Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angeli sint corporei
HIC QUAERITVR de quatuor. Primo angelorum corporeitate. Secundo de operatio ne eorum in assumptis corporibus. Tertio de ope ratione eorum circa nostra corpora. Et quarto de operatione eorum circa animas nostras. Circa primum videtur quod angeli sint corporei, quia perfectioest vita in angelis quam in animabus, sed anima non solum vi uit, sed & corpus viuificat, ergo & angeli corpora viuificant sed hoc non esset nisi essent corporei, ergo &c.
Item Aug. de ecc. doc. dicit, angelos & omnes substantias intellectuales naturas corporeas dicimus, & sic idem quod prius.
SED CONTRA est quod dicit Dionysius 4. de diui no. quod angeli incorporales & immateriales intelliguntur. El arguitur per rationem, quia plus dependet corpus a spiritu quam spiritus a corpore. Est autem dare creaturam pure corporalem non vnitam alicui spiritui, ergo multo fortius est dare substantiam spiritualem non vnitam alicui corpori.
RESPONSIO. Dicendum quod angelum habere corpus, vel esse corporeum potest intelligi dupliciter. Vno modo habeat corpus naturaliter ei vnitum. Alio modo quod habeat cor pus ei voluntarie assumptum. Primo modo intelligedo quaestion idem est quaerere an angelus sit corporeus, & vtrum sit compositu, ex materia & forma dante esse corporeum, quia spiritus non vnitur corpori naturaliter nisi sicut forma materiae, & actus potem tiae: vnio enim spiritus ad corpus quae est per modum motoris ad mobile, vel assumentis ad assumptibile voluntaria est, & non naturalis. Si igitur angelus habeat corpus sibi naturaliter vnitum, oportet quod nomine angeli intelligatur, vel spiritus vnitus corpori vt forma materiae, vel compositum ex materia & tali forma. Primum non potest dici quod secundum communiter loquentes per nomen angeli semper intelligitur quid completum in specie & non pars speciei: restat ergo quod secunde modo intelligatur. Et tunc quaestio haec soluta est per illud quod dictum est supra dist. 3. vbi probatum est quod angelus non est compositus ex materia & forma. Et nihilominus potest addi alia ratio talis, duo corpora non possunt esse simul: sed angelus simul est cum corpore, ergo non potest esse corporeus
Si vero loquamur de corpore voluntarie assumpto, Hoc potest esse dupliciter, quia vel assumitur in vnitate personae sicut humanitas in Christo. Et hoc modo non possunt angeli propria & naturali virtute aliquod corpus assumere, quia sicut nturaliter competit accidenti in alio esse, & ei repugnat per iesse, sic substantiae completae naturaliter competit per se esse & ei repugnat in alio esse: Sed nulla virtute creata fieri potes quod accidens per se subsistat, sed fit hoc solum diuina virtute, vt in sacramento altaris, ergo nulla virtute nisi diuina fieri potest quod substantia completa in alio subsistat.
Causa autem huius est, quia proprium modum essendi naturae vnitae non potest immutare nisi auctor naturae, cum secundum cursum institutum vnum de necessitate sequatur ad alterum. Cum igitur corpus assumptibile sic natum per se subsistere, patet quod angelus non potest ipsum sibi vnire in vnitatem personae. Si vero assumatur solum vt mobile a motore repraesentato sic potest angelus corpus assumere, quia sicut dictum es prius cum natura corporea obediat angelis ad nutum possunt angeli determinata actiua coniungere ad determinata passiua. Et sic formare qualia volunt corpora.
Cum igitur in his corporibus appareant aliquae proprietates visibiles proprietatibus inuisibilibus angeli congruentes tum dicuntur corpus assumere, vt quando apparet in figura leonis vel bouis, & huiusmodi per quorum proprietates intelliguntur spirituales virtutes angelorum, nec habent huiusmodi corpora veritatem naturae quam praetendunt: vnde si angelus moueat verum lapidem, aut corpus veri animalis vt in energuminis, no dicitur illud assumere, quia secundum Dionysium, finis visibilium formationum est vt ducant in cognitionem proprietatum substantiae spiritualis, quod non fit vbi proprietates secundum veritatem sunt in correspondente corpore, quia tunc ducunt in cognitioni proprij subiecti, & non in cognitionem substantiae spiritualis Oportet ergo corpus quod ab angelo dicitur assumptum ministerio eius esse formatum, & habere proprietates aliquas secumdum apparentiam tantum ducentes in cognitionem proprietatum substantiae spiritualis: formantur autem talia corpora, maxime de aere inspissato qui facillime colorari, & figurari potest sicut patet in nubibus. Et huius signum est, quia quidam nitentes corpus assumptum a daemone scindere gladio non valuerunt, quia partes aeris diuisi statim continuabantur.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod viuificare effectiue simpliciter est perfectionis quo modo anima nor viuificat, sed formaliter, qui modus competit solum substantia quae est pars non habens in se integram naturam speciei, vndie substantia intellectualis & viuens quae non est vnita corpori vi forma (qualis est angelus) perfectior est quam ea quae corpus formaliter viuificat (vt anima.
Ad secundum dicendum quod August. non loquitur asserendo, sed recitando opinionem aliquorum qui non aestimauerunt aliquas substantias esse incorporeas, nisi corporibus vnitas, adeo quod deum dicebant esse animam mundi, vt August. narrat. in 7. de ci. dei. vel dicendum quod loquitur comparatiue respectu dei, respectu cuius omnia incidunt in compositionem aliquam, & in tantum ad corpoream naturam accedunt.
On this page