Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum materia corporalis obediat daemonibus ad nutum

QVAESTIOTQVARTA. Vtrum materia corporalis obediat daemonibus ad nutum. Thom. 1. p. g. 110. ar. 2.

ACA tertium quaeruntur duo. Primum est vtrum materia corporalis obediat daemonibus. secundum nutum. Secundum est, vtrum operentur per intellectum & voluntatem. Ad primum sic proceditur & videtur quod materia corporaliobediat angelis ad nutum, quia maior est virtus angeli quam animae rationalis. Sed conceptui animae obedit corpus quo ad motum localem vt patet 3. de anima, & etiam quo ad motum ad formam. immutatur enim corpus ex apprehensione animae, ad calorem & frigus, & quandoque vsque ad sanitatem vel aegritudinem, ergo multo magis debet obedire angelis quo ad vtrumque.

Item quicquid potest virtus inferior potest virtus superior, virtus autem angeli superior est quam virtus naturae sed virtus naturae potest transmutare materiam corporalem ad formam sicut ignis generat ignem. Et ad situm quia in grauibus & leuibus generans per se mouetur ad locum vt dicitur 8. physi. erge multo amplius hoc facere potest virtus angelica.

SED CONTRA Augu. dicit quod angeli operantur sicut agricolae respectu segetum. Sed illi non dant formam, ergo nec angeli.

Item mouens & motum sunt simul vt probatur S. Physi. Sed angelus & corpus non possunt esse simul, nec secundum subiectum quia non faciunt vnum numero vt corpus & anima, neque secundum locum, cum angelus in loco non sit, ergo &ca

RESPONSIO, Dicendum quod angeli possunt naturam corpoream transinutare secundum locum, non autem secundi formam nisi mediantibus agentibus naturalibus. Ratio primi est, quia ad mouendum aliquid localiter suffitit praesentia monentis cum praedominio virtutis. Sed angelus potest praesem esse alicui corpori praesentia quam facit ordo, non situs, praedominatur etiam in virtute naturae corporeae, quare potess ipsam localiter mouere. Rationem autem secundi aliqui sic assignant forma non fit sed compositum, factum autem oportec esse similfacdenti quia omne agens agit sibi simile, ergo omne quod facit res naturales oportet habere similitudinem cum composito, vel quia est compositum sicut ignis generat ignem, vel quia totum compositum quantum ad materiam & formam est in virtute ipsius quod est proprium Dei. Sic igitur omnis informatio, materiae vel est a Deo immediate, vel ab aliquo agente corporeo & non ab angelo

Sed istud non videtur sufficienter dictum, quia videtur sufficere quod agens quantum ad illud quod agit assimiletur facto quantum ad illud quo factum actionem agentis terminat, principium enim actionis & terminus videntur sibi inuicem respondere per se, Caetera autem per accidens, hoc autem est sola foma ex parte vtriusque (scilicet agentis & facti) ideo &c. Sicu enim coincidunt agens & finis in idem secundum speciem inquantum forma agentis quae principiat actionem est eiusdem speciei cum forma facti quae actionem finit & terminat. Isto autem modo sufficit quod factum prae existat in virtute facientis. Nam & corpora coelestia immediate causant in istis inferioribus formas aliquas, puta lumen in aere & in aliis corporibus dyaphanis cum quibus tamen in materia non communicant, aut quia materiam non habent vt posuit commentator

Aut quia illa materia est alterius rationis, communicant tamei cum eis in lumine mediante quo agunt. Non oportet ergquod mouens ad formam sit compositum, aut quod in virtute eius sit totum compositum quantum ad materiam, & formam, sed sufficit quod sit forma eiusdem rationis cum ea quam in ducit (sicut calor si per se subsisteret virtute diuina vere calefaceret) vel quod in virtute eius sit forma quam inducere debet O portet ergo inuestigare aliam causam, quare angelus ni possit mouere ad formam, & sic dici potest quod inter formas quae sunt actus & perfectio materiae est quaedam quae non potest educi de potentia materiae: Sed est per solam creationem (v anima rationalis) & de tali patet quod non potest praeduci per actionem cuiuscunque angeli, quia potentia creandi vel non, potest communicari alicui creaturae, vel saltem non est communicata sicut dictum fuit prima dist. huius lib. Aliae autem forma quae educuntur de potentia materiae habent sufficientia principia suae eductionis in materia corporali, & ideo frustra ponerentur alia principia eductiua talium formarum. Deus autem & na tura nihil faciunt frustra, propter quod nulli naturae communicata est potentia educendi vel introducendi tales formas in materiam nisi in solum agentibus corporalibus in quibus sunt rationes seminales omnium formarum & effectuum naturalium, & qua angeli pli nissime nouerunt causas & rationes seminales omnium reru mari rialium, & in eis obedit natura corporalis ad motum, idcirco pos sunt coniungere actiua passiuis, & ea quae possunt facere ad celeri productionem effectuum. Et ideo per tale ministerium angelorum fium mirabiles effectus in naturalibus & mira celeritate sicut magi ir Aegypto fecerunt serpentes & ranas quas tamen virtute sua non producunt, sed per coniunctionem actiuorum & passiuorum naturalium.

AD PRIMVM arg. dicendum quod anima etsi mouea motu locali corpus, tamen non mouet ad formam nisi mediante metu locali. Ex timore enim reuocatur sanguis ab exterioribus ad interiora, propter quod per consequens exteriora pallescunt 8 frigescunt. Econuerso est in verecundia quia mittitur sanguis ac exteriora & ideo rubescunt verecundati, & similiter est de ange. lis, quia mediantibus corporibus naturalibus quae obediunt eis ad motum localem possunt causare in his inferioribus formam aliquam.

Ad secundum dicendum quod quicquid potest virtus inferior potest virtus superior in effectibus conimunibus virtuti vtrique. Sed in effectibus propriis non, homo enim non potest asinum generare, asinus tamen asinum generat.

ARGVMENTVM primum pro altera parte bene concludit quod angeli immediate non dant formam sed mediantibus actionibus rerum naturalium.

Ad aliud dicendum quod angelus simul est cum corpore quod mouet. Sed illam simultatem vel praesentiam non facit situs sed ordo

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4