Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum angeli cognoscant cogitationes et affectiones nostras

CVAISTIO CVINTA. Vtrum angeli cognoscant cogitationes & affectiones nostras. Thom. I. 9. 57. ar. 4. De Gand. quodl. 3. 9. 13. Gabriel lectio 31. cano. 50.

Ec v’ a quaeritur, vtrum angeli cognoscan cogitationes & affectiones nostras. Et arguitu quod sic, quia viso corpore videntur formae quae sunt in corpore & continentur sub obiecto visus, ergo similiter viso seu cognito intellectu cognoscuntur actus seu formae quae sunt in eo & cadunt sub obiecto potentiae cognitiuae, sed angeli cognoscunt perfecte intellectum nostrum & voluntatem in quibus sunt nostrae cogitationes & affectiones quam cadunt sub obiecto potentiae cognitiuae an geli, ergo angelus cognoscit cogitationes nostras & affectiones

IN CONTRARIVM est, quia quod est proprium solius Dei non potest alteri communicari. Sed noscere cogitationes nostras est proprium solius Dei secundum illud: Tu so. lus nosti corda filiorum hominis, ergo &c.

RESPONSIO. Cogitationes & affectiones nostrae, aui sunt praesentes, aut futurae.: Si futurae non possunt praecognosci ab angelo per certitudinem, neque ab ipsomet homine: Cuius ratio est, quia effectus futuri qui dependent a causa impedibili, & indifserentiae non possunt praecognosci per certitudinem, nisi ab illo qui certitudinaliter cognoscit quae impedient, vel non impedient causam, & quae determinabunt eam, vel non determinabunt. Tales enim effectus non euenient nisi causa eorum sit determinata ab indifferentia sua, & non impedienda. Sed cogitationes & affectiones nostrae futurae dependent a nostro libero arbitrio quod es de se indifferens, & impedibile, ergo non possunt praecognosci nisi ab illo qui nouit omnia quae determinabunt eius indifferentiam respectu talium, & quae impedient, vel non impedient. Sed ille est solus Deus, & non angelus, nec ipsemet homo, ergo &c. Maior iam patet. Sed minor probatur, quia determinatio indifferentiae lib. arb. respectu futurae cogitationis & affectionis potest prouenire ex diuersis causis: videlicet ex motione diuina secudum illud, Prouer. 21. Cor regis in manu domini, quocunque voluerit inclinabij illud: futura autem motio diuinam nulli potest esse nota nisi sibi soli

Item potest prouenire ex futura dispositione corporis, & ex futuris passionibus, & ex futuris suggestionibus, & admonitionibus: Et ex multis casualiter contingentibus, ex quibus non potest haberi certa cognitio futurae cogitationis, vel affectionis, nec a nobis qui praedicta non nouimus, nec ab angelis quia non omnia praedicta dependent ex causis naturalibus no tis angelo, nec secundum se sunt ei praesentia cum sint futura, quare videtur quod praecognoscere cogitationes nostras 8 affectiones futuras sit proprium solius Dei.

Cogitationes autem & affectiones quae sunt actualiter in nbis, possunt cognosci dupliciter. vno modo per suum effectum alio modo in seipsis per effectum cognoscuntur certitudinalite quando effectus concludit causam. Sicut cum homo vel angelu videt hominem currentem nemine impellente scit quod ille vul currere. Quando autem effectus non necessario concludit causam, Tunc per effectum scitur cogitatio, & affectio solum per coniecturam, sicut per mutationem vultus perpenditur quandoque affectio interior tanto subtilius ab angelo quam ab homine quanto subtilius perpendit tales mutationes.

Secundo autem modo videlicet prout sunt cogitationes in in¬ tellectu & affectiones in voluntate non cogno scuntur (vt quidam dicunt) nisi a solo Deo, quod probant sic: voluntas rationalis creaturae soli Deo subiacet, & ipse solus in eam operari potest: & idec ea quae in voluntate sunt vel ex voluntate dependent, soli Deo sunt nota, manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod aliquis actu consideret: Quia cum aliquis habet habitum scientiae, vel species intelligibiles vtitur eis cum vult, ideo &c.

Istud autem habet multas calumnias. dato enim quod voluntas soli Deo subiaceat quo ad causalitate, non tamen sequitur quod soli Deo subiaceat quo ad cognitionem, alioquin non cognoscere. mus ea quae a solo Deo creata sunt, vt sunt coelum, materia prima & huiusmodi. Item dato quod voluntas soli Deo subiaceat quo ad motionem, non tamen sequitur o non subiaceat aliis que ad cognitionem, quia per eandem rationem motus coeli qui est. voluntate angeli mouentis non esset notus nobis. Item ratione libertatis voluntatis non potest latere nos motus ipsius, quia libertas non est impedita ab alterius cognitione, sed ab alterius coactione. Specialiter autem in proposito nostro, si cogitationes nostrae laterent angelum, quia dependent a voluntate per eandem rationem & operationes transeuntes in materiam exteriore qua imperantur a voluntate laterent ipsum. Non enim est differentia in nis, & in illis quo ad cognitionem angeli cui ea nota sunt caeteris paribus intrinseca, sicut extriseca eo quod non accipiat cognitiones a sensibilibus. Item indeterminatio voluntatis non potest hoc facere, qua & si voluntas indeterminata sit respectu futurorum, tamem respectu praesentium quae vult & cogitationum ad quas actualiter mouet determinata est. Et ideo haec ratio solum sufficeret ad probandum quod angelus per certitudinem non cognosceret cogitationes & affectiones nostras futuras, sed non sufficeret ad probandum quod non cognosceret cogitationes & affectiones praesentes

Alij quod cogitationes nostrae cognoscuntur ab angelo, non tamen sequentes volitiones, & affectiones. Ratio primi est, quia cum intellectio sit quoddam * accidentale, & magis cognoscibile quam quodcunque accidens sensibile non plus lateret angelos quam sensibilia, vel accidentalia corporalia. Ratio secundi est quod deus reseruat sibi vniuersale iudicium de bonis & malis. Et quia volitio bona vel mala est meritoria vel demeritoria. Et sic pertinet ac iudicium, intellectus vero non nisi materialiter tantum, ideo & si deus coagat secundum influentiam generalem intellectionibus vnius angeli vt pateant alteri angelo. non sic tamen est de volitionibus.

Sed illud videtur satis leuiter dictum. Quia cum eadem ratio sit de volitionibus vnius angeli sicut de intellectionibus vt pateant alteri angelo, quod deus impediat cognitionem vnius, & non alterius, non est probabile, quia deus nihil substrahit a tota specie quod sit naturae debitum, nec iudicium quod deus sibi reseruauit facit aliquid ad hoc, quia deus non solum iudicabit de occultis, sed etiam de manifestis: nec solum de interioribus sed de exterioribus. Sicut ergo nihil derogatur judicio quo iudicabitur de manifestis & exterioribus propter hoc quod sunt nobis nota. Sic nihil praeiudicaret iudicio eius si volitiones interiores essent omnibus notae, imo contrarium (vt videtur) deberet dici: nam doctores communiter ponunt quod omnia dicta, facta cogitata, bona & mala patebunt omnibus in iudicio ad hoc vi dei iudicium appareat omnibus esse iustum.

Alij vero dicunt idem & latius (licet occultius) scilicet quilibet angelus videt cogitationem & volitionem alterius non solum quid sit, & an sit, sed de quo sit, non tamen videt de pluribus cogitatis ab alio quantum, vel secundum quem gradum cogitat de quo libet illorum, maxime quantum ad obiecta secundaria, nec de pluribus volitis scit ad quod magis afficiatur, vel ad quod cogitati seu volitum magis attendat. Cuius ratio assignatur talis, quanto species magis distat a re repraesentata tanto minus efficaciter repraesentat eam, nunc est ita quod species existentes in mente angeli cognoscentis cogitationem alterius, & mediante cogitatione rem cogitatam magis distat in repraesentando rem cogitatam ab alio quam distet species per quam alius cogitat rem eandem: ergo ille angelus minus perfecte apprehendit illam rem quam apprehendit mediante cogitatione alterius, quam ille alter apprehendit eam, quia immediatius fertur in ipsam per speciem propriam.

Haec autem opinio non probat principalem conclusionem quam ponit, videlicet quod vnus angelus videat seu cognoscat cogitationem & volitionem alteri? quid sit, & an sit, & de quo sit, nisi supponat probationem quam ponit praecedens opinio, videlicet quod intellectio & volitio angeli sint quaedam actuabilia, & ideo ad alic angelo cognoscibilia. Nec probant secundam conclusionem ( videlicet que vnus angelus videns cogitationem & affectionem alterius non videt de pluribus cogitatis ab alio angelo: quantum, vel secundum quem gradum cogitat de quolibet illorum, nec de pluribus volitis ad quod eorum magis afficiatur, vel attendat. Sed solum probat quod vnus angelus non ita perfecte cognoscit cogitationem & affectionem alterius, & mediante cogitatione & affectione res cogitatas & volitas sicut ille alter angelus de quo non est multum dubitandum. Veruntamen si consideretur & vnus angelus videret in intellectu & voluntate alterius cogitationem & volitionem eius necesse esset dicere quod cognosceret de cogitatione de quo esset, et vtrum esset affirmatiua an negatiua, an dubitatiua. Et de volitione vtrum esset secundum electionem an fugam, maxime si ponatur qued actus intelligendi differant specie secundum specificam differentiam obiectorum, quia si actus differant specie per differentias obiectorum, (Cum angelus cognoscat de quolibet actu an sit, & quid sit perfecte) oportet quod cognoscat obiectum a quo habet suum esse specificum. Et secundum hoc cun actus simplex differat specie ab actu composito & diuidente & componens a diuidente, necessarium est quod angelus cognoscat de actu cogitationes cuiuscunque an sit simplicite compositus, an diuisus, & de quo obiecto & de quibus obiectis,

Si autem aliquis teneret quae omnes intellectiones homini: respectu quoruncunque obiectorum essent vnius speciei, ex eo quoe proprius actus & propria perfectio alicuius speciei quemadmodum intelligere humanum est proprius actus & propria perfectio speciei humanae, non videtur posse plurificari secundum speciem, tunc posset aliqualiter sustineri quod angelus non potest cognoscere de cogitationibus nostris vtrum sint affirmatiuae, an negatiuae, nec de volitionibus vtrum sint secundum electionem an fugam. Cuius ratio est quia inter duas formas spirituales eiusdem speciei non videtur posse esse aliqua differentia nisi secundum intensum & remissum, quamuis enim in formi corporalibus quantitate extensis possint inueniri plures alia differentiae ratione quantitatis corporeae, puta secundum magnum & paruum figuratum sic vel aliter, tamen in spiritualibus nulla videtur posse reperiri nisi secundum intensum & remissum. Nunc est ita quod intensum & remissum in actibus intelligendi non potest sufficere ad hoc quod vnus actus cognoscatur tanquam affirmatiuus, & alius tanquam negatiuus. Sed solum quod per vnum actum apprehenditur obiectum intensiu & perfectius quam per alium ergo ex parte cogitationis, ve intellectionis nullo modo potest cognoscere angelus de cogitatione alterius an sit affirmatiua an negatiua. Et sic patet c cogitationem nostra vel angeli nullus angelus cognoscere potest quantum ad affirmationem & negationem, & per consequens nec volitionem quantum ad electionem vel fugam, quia quod est affirmatio & negatio in intellectu practico, hoc ess prosecutio & fuga in voluntate vt habetur 6. Ethicorum.

Sed contra hoc obiicitur quia secundum Philosophum 2. de Anima, actus distinguuntur per obiecta, ergo obiectorum differentium secundum speciem sunt actus intelligedi differentes secundum speciem, cuius oppositum est assumptum. Et dicendum ad hoc quod quando philosophus dicit quod actus distinguuntur per obiecta, intelligendum est de obiectis quantum ad communem rationem obiecti secundum quam adaequatur potentiae, vt dicatu quod sicut color distinguitur a sono sic videre & audire, & non de distinctione obiectorum quam habent sub communi & formal ratione obiecti, vt dicatur quod sicut albedo differt a nigredine specie, sic differat visio albi a visione nigri secundum speciem quod patet: quia sicut actus distinguuntur per obiecta sic potentiae per actus, vtrumque dicit Philosophus in eodem textu. Consta autem quod potentia visiua quae elicit actum videndi albedinem non differt specie a potentia visiua quae elicit actum videndi nigredinem. Sed est vna & eadem, sed differt solum ab aliis potentiis quorum actus feruntur in obiecta differentia secundum adaequatam rationem per quam respiciuntur a potentia, quare &c

Huic autem opinioni videlicet quod angelus non potest cc gnoscere de cogitationibus nostris an sint affirmatiuae an negi tiuae de aliquo, nec de voluntatibus nostris an sint secundum prosecutionem an fugam, magis concordat communis doctrina, & communis modus loquendi, & plures auctoritates scripturae secundum superficiem literae, & tamen difficile est eam efficaciter probare. Modus enim probandi statim positus patitur calumniam in suppositione illa qua dicitur quod omnes actus intelligendi sunt vnius speciei, & in eo quod assumitur in ratione quod inter formas spirituales non est differentia nisi secundum intensum & remissum. Et primum quidem istorum potest rationabiliter sustineri, sed secundum nullo modo est verum. Si enim illud esset verum sequeretur quod per omnes intellectiones intelligeretur eadem, sed per vnam intensius & per aliam remissius quod est manifeste salsum. Quae ergo opinio sit verior ipsa an eius opposita praesens non determino. Sed respondeo ad rationes vtriusque partis

AD PRIMAM dato quod intelligere nostrum sit quaedam forma intellectus nostri cognita ab angelo, non oportet tamen quod eius habitudinem ad obiectum secundum affirmationem, vel negationem cognoscat, cum obiectum vtriusque sit idem videlicet termini quorum vnus affirmatur de altero, vel negatur & intellectiones similes si sint eiusdem speciei.

Ad aliud in oppositum dicendum quod solus Deus nouit plene corda omnium hominum quantum ad omnes cogitationes & affectiones, non solum praesentes & praeteritas, sed & futuras quod nulli creaturae conuenit, nihil tamen prohibet angelum nosse cogitationes & volitiones praesentes secundum illos qui dicunt quod omnes differunt inter se secundum speciem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5