Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum daemones possint immutare sensus nostros

QVAESTIO QVARTA. Vtrum daemon posset immutare sensus nostros. Thom. 1. 4. III. art. 4.

CIRCA quartum quaeruntur duo. Primum est, vtrum daemones possint immutare sensus nostros. Secundum est, vtrum possint scire cogitationes & affectiones nostras. Ad primum sic proceditur & arguitur q daemon non possit immutare sensus nostros, quia perfectior est vis sensitiua quam nutritiua. Sed daemon (vt videtur) non potest immutare vim nutritiuam, ergo nec sensitiuam.

Item cursum naturae non potest immutare nisi author naturae. Sed cursus & ordo naturae est quod sensus immutetura sensibili, ergo ab alio non potest immutari¬

IN CONTRARIVM est, quia angeli qui venerunt ad subuertendum Sodomam percusserunt Sodomitas caecitate, vel aurissia, Gen. 19. Et simile habetur 4. Reg. 5. de Syris quos Elisaeus introduxit Samariam.

RESPONSIO. Secus potest immutari dupliciter. Vnmodo ab ocio in operationem, sicut cum aliquis efficitur videm: qui prius non videbat. Alio modo immutatur sensus de vero iu dicio in deceptionem, sicut fit in praestigiis: vt cum videtur alicui quod gallus trahat trabem qui tamen trahit festucam, vtroque autem modo daemon potest immutare sensus nostros. Quod enim pr mo modo possit immutare, patet, quia ad actum sentiendi non requiritur nisi praesentia sensibilis. Sed daemon potest facere q sensibile praesentetur sensui. Sensibile dico vel de nouo formatum modo quo supra dictum est, vel aliunde oblatum, ergo p test immutare sensum ab ocio in actum. Quod autem possit secundo modo immutare patet, quia quod potest immutare organi sensus ad indebitam dispositionem, potest immutare sensum: vero iudicio in deceptionem. Sic enim videmus quod lingua febri citantis infecta humore amaro omnia iudicat amara. Sed daemon potest quodcunque organum sensus immutare ad indebitam dispositionem per actionem alicuius innaturalis immissi puta humoris circa gustum, vel grossi & terrestris circa visum, ideo &c. Cum autem fantasia sit motus factus a sensu secundum actum, sit etiam virtus organica sicut sensus, potest immutari a daemone modis illis, quibus & sensus.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod sicut daemon potest immutare vim sensitiuam rei, ita & nutritiuam impediendo eius actionem totaliter per aliquid mortiferum immissum, vel in debilitando.

Ad aliud dicendum, quod daemon non mutat cursum naturae immutando sensum quocunque praedictorum modorum, hoc enim habet cursus naturae, vt sensus fiat in actu ad praesentiam sensibilis & iudicet de eo secundum conditionem organi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4