Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum diffinitio Hierarchiae data a Dionysio sit bona

QVAISTIO PRIMA. Vtrum diffinitio Hierar. data a Diony. sit bona

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, quid sit Hierarchia. Et videtur quod diffinitio data a Dionysi. non sit bona, quia pars integralis non praedicatur de toto, sed ordo est pars integralis Hierarchiae (vt videtur) quia in quacunque Hierarch. sunt tres ordines secundum Dionysium, ergo non bene dicitur quod Hierarch. sit ordo.

Item diffinitio non debet dari per res diuersorum generum. Sed ordo, scientia & actio quae ponuntur in diffinitione Hierar chiae sunt diuersorum generum, ergo &c.

IN CONTRARIVM est beatus Dionysius qui diffinit Hierarch. 3. cap. coelestis hierarchiae sic Hierarchia est diuinus ordo scientia & actio, &c.

RESPONSIO. Ad videndum quid sit Hierarchia, considerandum est supra quid fundetur. Est autem notandum quod angeli omnes beati, licet videant immediate diuinam essentiam in qua visione eorum beatitudo consistit, mysteria tamen gratiae, & ea quae circa nos agere debent vt reducamui in Deum non nouerunt nisi quatenus eis reuelantur, & de ei: illuminantur, & quia ea quae sunt a Deo ordinata sunt (vt dicitur ad Rom. 13.) ideo illuminationes angelorum de misteriis gratiae, & caeteris quae per eos circa nos diuinitus ordinat. sunt fieri, ordinem habent. Nam quidam de his illuminantur immediate a Deo vt supremi. Alij vero mediate, medij quidem per supremos, & infimi per medios, haec enim est lex diuinitatis, vt dicit Diony. infima per media ad suprema reducere. Et hic ordo recipiendi diuinas illuminationes, quia ab vno originaliter procedit & dependet, scilicet a Deo, & ad vnum tendit finaliter, scilicet vt reducamur in Deum, vocatur Hierarchia, hoc est sacer principatus, ab hieros, quod est sacrum, & archos, quod est princeps, quasi sacer principatus. Est enim principatus multitudo ordinata sub vno principe propter finem quem intendit princeps. Et ideo sacer principatus vel Hie rarchia est ordo beatorum spirituum sub Deo in recipiendo diuinas illuminationes ab ipso vt reducamur in Deum. Patet igitur quid sit Hierar. & super quid fundetur. Ex quo patet per consequens quod diffinitio data a Diony. est satis competens nisi quod expositione indiget. Est autem haec diffinitio: Hiera chia est diuinus ordo, scientia, & actio, Dei formae quantum possibile est similans & ad inditas ei diuinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitudinem conscendens. Ac si diceret Hierarchia est diuinus ordo, id est secundum spirituum caelestium multitudo gradum in potestatis diuinitus ordinata & distincta scientia & actio, Dei formae quantum possibile est similans, id est per scientiam & actionem tendentium quantum possunt ad Dei similitudinem. Sed quia aliqui solum illuminantur vt inferiores. Alij vero illuminantur & illuminant vt superiores. Et hi assimilantur Deo perfectius quam primi, sicut perfectius assimilatur soli luna, quae lumen recipit & transfundit quam aer qui solum recipit, sed non transfundit, ideo quo ad primos dicit Dei formae quantum possibile est similans, sed quantum ad alios subdit & ad inditas, &c.

Quod autem haec diffinitio sic exposita sit competens, patet, continet enim quicquid pertinet ad rationem principatus In principatu enim est vnus finis quem princeps intendit ad quem consequendum requiritur diuersitas officiorum, & scientia dirigens in executione, & actio perducens, quae omnia tanguntur in diffinitione hierarchiae quae sacer principatus dicitur. Potestas siquidem, seu diuersitas officiorum cum dicitu diuinus ordo, scientia vero dirigens & actio perducens cun subditur scientia & actio, finis autem intentus cum dicitur Dei formae, &c. Vnde Hugo exponens hanc diffinitionem dicit, hierarchia est ordo diuinus, id est potestas a Deo ordinata, scientia qua quid faciendum sit intelligant, & actio qua quod intellexerunt agendum perficiant. In ordine officium, in scientia distinctio, in actione ministerium significatur, sine ordine actiest praesumptio, sine actione ordo negligentia est, sine scientivero, & actio est reprehensibilis, & ordo inutilis; patet igitur quid sit Hierarchia, & super quid fundetur.

Ex quo concluditur quod angeli & homines (& loquor de viatoribus) necessario incidunt in diuersas hierarchias, qa cum hierarchia fundetur super receptione illuminationum diuinarum, illa non pertinet ad eandem hierarchiam quae non possunt eodem mod odiuinas illuminationes recipere, sicut illae ciuitates non spectant ad eundem principatum quae non subsunt eodem modo, & secundum easdem leges, & consuetudines gubernationum principis. Sed angeli & homines non possunt eodem modo recipere diuinas illuminationes, ergo &c. Maior patet, & minor probatur. Nam angeli recipiunt diuinas illuminationes in intelligibili puritate, homines vero sub similitudinibus rerum sensibilium, vt patet in sacramentis ecclesiae & figuris scripturae. Vnde Dio. I. ca. coel. Hie rar. dicit quod impossibile est nobis superlucere diuinum radium nisi varietate sacrorum velaminum circumuelatum, igitur &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum, quod ordo quandoque dicit habitudinem diuersarum personarum in eodem officio: & sic est pars Hierar. nec praedicatur de ipsa. Alij vero dicunt habitudinem diuersorum officiorum adinuicem, & sic est idem quod ordinatio. Et est superius ad Hierar. Et praedicatur de ipsa.

Ad aliud dicendum quod illud quod non est vnum per se, sed solum ratione ordinis potest notificari per res diuersorum generum: talis est Hierar. ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1