Praeambulum
Praeambulum
SVPRA dictum est &c. Superius determinaui mag. de statu angelorum tam peccantium quan non, siue beatorum & malorum. Hic vero determinat de potestate vtrorumque. Et diuiditur in gi duas. Primo determinat eorum potestatem quantum ad eorum meritum. Secundo quantum ad eorum assumptionem corporum. Secunda in principio 8. dist. Solet etiam in quaestione. Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in duas. Primo determinat de potestate vtrorumque scilicet tam bonorum quam malorum generaliter. Secundo de potestate malorum specialiter. Secunda ibi, & licet angeli mali. Prima diuiditur in quatuor partes. Primo determinat eorum potestatem. Secundo obiicit contra determinata. Tertio soluit. Quarto concludit solutionem. Secunda ibi, sed & semper nec boni peccare possunt. Tertia, ad quod dicimus. Quarta, non ergo post conformationem. Secunda principalis in qua principaliter determinat de potestate malorum, & diuiditur in duas. Primo determinat eorum virtutem in cognoscendo. Secundo in operando. Secunda ibi, quorum scientia & virtute, haec secunda diuiditur in tres. Primo determinat ad quid eis data est potestas. Secundo ostendi quam potestatem habent & quam non. Tertio excusat a perfecta determinatione. Secunda ibi nec putandum est. Tertia, quoque sciendum. Secunda istatum diuiditur in tres. Primo ostendit quod non possunt ad nutum corporalem materiam transmutare. Secundo ostendit quod non possunt creare. Tertio quod aliquod ministerium creationis possunt rebus adhibere. Et declarat per exempla. Secunda ibi, nec sane creatores. Tertia ibi sicut ergo nec parentes. Haec est diuisio literae in generali.
IN SPECIALI sic procedit & proponit primo quod mali angeli post peccatu non possunt benefacere, licet possinm. bonum facere, nec etiam boni post confirmationem possunt peccare. Deinde obiicit dicens quod si boni angeli non possunt peccare, ergo non habent liberum arbitrium. quia secundum Hieron. omnis creatura ex lib. arb. est vertibilis. Postea respondet dicens quod absque dubio boni peccare non possunt, nec propter hoc minus habent de lib. arb. quia non coactione aliqua, sed spontanea voluntate & immutabiliter bonum diliguni & eligunt, sicut nec minus habent de libertate qui non possum seruire peccato, sic nec angeli minus habent quia non possum peccaret. Haec autem immutabilitas non est eis ex natura, sed ex gratia confirmante. Deinde concludit suum intentum. Et subdit quod auctoritas Hier. in contrarium intelligitur de lib. arb. per gratiam non confirmato. Postea determinat de potestate malorum specialiter, & dicit quod daemones tripliciter aliqua cognoscunt, vel subtilitate suae naturae, vel experientia temporum, vel reuelatione superiorum spirituum. Subdit etiam quod ipsi quae futura sunt aliquando praesciunt. Deinde dicit quod virtute & scientia daemonum magicae artes fiunt. datur autem daemonibus potestas, vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercitium & probationem sanctorum. Deinde dicit quod daemones neque sunt putandi habere hanc potestatem (scilicet quod materia corporalis eis ad nutum seruiat.) Deinde dicit quod non possunt aliquid creare, sed quaecunque faciunt non ex sua virtute, sed ex occultis rerum seminibus producunt. postea dicit quod aliquod ministerium daemones adhibere possunt, quod probat per simile in exercitiis humanis, sicut agricola ad productionem fructum, & praedicatores ad illuminationem mentium. Vitimo subdit quod aliqua possunt angeli mali facere per naturam, quae non permittuntur a deo facere. Alia multa facere non possunt, quia ad ea natura eorum non extendit: quae autem possunt, & quae non, homini determinare difficile est. Et in hoc, &c.
On this page