Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angeli in corporibus assumpti possint exercere opera vitae

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum angeli in corporibus possint exercere opera vitae. Thom. 1. p. 4. 51. art. 3.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et videtur quod angeli in corporibus assumptis possint exercere opera vitae. quia loqui comedere, moueri motu progres siuo, generare & huiusmodi sunt opera vitae, angel autem in assumptis corporibus leguntur fuisse loquuti, & comedisse. Gen. 28. Et similiter ambulasse (vt angelus Thobiae) & aliquos generasse vt Merlinum prophetam. Et quod Genes. 6. dicitur. videntes filij Dei filias hominum & caetera, quare &c.

Item in operibus angelorum praecipue beatorum non debet esset aliquid frustra, aut fictum, frustra autem, & ficte formarentur in corpore assumpto per angelum oculi, nares, & alia sensuum organa nisi per ea angelus sentiret, ergo &c.

CONTRA. Opera vitae sunt a principio intrinseco. Sed opera exercita in ralibus corporibus sunt a principio extrinseco distincto secundum suppositum (scilicet ab angelo) ergo &c.

RESPONSIO. Hoc huius dicitur multipliciter vt hab. I. Elen. vt lib. Arist. dicitur aut quia factus ab Arist. aut quia possessus ab Arist. Et eodem modo opera vitae dici possunt, aut quia sunt effectiue a principio viuente, aut quia sunt in subiecto viuente, & inquantum est viuens. Primo modo opera exercita per angelos in corporibus assumptis sunt opera vitae, sed secundo modo non. Primum patet de se, quia ex quo talia opera sunt ab angelo effectiue, & angelus est substantia viuens, sequitur quod sint a principio viuente. Et sic sunt opera vitae, Sed isto imodo non vocantur opera vitae proprie. Alioquin iactus lapidis ab homine diceretur opus vitae, quod tamen non est consuetum dici. Secundum patet videlicet quia talia opera non sunt opera vitae (hoc est subiecti viuentis) quia actus secundus supponit actum primum. Sed in corpore assumpto ab angelo non est actus primus vitae, quia ei nulla substantia viuens vnitur vi forma, ergo in eo non sunt opera aliqua vitae quae sunt actu: secundus, ergo angelus in corpore assumpto non potest exercere opera vitae. Sed solum ea quae per motum localem fieri possunt.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod angeli proprie non loquuntur. Sed est ibi aliquid simile locutioni inquamtum format sonos similes vocibus humanis. Et hoc potest fier solum per motum localem ex determinata passione aeris. Iti nec proprie comedunt, quia cibus ab eis assumptus non conuertebatur in substantiam comedentis, nec conuerti poterat, quia hoc fit solum per virtutem animae, sed resoluebatur in pristinam materiam, sicut aquae virtute radij solaris resoluuntur in vaporem, possunt tamen cibum sumere, traiicere, & diuidere quia haec possunt fieri per solum motum localem, vnde non es ibi vera comestio, sed aliquod simile comestioni, & hoc est quod dicit angelus. Thobiae 12. Cum essem vobiscum videbar quidem manducare & bibere &c. Similiter dicendum est quod motus talium corporum progressiuus non est naturae nec opus vitae cum non sit a motore coniuncto, sed separato secundum suppositum De generatione vero hominum a daemonibus aut non est verum vt quidam asserunt) aut si sit verum secundum quod videtur velle beatus Aug. 15. de ciuita. Dei: oportet quod semen prius suscipiant ab homine & deinde transfundant in matricem. Vnde opo tet daemonem prius esse succubum ad virum quam incubum ad mulierem, vt sit ille qui nascitur non sit filius daemonis sed hominis. Et contingit tales esse viros potentes, & optimae conplexionis, quia daemones sciunt proportionem seminis viri ad semen mulieris, & constellationem adiuuantem; & fomenta adhibere possunt ad conseruationem caloris seminis quibus concurrentibus rationabile est sic genitos robustissimos esse.

AD SECVNDVM dicendum quod non est frustra, nec fictitium quod in huiusmodi corporibus formentur similitudines organorum sensuum, licet per ea non sentiant. Non enim ad hoc formata sunt vt per ea sentiant. Sed ad hoc vt per huiusmodi organa virtutes spirituales angelorum designentur. Sicut per oculum designatur virtus cognitiua angeli. Et per alia instrumenta aliae virtutes vt Diony. dicit vlti, cap. Coelest. Hierarchiae. Sicut etiam parabolicae locutiones non sunt falsae quamuis non sit sic in re sicut verba videntur sonare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2