Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum angelus per intellectum moveat coelum vel quodcunque corpus per intellectum et voluntatem
QUAESTIO QVINTA. Vtrum angelus moueat coelum vel quodcunque corpus per intellectum & voluntatem: an per aliam potentiam. Thom. 1. 4. 110. ar. 3.
SECVNDO quaeritur, vtrum angelus modeatrrm lum, vel quodcunque corpus per intellectum & roluntatem, vel per aliquam aliam potentiam & videAtur quod per aliam potentiam, quia angelus in quacunud dist antia potest velle & intelligere rem quamcunque, sed non potes mouere quancunque rem, neque in quacunque distantia, ergo &c.
Item mouere est actus transiens in alterum, sed actus intellectus & voluntatis non transit in alterum. Intelligere enim & velle sunt actiones intra manentes, ergo &c
CONTRA. Omnis virtus non organica est intellectus, aut voluntas. Sed potentia motiua in angelo est virtus non organica, ergo est intellectus aut voluntas
RESPONSIO. Quidem dicunt & satis probabilite quod in angelo praeter intellectum & voluntatem est virtus quaedam motiua realiter ab eis distincta, quia sicut anima humana mouet corpus sibi coniunctum sic angelus mouet corpus a se distinctum, secundum suppositionem. Sed in anima mouente cerpus sibi coniunctum est alia virtus imperans motum (scilicet voluntas vel appetitus sensitiuus) & alia exequens motum (scilice virtus quae est in neruis & musculis) ergo in angelo mouente corpus separatum ad quod mouendum videntur plura requir quam ad mouendum corpus coniunctum multo fortius es alia virtus exequens motum, a voluntate quae motum imperat Pro hac opinione videtur esse articulus qui dicit quod ange lus non mouet sola voluntate. Similiter etiam confirmatur haeopinio per illas duas rationes ad hanc partem adductasI.
Quicquid sit de conclusione, ratio tamen magis videtui esse ad oppositum quam ad propositum. Aliter enio inoue anima corpus & aliter angelus. Anima enim (cum sit actus & forma corporis) non sic mouet corpus vt ipsa sit mouens secundum seipsam, & corpus vt distinctum ab anima sit motum, forma enim non mouet materiam; sed informat, quia forma & agens non possunt coincidere in idem secundum numerum: Ita quod idem respectu eiusdem sit forma & agens, vt patet secundo Physi. Et ideo anima cum sit forma vt quod quid erat essi respectu corporis non potest esse causa vt vnde principium motus, propter quod virtus exequens motum in rebus animatis non potest esse virtus solius animae, sed est virtus coniuncti illa scilicet quae est in neruis & musculis. Mouetur enim animal per hoc quod pars mouet partem, non essentialis essentialem, puta forma materiam, anima scilicet corpus, sed integralis integralem sicut crus tibiam & huiusmodi, quanquam virtus mouendi actiue magis teneat se ex parte animae. Et virtus mouedi passiue, magis ex parte corporis, quia secundum commentatorem, formae est agere. Alterius autem potentiae est pati. In homine igitur potest virtus imperans motu esse solius animae, puta voluntas, sed non virtus exequens pro eo quod anima forma est corporis. Et ideo eius est informare corpus non mouere. Et ideo alia est virtus motum imperans, alia exequens. Angelus autem non est alicuius corporis actus, & ideo nihil prohibet in eo esse eandem virtutem imperantem motum et exequetem
Propter quod econtrario conuenientius sic arguitur. Sicut se habet omnis cognitio nostra ad intellectum angeli, Sic omnis vis motiua nostra se habet ad voluntatem angeli. Sed omnia quae nos sensu & intellectu cognoscimus, angelus solo intellectu cognoscit, ergo a simili quicqud nos a voluntate facimus, & omni vi motiua angelus per voluntatem perficit. Nec hoc est contra articulum qui dicit quod angelus non sola voluntate mouet, quia licet angelus non habeat aliam potentiam motiuam nisi voluntatem, non subiicitur tamen voluntati suae quantum ad actum mouendi quicquid ei subiicitur quantum ad actum volendi, vndem non pae test mouere quascunque res, nec qualitercunque liberet vel plceret, sed determinato modo prout natura sua exigit, vel Deu: praecipit, seu permittit, sicut & Deus non omnia vult quae scir quanquam non sit in eo alia voluntas & scientia, sed vnum & idem, quia ad plura se extendit obiectum scientiae quam voluntatis. Sic in angelo, quamuis voluntas sit idem quod sua potentia motiua ad plura tamen se extendit in volendo quam in mouendo
PER HOC patet responsio ad articulum. Et ad primum argumentum quantum ad aliquam eius partem, scilicet quomodo angelus potest velle aliquid quod non potest mouere. Sed quantum ad aliam partem, scilicet de distantia procedit argumentum ex falsa imaginatione, qa angelus per essentiam suâ, nec est loco propinquus nec reinotus, vnde si poneretur in angelo virtus motiua alia a voluntate, ita esset absoluta a loco & a distantia locali sicut voluntas. Adhuc dato quod requireretur in angelo approximatio localis ad re motam non potest concludi quin voluntas sit virtus motiua, quia tunc diceretur quod licet voluntas angeli non requirat approximationem quo ad actum volendi, requirit tamer quo ad actum mouendi, quia secundum istam positionem haberet duplicem actum, velle & mouere, sicut si calor ignis esset volitiuus & calefactiuus ad volendum quod non requireretur approxi matio, sed solum ad calefaciendum.
On this page