Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum daemones possint futura praedicere

QUAESTIO TERTIA. Vtrum daemones possint futura praedicere. Thom. 1. p. 9. 57. ar. 3.

SECVNDo principaliter quaeritur, vtrum daemones possint futura praedicere. Et videtur quod non quia praenuntiato futurorum videtur esse signum diuinitatis, secundum illud Esaiae 4I. ventura anai numerate, & dicemus quod dij estis vos: sed daemones non sunt dij, ergo &c.

CONTRA. Intellectus qui intelligendo nullo modo de pendet ex tempore, potest aequaliter futura, vel praeterita reuelare, quia aequaliter se habet ad omne tempus. Sed intellectus angelicus est huiusmodi: ergo cum angeli possint omnia praeterita reuelare, videtur quod similiter possint & futura.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est, qualia futura potest daemon praedicere. Secundum est, qualiter & quibus modis potest hoc facere.

QUANTVM ad primum sciendum quod daemon potest omnia illa praedicere quae potest praecognoscere: demon at tem & quilibet angelus per certitudinem cognoscunt omnia fu tura quae pure dependent ex ordine causarum naturalium, pe coniecturam autem cognoscunt quaedam futura quae dependenex nostro lib. arb. Sed ea quae dependent mere ex voluntate di uina, non cognoscunt nisi sibi facta reuelatione a deo, vel a beatis spiritibus (vt dictum fuit supra, dist. 3. ergo daemones praedicere possunt de effectibus pure naturalibus per certitudinem. quid eueniet, de his autem quae ex arbitrio nostro dependent solum potest daemon praedicere aliquid per coniecturam. Sed ea quae ex sola dei voluntate dependent, nullo modo potest praedicere, nisi fuerint cireuelata.

Qualiter autem talia praedicere possit, vel nobis reuelar potest dici quod potest formare sonos in aere similes vocibus significatiuis, & in illis potest exprimere nobis conceptum suum potest nihilominus facere quod immutationes sensibilium quae manent in nobis abeuntibus sensibus veniant ad organum fantasiae, & fiant apparitiones eorum quae vult daemon reuelare: Sienim in somnis fiunt apparitiones. Vnde Aristoteles lib. de som & vig. assignans causam apparitionis somniorum dicit quod dum animal dormit descendente plurimo sanguine ad principiu sensitiuum, simul descendunt motus, id est, impressiones ex sensibilium motionibus factae, & fit quaedam apparitio ac si tunc fan¬ tasia ab ipsis rebus exterioribus immutaretur, & tanta potest esse commotio humorum & spirituum, quod huiusmodi apparitiones etiam vigilantibus fiant. Sicut patet in freneticis. Sicut I ergo hoc fit per naturalem commotionem sic fieri potest per naturalem daemonis virtutem cui natura corporea obedit quantum ad motum localem, vt postea dicetur. Praeter autem hos duos modos quibus potest nobis aliquid reuelari per angelam bonum vel malum non videtur alius modus possibilis, quia naturale est nobis ex sensatis & imaginatis intelligere. Et ideo quod reuelatur nobis oportet quod reueletur per signum extrinsecum sicut per audibile, visibile, vel huiusmodi, aut per aiquam apparitionem in imaginatione. vnde Dioniprimo cap. de Hierai dicij quod impossibile est nobis aliter lucere diuinum radium nil varietate sanctorum velaminum circumuallatum? Item quod reuelatur nobis praesentatur intellectui, vel in se quod non potesm dici de futuris, vel in aliqua similitudine creata, vel increata Non creata quia talem non potest creare angelus in intellectu nostro, nec increata quia omnis talis visio est beata, quare &

Ex quo patet quod illi errant qui dicunt daemonem nobi aliquid reuelare per hoc quod opponit se animae nostrae per modi quo opponitur speculum speculo, ex qua oppositione reluce in anima nostra quod est in mente angelica, sicut relucet in puro speculo imago rei praesentatae in altero sibi opposito. Haec enim oppositio non potest intelligi secundum situm, cum angelus situm non habeat, neque secundum ordinem, quia intellectus humanus secundum statum viae non habet ordinem ad ea quae sunt separata a materia, sed ex fantasmatibus in eorum cognitionem venit. Item angelus per speciem non intelligit vt dictum fuit supra. quare a specie angelica nulla fit species in mente humana ex oppositione angeli ad animam nostram.

Ad argumentum in oppositum dicendum quod illud Esaia ventura &c. intelligitur de futuris quae dependent solum ex di uina voluntate, hoc autem angeli boni vel mali praedicere noi possunt nisi eis fuerint reuelata.

Ad aliud in oppositum similiter respondendum est quod idem iudicium est de futuris & de praeteritis quae dependent ex merdei voluntate, quare, nec haec, nec illa cognoscunt, nec praedicer possunt angeli nisi eis reueletur a deo. Etiam idem est iudiciun de praeteritis & de futuri quae solum dependent ex causis naturalibus, quia omnia nouerunt naturaliter angeli & reuelare po sunt, de futuris ea quae dependent ex nostro lib. arb. & de hi quae praeterita sunt non est idem iudicium: quia praeterita sun angelo nota per certitudinem, futura vero solum per coniecturam, non propter hoc quod intelligere angeli dependeat e tempore, sed quia futura dependentia ex nostro lib. arb. non sunt nec vnquam fuerunt angelo praesentara secundum se, nec in sucausa nisi quando sunt a nobis volita fieri: & ideo non possum ab angelis cognosci secundum se, nec ratione suae causae nisi quantum angelus potest volitionem nostram cognoscere de quo dicetur inferius, praeterita autem fuerunt quandoque praesentia & sic fuerunt ab angelo cognita, & adhuc sunt nisi ponamus in angelis obluionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3