Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli boni possint peccare
CIRCA distinctionem istam quaeruntur tria. Primum est de libertate arbitrij bonorum & malorum angelorum. Secundum est de cognitioni daeimonum. Tertium est de potestate eorum. Cirae ca primum quaeruntur duo. Primum est, Vtrum angeli beati possint peccare. Secundum est, vtrum angeli mal possint benefacere. Ad primum sic proceditur. Et arg. quod angel beati possint peccare, quia gratia & gloria non tollunt naturam Sed de ratione creaturae est quod possint deficere, quare &c.
Item quanto aliquid est liberius, tanto minus est determinatum. In naturalibus enim quae sunt ad vnum determinata, nihi est libertatis: Sed lib. arb. in angelis bonis non est minus liberum quam prius (alioquin beatitudo auferret eis aliquid perfectionis suae:) ergo est aeque indeterminatum vt prius, sed prius flecti potuerunt ad malum, ergo & nunc.
CONTRA. per beatitudinem transformamur in dei similitudinem (vt dicitur I. Ioam. 3. Cum apparuerit, similes ei erimus) Sed deus est impeccabilis, ergo &c.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, vnde conueniat alicui quod peccare non possit. Secundum est, vtrum illa causa reperiatur in beatis.
QUANTVM ad primum dicendum quod ex hoc prouenit peccatum in electione, quod praecedit aliquis defectus in ratione defectus inquam erroris, vel nescientiae, vel inconsiderationis, & vbi non potest esse aliquis defectus in ratione, nullo modo potest esse peccatum in electione: quod patet dupliciter. Primo quia sicut se habet habitus ad habitum, sic actus ad actum: Sed impossibile est aliquem habitum esse vitiosum in voluntate cum perfecto habitu rationis practicae, ergo non potest esse in ea aliquis actus vitiosus, nisi actus rationis sit in aliquo defectuosus. Maior patet. Minor probatur, quia prudentia, quae est habitus rationis practicae, si est perfecta coexigit omnes virtutes morales, & in ipsam omnes connectuntur, & ideo cum ipsa non potest stare habitus vitiosus, nisi habitus contrarij simul essent, quod est impossibile.
Secundo patet idem sic, cum voluntas sequatur rationem practicam actus voluntatis, correspondent actibus practice rationis: Actus autem practicae rationis est duplex, vnus est respectu primorum & vniuersalium principiorum operabilium (vtpote quod bonum est eligendum, & quod malum est fugiendum) Alius est respectu particularium eorum, s. quae deducuntur ex primis & vniuersalibus principiis per deliberationem & consilium. Sic in voluntate sunt duo actus praedictis duobucorrespondentes. Vnus sequens vniuersale iudicium de agendis. Alius sequens consilium & deliberationem de aliquo particulari agibili. Ex hoc sic arguitur, sicut se habet primus actu voluntatis ad primum actum rationis, sic secundus ad secundum Sed primus actus voluntatis non potest esse vitiosus, quia primus actus rationis non potest esse defectuosus, ergo similiter secundus actus voluntatis eligentis aliquid post consilium & deliberationem non potest esse vitiosus, nisi secundus actus rationis, qui est deliberare vel consiliari sit defectuosus, secundum aliquem praedictorum defectiuum. Ex quo patet quod posse peccare conuenit ereaturae intellectuali, ex hoc quod potest in consideratione deficere. Et per oppositum paret quod intellectus, qui semper actu considerat absque vllo errore omnia quae sunt circa aliquod agibile agendum non potest circa illud peccare, propter quod deuspeccare non potest, quia actu considerat quaecunque circa facienda possibilia sunt considerari. Et sic patet primum.
Ex hoc patet secundum, s. quod beati non possunt peccare quia vbi nullus est defectus in ratione, ibi nullum potest essi peccatum in electione: Sed in beatis nullus est defectus in cognitione. Vident enim in verbo aut alio quocunque modo actu quicquid ad eos pertinet in vniuersali & in particulari, aliter nam essent vere beati, neque eorum appetitus quietatus, ergo nullum peccatum potest accidere in electione eorum. Hoc autem manifestius fiet, si videatur quomodo voluntas se habet ad finem & ad illud quod est ad finem. Hoc autem assumendum est ex similitudine eorum quae sunt in intellectu. Assentit enim intellectus alicu tanquam per se noto, scilicet primis principiis, quorum notiri: vocatur intellectus. Assentit etiam conclusionibus & tanquam propter aliud notis, & haec notitia vocatur scientia, vel aliquo alio nomine: & omnes assensus rationis ad alterum istorum re ducuntur tam in speculatiuis quam in practicis. Sic & voluntaaliquid vult propter se & illud est finis. Aliud autem propter aliud (scilicet ea quae sunt ad finem) & primus quidem actus vocatur velle. Secundus autem eligere, & ad alterum illorum duorum omnes actus voluntatis reducuntur. His autem sic se habentibus impossibile est quod voluntas alicuius beati possit appetere aliquid discordans a bono diuino, quod acceptauit tanquam finem stante voluntate finis, & actuali iudicio in vniuersali & particulari, de his quae ex fine deducuntur, quia si posset illud discordan appetere, vel appeteret ipsum vt finem, quod esse non potes stante voluntate finis oppositi sic accepti, quia opposita non possunt simul esse volita, vel appeteret ipsum propter finem, etiam esse non potest, quia deductum esset per actum consilij quem sequitur electio, quod illud esset appetendum, propter finem praeacceptatum, & tunc non esset discordans. Cum ergo volur tas beata semper bonum diuinum velit propter se & tanquam finem, nec possit ipsum non velle, cum in eo sit ratio boni perfecti, & nulla ratio mali, stet etiam semper actualis consideratio in vniuersali & particulari eorum quae ex fine isto deducuntur beati pro eo quod semper vident quicquid ad eos pertinet, impossibile est quod voluntas beatas velit aliquid discordans a bono diuino, & sic peccare non potest.
Ex quo patet quod si beati visione beatâ solum videreni essentiam diuinam, & in ea vel in aliqua alia visione non viderent quae ad eos pertinent voluntas quidem eorum ab ipsa di uina essentia diuerti non posset, quin ipsam diligeret propter si & tanquam finem: quia est bonum perfectum in quo nulla ess ratio mali, tamen posset ea diuerti volendo aliquid discordani ab ea, propter defectum deductionis eorum quae propter ipsam sunt eligenda vel refutanda, sicut aliquis volens saluari vult nihilominus fornicari, quia non deducit an fornicari sit discordans ab eo quod est saluari, habita actuali deductione quod fornicari non stat cum saluari, impossibile esset quod fornicaretur, sed quia non deducit ideo fornicatur.
On this page