Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum daemon possit subintrare corpus hominis

QVAESTIO TERTIA. Vtrum daemon possit subintrare corpus hominis.

AD TERTIVM sic proceditur. Videtur quod daemon possit subintrare corpus hominis, quia spiritus subtilior est quocunque corpore sed aliqua corpora propter sui subtilitatem subin& trant alia, ergo &c.

Item non potest exire nisi qui intrauit, sed daemones frequenter compulsi sunt exire a corporibus hominum. Vnde di citur. Luc. 4. obmutesce & exi ab eo, ergo subintrauerat.

IN CONTRARIVM est quod dicit quaedam glosa interlinearis. super illuc Abac. 2. Dominus autem in templo suo, quod assidere potest simulachris immundus spiritus, sed intrinsecus esse non potest, ergo multo minus in humanis corporibus

Item arguitur per rationem quia quaecunque sunt simul & indiuisa secundum locum quicquid subintrat vnum & alterum, ed corpus & anima sunt vnum & indiuisa secundum locum, erg¬ cum demon non posset subintrare animam (vt probatur in litera auctoritate Bedae & Gennadij) videtur quod nec corpus possit subinerare.

RESPONSIO. Intrare & exire important motum localem: intrare enim est idem quod intra ire, & exire idem est quod extra ire. Ire autem motum importat, intra vero & extra sunt differentiae loci, ideo secundum duplicem opinionem qui habetur de loco & motu angeli, oporte: dupliciter respondere ad hanc quaestionem. Qui enim dicunt quod angelis competit locus diffinitiue, & per consequens motus ratione suae esser tiae, quia limitata est, & finita necesse habent dicere quod angeli possunt intrare, & exire quaecunque corpora circunscripta quacunque operatione. quod patet sic: quia si angeli non pos sunt subintrare corpus quodcunque, hoc non esset eo quod ei repugnet motus, vel locus: sed esset solum, quia repugnaret syritui simul esse cum corpore. Sed istud non repugnat, quia licet corpus secum non compatiatur aliud corpus, Corpus tamen & spiritus simul se compatiuntur, ideo &c.

Si vero teneatur alia opinio quod angelis non conuenit locus quantum ad essentiam eorum, nec circunscriptiue, nec diffinitiue (vt dictum fuit in primo libro.) Sic sunt dicenda duo. Vnum est quod angelis quantum ad eorum essentiam non conuenit intrare, vel exire corpus. Aliud est quod conuenit eis quantum ad operationem. Primum patet, quia a quocunque remouetu superius & inferius, sed intra & extra cum sint differentiae diuisiuae loci se habent ad locum sicut ad suum superius, ergo cum angelis non competat (secundum hac opinionem) locus, per consequens non competit eis esse intra, vel extra, ac per hoc nec intrare, vel exire, quantum ad eorum essentiam.

Secundum patet, quod enim operatio angeli quandoque sit inter terminos quantitatis corporis, quandoque extra satis clarum est quia potest angelus ab extra mittere corpus alteratiuum nostri corporis vel aliquid intra corpus existens localiter mouere puta sanguinem vel aliquem alium humorem quo facto angelus es intra terminos quantitatis corporis quo ad suam operationem.

ARGVMENTVM primum bene procedit secundum primam opinionem. Sed quo ad secundam dicendum quod subtilitati naturae angelicae cum sit alterius naturae a subtilitat. corporis non conuenit moueri intra vel extra, nisi quantum ac operationem modo quo dictum est.

Ad secundum dicendum similiter quod exitus daemonum a corporibus quo ad primam opinionem fuit secundum eorum essentiam: Et sic etiam intrauerant. Sed quo ad secundam fuit vtrunque solum secundum operationem.

AD ARGVMENTA alterius partis dicendum ad primum quod daemon dicitur non intus adesse simulachro sicut forma, ita quod ex daemone & simulachro fiat vnum, sicut idololatrae putabant, nihil tamen prohibet ipsum intus esse. vel secundum essentiam vel secundum operationem.

Ad aliud dicendum quod eo modo quo intrat corpus, intrat & animam, quia vel per essentiam vel per operationem est inter terminos quantitatis quae est totius coniuncti ex anima & corpore, licet forte magis respiciant vnum quam alterum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3