen alium tentare hominem etiam de eodem vitio. Item eundem a quo victus est potest tentare de alio vitio, sed eundem eodem modo se habentem non potest tentare de eodem vitio, Quod totum patet vnica ratione sic, omnis tentans sub spe alicuius victoriae tentat, sed daemon quantumcunque perfecte victus ab aliquo potest sperare quod vincet alios etiam simili tentatione, quia non omnes sunt eiusdem voluntatis vel firmitatis in resistendo tentationi potest etiam sperare q vincet eundem tentando de alio vitio, quia frequenter qui non est pronus ad vnum vitium est pronus ad aliud, sed non potest sperare quod eundem eodem modo se habentem vincat eadem vel simili tentatione, quia idem manens idem natum est eodem modo resistere. propter quod nisi mutetur processu temporis non potest sperare victoriam de eo.

Ad argumentum respondendum. Prima enim duo solum probant quod victus ab vno potest alios tentare quod concedimus

Ad argumentum in contrarium dicendum, quod non est simile de daemone victo in pugna spirituali, & de pugile victio in pugna corporali, quia in pugna corporali praesumitur quis victus ex defectu virtutis corporalis quae in viris perfectis semper tendit ad defectum. Sed in pugna spirituali vincitur daemon quitentatus non praebet tentationi assensum. Assentit autem tentationi vnus (cui non assentit alius.) Et idem assentit vni tentationi qui non assentit aliis. Et vnus idem dissentit vno tempore tanquam bene dispositus, qui alio tempore simili tentationi consentit tanquam male dispositus secundum mentem, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4