Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum homines assumantur ad ordines angelorum

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum homines assumantur ad ordines angelorum. Thom. 1. 9. 108. art. 8.

SECVNDO quaeritur, vtrum homines assumantur ad ordines angelorum. Videtur quod non, quia quicunque differunt in Hierarchia, differunt in ordine. Sed homines & angeli differunt zi in Hierarchia (vt prius probatum est) ergo &c.

Item plus distat natura hominum a natura angelorum quam natura vnius angeli a natura alterius. Sed angelus inferioris ordinis nunquam assumitur ad ordinem superioris, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Greg. & habetur in litera.

Item Matth. 22. promittitur hominibus quod erunt sicut sancti angelis Dei in coelis.

RESPONSIO. Homines assumi ad ordines angelorum potest intelligi dupliciter. Vno modo quantum ad aequalitatem officij. Alio modo quantum ad aequalitatem praemij. Primo modo nunquam assumuntur homines ad ordines angelorum, quia actus & officia ordinum sunt purgare, illuminare, perficere, custodire, & nunciare, hoc autem non conueniet sanctis post resurrectionem, nec modo conuenit animabus beatorum secundum conmunem legem, licet aliqui ex diuina dispensatione quandoque reuelauerint, & nunciauerint aliqua viuentibus, sed praeuilegia paucorum non faciunt legem communem, ideo &c. Causa autem huius est forte, quia actus & officia ordinum angelorum circa nos competunt eis secundum gradum naturae simul & gratiae quam habent inter nos & deum, vt declarabitur infra dist. 11.

Si vero intelligatur de aequalitate praemij dicendum qued non omnes homines beati assumuntur ad aequalitatem talem (puta pueri baptisati morientes antequam habeant vsum libe. arb.) Cuius ratio est, quia plus potest gratia cum actu meritorio quam gratia sola. Sed pueris decedentibus post baptismum ante vsum libe. arbi. dabitur gloria propter solam gratiam quam in baptismo receperunt. Angelis autem non redditur gloria pro gratia cum actu meritorio, quia suam beatitudinem meruerunt, vt dictum fuit prius, ergo amplior gloria est in quolibet angelo quam in pueris baptisatis decedentibus antequam meruerint aliquid per actum proprium. Item secundum magistrum sententiarum, & alios doctore angelis data est gratia secundum proportionem suorum natura¬1 lium, credibile etiam est quod pueris in baptismo secundum com¬ 3 munem legem detur gratia secundum proportionem naturalium, quia ex parte eorum non est aliqua differentia, sed est aequalis capacitas naturae. Cum igitur natura angelica excedat humanam, videtur quod gratia data angelis in sua creatione excedat gratiam quae communiter datur pueris in baptismo, propter quod habendo respectum ad solam gratiam adhuc videtur quod pueri morientes non pertingant ad aequalem gloriam cum minimo angelo. Nec istud est contra dictum beati Greg. quia ipse non dicit quod omnes homines ascendent ad aliquem de ordinibus angelorum sed quod ad singulos ordines angelorum aliqui de hominibus assumuntur, quod est verum de illis qui propriis meritis talem gradum sibi acquisiuerunt, iuxta quod est intelligendum quod nullus homo per vnicum actum meritorium potest sibi acquirere talem gradum qualem quilibet angelus obtinuit per vnicum meritorium, quia supposita aequali gratia quantitas meriti attenditur secundum quantitatem intentionis actus voluntatis per maiorem bonitatem & detestationem mali. Sed ista intentio fuit major in angelo in quo fuit secundum totum conatum suae naturae, vt dictum fuit primo lib. distinct. 17. quam possit esse in homine qui est inferioris naturae, & in quo appetitus sensitiuus retra hit a bono appetitum rationalem, ergo vt videtur homo per vnicum actum non potest mereri tantum quantum meruit angelus, Nec per consequens habet eundem gradum prae mij sicut angelus, proptet quod oportet quod homines perunientes ad aequalitatem praemij cum angelis mereamur hoc pe plures actus ex quorum multiplicatione augetur in eis gratia & meritum amplioris gloriae. Et in tantum possunt multiplicat in hominibus actus meritorij quod possint non solum attingeraequale praemium cum angelis, sed superexcedere, sicut tenet ecclesia de beata virgine. De Christo autem non est dubium quin si beatior omni angelo, & fuit ab instanti suae conceptionis qui non accepit spiritum ad mensuram, exponendo vt alibi expositum est.

AD PRIMVM argumentum patet solutio, procedii enim de aequalitate officiorum secundum quam actus Hierar. attenduntur, & secundum quae angeli in ordinibus Hierar. collocantur.

Ad secundum dicendum, quod angelus inferioris ordinis nunquam eleuatur ad superiorem ordinem nec quantum ad officium, nec quantum ad praemium. Quia gradus officiorum sunt in beatis proportionabiliter ad gradus naturam quae non mutantur, & gradus praemiorum secundum gradum praecedentium meritorum qui in angelis non augentur, nec ex parte gratiae quae est radix merendi, nec ex multiplicatione actuum, secus autem est de merito hominis, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2