Praeambulum
Praeambulum
HOC ETIAM inuestigandum est. Superius de terminauit magister distinctionem angelorum quantum ad ordines. Hic vero determinat de eis quantum ad officia digniora quae sunt assigui stere, & ministrare. Secundo quantum ad officia inferiora sicut est custodire. Secunda incipit in principio 2. dist. illud quoque sciendum est. Prima diuiditur in tres. Primo mouet quaestionem suam & tangit circa eam vnam opinionem. Secundo tangit aliam. Tertio tertiam. Secunda ibi, quibus obiicitur Tertia ibi, alij vero dicunt. Secunda istarum diuiditur in tres, Primo tangit opinionem. Secundo mouet contra eam obiectionem & soluit. Tertio docet secundum eam respondere ad contrariam. Secunda ibi, hic oritur quaestio. Tertia ibi, quae autem omnes angelos. Haec est sententia lectionis in generali.
IN SPECIALI vero sic procedit, & proponit prime inquirendo vtrum omnes angeli ad exteriora nuncianda mittantur. Et dicunt quidam quod non omnes mittuntur, quia superiores semper Deo assistunt. Et hoc confirmat auctoritatibus. Postea ponit secundam opinionem dicentium omnes angelos mitti, quia Seraphin missus legitur ad Esa. Et ipse filiu Dei ad nos missus est. Et hanc opinionem confirmat auctoritate apostoli. Postea obiici contra hoc. Si enim omnes mittuntur, ergo debent dici angeli. Et respondet quod angeli proprie dicuntur qui ex officio & saepius mittuntur. Alij vero rarius mittuntur qui cum mittuntur angelorum nomen suscipiunt, secundum illud qui facis angelos tuos, &c. Ad hoc incidenter ad huius confirmationem determinat de nominibus quorundam spirituum. Et dicit quod secundum istos Michael, Gabriel, Raphael, de superiori ordine sunt, vnde sunt nomina spirituum quorum nominum interpretationem tangit. Alij tamen dicum quod nomina sunt propria officiorum, vnde quia Raphael interpretatur medicina Dei quilibet qui ad medendum mittitur potest dici Raphael, & similiter in aliis. Subdit etiam huius simile in daemonibus in quibus quaedam nomina sunt non vn tantum, sed pluribus conuenientia, vt nomen diabolus, nomen Belial, quorum nominum interpretationem tangit in litera Postea secundum istam opinionem soluit auctoritates contrarias dicens quod superiores dicuntur assistere, quia raro mittuntur: & tamen licet mittuntur non propter hoc recedundi ab ipsa diuina essentia, sed eius contemplationi semper assistunt, quod etiam faciunt qui saepe mittuntur. Et postea tangit aliam opinionem dicentium tres ordines supremos semper assistere & nunquam mitti ad exteriora. Inseriores tantum mitti, medios vero ordines dicunt & assistere, & mitti, prout tamen mitti accipitur inquantum superiores medios illuminant, & medij inferiores illuminant sic, quia superiore mediis nunciant, & medij infimis: ideo superiores dicuntur angeli. De illo autem qui fuit missus ad Esa. dicit quod iste non fuit proprie Seraphin, sed quia ad incendium peccati Esaia veniebat, Seraphin nomen accepit. Et in hoc ter. &c.
On this page