Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia literae tertiae distinctionis. 1.

POSTOLVS namque ait, &c. Superius ostendit magister vnitatem essentiae & trinitatem personarum per auctoritates, hoc idem nunc ostendit, sed per rationes naturales & similitudines quasdam, & circa hoc duo facit. Primo ostendit vnitatem essentiae diuinae per rationes naturales. Secundo ostendit trinitatem personarum per similitudines creaturarum. Secundam incipit ibi: Nunc restat ostendere. Primum diuiditur in tres, quia primo ostendit per auctoritatem apostoli possibilitatem probandi per rationes vnitatem essentiae. Secundo inducit probationes. Tertio excludit quandam dubitationem. Secunda incipit ibi: Nam sicut ait Ambrosius. Tertia ibi, cum ergo vnus Deus sit. Pars secunda in qua inducit probationes, diuiditur in quatuor partes secundum quatuor rationes quas inducit infraSecunda ibi. Alio autem modo: Tertia ibi: Considerauerunt etiam. Quarta ibi. Intellexerunt, &c. Sequitur prima, quae incipit ibi, Nunc restat ostendere. In qua ostendit magister trinitatem personarum per similitudines in creaturis, & circa hoc duo facit. Primo ostendit trinitatem personarum per similitudines vestigij. Secundo per similitudines imaginis. Secunda ibi: Nunc vero iam ad eam perueniamus. Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in tres. Primo ponit similitudines trinitatis esse in creaturis. Secundo ex ipsa similitudine concludit personarum dictionem. Tertio ostendit similitudinem vel repraesentationem vestigij esse insufficientem. Secunda incipit ibi: Per considerationem itaque creaturarum. Tertia ibi, Ecce osten sum est. Et haec est sententia in generali.

IN SPECIALI vero proponit magister quod secundum auctoritatem apostoli, inuisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, &c. Et exponit quod creaturam mundi vocat hominem, propter naturae dignitatem & conuenientiam quam habet cum omni creatura: vnde proponit quod auxilionaturalis rationis & inspectione creaturarum in Dei cognitionem deuenitur. Postea inducit quatuor rationes ad prohm dum vnitatem essentiae, quarum diuersitas sumitur secundum vias deueniendi ex creaturis in Deum, quas Dionysius 7. cap. de di. not. ponit dicens, quod ex creaturis in Deum tribus modis deuenimus, scilicet per causalitatem, per remotionem & per eminentiam. Creatura enim est ens productum ab alio de nihilo, quia ea producta deuenitur in cognitionem producentis per viam causalitatis, quia est, de nihilo deuenitur in co¬ gnitionem Dei per viam remotionis, quia non omne ens potest esse de nihilo, nec vertibile in nihilum, quia est ens, sed imperfectum, deuenitur in cognitionem Dei per viam eminentiae, quia omne imperfectum reducitur ad perfectum, nec est processus in infinitum. Est ergo prima ratio talis. Omne creatum reducitur ad aliquid increabile, omnis creatura est creata, ergo &c. Secunda talis est. Omne numerabile reducitur ad innumerabile, sed omnis creatura est numerabilis, ergo praeter omnem creaturam est dare aliquid innumerabile hoc est Deus, ergo &c. Aliae duae sumuntur per viam eminentiae, quia magis & minus bonum reducitur ad summe bonum, bonum est corpus, melior est spiritus, summe bonus est Deus &c. Item magis & minus speciosum sunt a summe specioso, speciosum est corpus, speciosior spiritus, speciosissimus est Deus, quare &c. Postea remouet quandam dubitationem dicens, quod licet sit in diuinis summa simplicitas, tamen Apostolus dicit in plurali inuisibilia Dei propter plures modos quibus a creatura in Deum deuenimus, & propter plura quae attribuuntur, sicut ex perpetuitate creaturarum cognoscimus aeternitatem & ex magnitudine eorum omnipotentiam, & ex dispositione & gubernatione bonitatem. Postea inquirit qualiter trinitas possit inquiri in vestigio creaturarum vt dicit quod in creaturis inuenimus similitudinem trinitatis per hoc quod quaelibet creatura habet vnitatem, speciem & ordinem, vnitas enim quae est principium numeri repraesentat patrem qui est principium originis omnium personarum in diuinis. Species vero repraesentat filium qui est perfectissima pulchritudo ad qua omnis creatura formatur. Ordo vero repraesentat Spiritum sanctum qui est bonitas & perfectissima dilectio cum sit amor patris & filij, a quo omnis pacis & gratiae effectus in nobis prouenit. Postea ex hac similitudine distinctionem personarum concludit sicut patet in litera. Vltimo dicit quod per huiusmodi similitudinem sufficiens noticia trinitatis vel doctrina vel inspectio haberi non potest, quod probat per hoc quod Magi Pharaonis defecerunt in tertio signo. Et haec est sententia in speciali. Irca primam partem huius distinctionis tertiae quaeritur de duobus in generali. Primum est de cognitione Dei per creaturas. Secundum est de vestigio, circa primum quaeruntur tria. Primum est vtrum possimus ex creaturis probare Deum esse. Secundum est vtrum possimus cognoscere de Deo quid est. Tertium est vtrum Deum esse sit per se notum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum