Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angeli mali possint aliquod bonum facere

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum angeli mali possint aliquod bonum facere. Thom. 1. p. q. 64. ar. 2. De Gand. in quodl. 8. q. 11.

SECVNDO quaeritur vtrum angeli mali possint ali quod bonum facere, & videtur quod non, quia sicut boni Jangeli sunt confirmati in bono, ita mali sunt obstialnati in malo, sed boni non possunt peccare (vt dictum est) ergo nec mali benefacere.

Item ex mala voluntate non potest egredi nisi malus actus, sed Daemones mala voluntate carere non possunt, vt ait Aug de fide ad Petrum, quare &c.

Item si daemones possent benefacere, possent se ad gratiam pra parare, & eam recuperare: consequens est falsum, ergo& antecedens

CONTRA. si daemones non possent aliquod bonum facere, hoc inesset eis vel a natura, vel a culpa commissa, vel ab ordinatione diuina, non a natura, quia natura bona est, peccassent etiam omnes, statim cum habuissent naturam. Nec a culpa quam primo commiserunt: quia illa non manet in eis actu sed reatu. Nec ab ordinatione diuina. Deus enim non ordina aut vult mala fieri, sed facta punit, quare &c.

RESPONSIO. Cum sit triplex bonum sicut ad praesens loquimur, scilicet bonum naturae moris & gratiae. Manifestum est omnes actus daemonum habere primam bonitatem quia illa bonitas est rei entitas, tertia autem bonitate quae esta gratia carent, quia gratiam irrecuperabiliter amiserunt, & causpostmodum reddetur. Restat ergo videre de secunda bonitate quae est moralis, quae proprie est bonitas debita inesse actibus creaturae agentis ex lib. arbit. & sumitur ex obiecto & circunstantiis, vtrum daemones possint hoc modo bonum facere, quod sit bonum ex genere & ex circunstantiis. Et dicitur communiter quod non, imo quicquid volunt, aut faciunt, est malum totum vel ex genere actus cadentis super indebitam materiam, vel si sit bonum ex genere (vt confiteri Christum vel credere) depra uatur tamen per aliquam circunstantiam malam.

Huius autem assignantur variae rationes, quidam dicunt quod sicut impossibile est a voluntate immutabiliter adhaerente bono fini procedere opus prauum: Ita econtrario impossibile est a voluntate immutabiliter adhaerente prauo fini procedere opus bonum. Cum finis sit mensura & regula eorum quae fiunt proptefinem. Voluntas autem daemonis immutabiliter adhaeret prauo finis, ideo &c. Minorem probant, quia peccatum voluntatis circa finem contingit dupliciter, quandoque ex passione abducente rationem ab actuali consideratione recti finis, sicut in ifscotinentibus, & talis peccator est poenitens passione cessante. Aliquande autem ex malitia, quae secundum Philos. 7. Ethic. est corruptiu: finis, eo quod qualis vnusquisque est secundum habitum, talis ei fini videtur, & qui sic peccant, peccant ex habitu & electione, nec est poenitens, vt intemperatus: propter quod talis non est curabilis nisi habitu remoto. Peccatum autem angeli non fuit ex passione sed ex electione & habitu, & ideo stante tali habitu non potest no adhaerere malo fini, habitus autem ab eo remoueri non est possibile cum non sit in statu viae post casu, sicut nec homines post mortem, quia quod hominibus est mors, hoc est angelis casus, ideo &c.

Istud non videtur sufficienter dictum. Primo quia finis cui immutabiliter adhaeret voluntas mali angeli est ille cui adhaesit primo peccando. Sed ille finis non est malus, quia non peccauit appetendo aliquod malum de se: Sed appetendo bonum ex genere absque debitis circunstantiis, vt dictum fuit prius, ergo voluntas angeli non adhaeret malo fini, sed bono. Ex voluntate autem boni finis ex genere non est necesse procedere opus malum, quare &c. Item dato quod voluntas angeli adhaeret malo fini de se, non est necesse quod a tali voluntate procedat opus malum, quia a voluntate adhaerent? recto fini potest procedere opus prauum, cum non sit actuali deductio in vniuersali & partuiculari eorum quae sunt propter finin vniuersali & particulari eligenda, sicut dictum fuit in praeced. quaest. Et simile est de voluntate adhaerente prauo fini, quia es ipsa potest bonum opus procedere, si non deducatur ex illo fine sicut praestituens sibi adulterium tanquam finem potest dare eleemosinam non propter finem illum & bene facit, non autem est necesse quod voluntas daemonis malo fini adhaerens omnia quae agit ex illo finideducat, non enim angelus malus in malo fine cui adhaeret, videomnia quae ad ipsum pertinent, sicut angelus bonus in suo fine

Item sicut angelus non peccauit ex passione, sic nec ex habitu, quia antequam peccaret, malum habitum non habebat nec ex electione, sed magis ex nescientia, vel inconsideratione, vt dictum fuit supra, distinct. 5. Sicut ergo peccans ex passione, cessante passione poenitet, sic vt videtur daemon cessante (vi dixi) dicta consideratione qua peccauit, poenitere poterit, & cui adhaerebat, poterit non adhaerere.

Ad hoc quod dicitur quod angelus post casum suum in termino certum est, quod non fuit in termino suae durationis, cum sit incorruptibilis, nec in termino electionis. Aliqua enim volunt & eligunt angeli mali & boni quae prius nec volebant, & nec eligebant: & econtrario prius aliqua volebant quae modo nolunt. Restat ergo quod solum sint in termino merendi & demerendi, vt iam per actum quantumcunque bonum ex genere & circunstantiis non mereantur, nec de congruo gratiam, nec de condigno gloriam, nec per actum quantumcunque malum merentur ampliorem po nam essentialem, licet forte aliquam accidentalem poenam amplio rem mereantur ex multitudine damnatorum, sicut beati angel ampliorem gloriam accidentalem habent ex salute iustorum.

Ex hoc autem quod daemones sic sunt in termino, non sequitu quin possint aliquod bonum facere, quamuis non esset meritorium: Ideo alia assignatur ratio, quae sumitur ex conditione naturae angelicae. Vis enim appetitiua proportionatur apprehensioni, differt autem apprehensio angeli ab apprehensione hominis, quia angelus apprehendit immobiliter & sine discursu, homo vero mobiliter & cum discursu, & propter hoc voluntas hominis adhaeret mobiliter quasi potens discedere& contrario adhaerere, voluntas autem angeli fixe adhaeret & immobiliter. vnde ante adhaesionem potest libere adherere huic & opposito, in his duntaxat quae non naturaliter vult, sed postquam adhaesit immobiliter adhaeret. Et ideo consueuit dici quod lib. arb. hominis flexibile est ad opposita ante electionem & post, lib. arb. angeli flexibile est ante, sed non post, propter quod angeli mali post electionem suam malam in peccato obstinati sunt, ita quod bene agere non possunt.

Sed nec istud videtur sufficere. Primo quia effectus communis requirit causam communem: obstinatio autem in malo est quid commune angelis malis, & hominibus damnatis, ergo causa obstinationis debet in eis assignari secundum aliquid comune, & non secundum illud in quo differunt lib. arbi. angeli, & lib. arbi. hominis, quod est immobiliter adhaereret, & mobiliter. Secundo quia non videtur verum quod angelus immobiliter adhaerea his quibus semel adhaesit, quia secudum illos qui ponunt istam positionem, omnes angeli a principio adhaeserunt bono, quia omnes meruerunt, sicut ipsi dicunt: sed mali post meritum praestiterunt impedimentum peccando, & ita diuerterunt se a bono cui primo adhaeserant: Et sic haec duo dicta sibi contradicunt. It. si natura angeli est talis, quod semel adhaerens alicui non potest al illo deflecti. Et ex hoc sic fuit obstinatio daemonum, quod non possunt velle aliquod bonum, ex quo primo peccauerunt, per eandem rationem boni angeli essent confirmati in bono, ita quod peccare non possunt, ex hoc solo quod meruerunt: Sed hoc est falsum. Per meritum non sunt confirmati, sed per praemium; ergo & illud ex quo sequitur, scilicet quod naturalis modus adhaesioni angeli sit causa obstinationis. Item dato quod daemones immobiliter adhaerent eis quibus semel adhaeserunt. Ex hoc tamen non se quitur quod non possint aliquod bonum velle vel facere, sed solum quod non possunt velle honum oppositum malo quod elegerunt: de alio autem bono illi malo non opposito, non sequitur

Dicendum ergo quod quamuis angeli mali non possint merer de condigno vel congruo remissionem culpae pro eo quod secundun ordinationem diuinam tempus merendi tam angelis quam hominibus praefixum est: hominibus quidem mors, angelis quiden casus: hominibus quidem prolixius, quia magis distant a deo, & in cognitionem diuinorum etiam imperfectam multo tempore deueniunt Angelis autem breuius tanquam habentibus deiformen intellectum Quamuis etiam angeli mali non possint nolle quod semel voluerunt, quod tamen non est asserendum, nihilominus quod non possint aliquod bonum velle quod sit bonum ex genere & circunstantiis, nec ratio aliqua perfecta conuincit, nec authoritas. Attribuere autem hoc deo omnino inconueniens est, qui nec potes esse causat vt aliquis male velit, aut in malo volito perseueret

Ad primum argumentum patet responsio ex iam dictis, c angeli boni non possunt peccare, pro tanto est, quia in essentis diuina, quam videndo beatificantur, vident quicquid ad eos pertinet vel aliqua visione beatifica. Non sic autem est de angelis malis

Ad secundum dicendum quod a voluntate mala inquantum huiusmodi non potest egredi actus bonus, non est tamer necesse quod quicquid egreditur a voluntate daemonis, egrediatur ab ea inquantum mala.

Ad tertium dicendum quo bene facere no esi ie praeparare ad gratiam, nisi in eo qui est in statu viae, qualis non est angelus malus

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2