Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum angeli omnes mittantur in ministerium

QVAESTIO PRIMA. Vtrum omnes angeli mittantur. Thom. 1. 9. 112. art. 2.

CIRCA decimam distinctionem quaeruntur duo. Primum est vtrum omnes angeli mittantur in ministerium. Secundum est an omnes assistant. Ad primum sic procedit. Et videtur quod omnes regulariter mittantur quia si non omnes mitterentur, sed tamen inferiores, cum quilibet habeat inferiorem se excepto vltimo pro eo qu omnes angeli sunt inaequales, nullus mitteretur nisi vnus qui est omnium vltimus, hoc est autem incoueniens, ergo &c.

Item personae diuinae sunt nobiliores quibuscunque angelis sed personae diuinae mittuntur (vt filius & spiritus sanctus sicut patet ex primo libro) ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod dicit Greg. & habetur in litera, quod superiora agmina ab intimis nunquam recedunt quoniam ea quae praeeminent vsum exterioris officij nunquam habent.

RESPONSIO. Sicut missio personae diuinae est eius processio ad sanctificandum creaturam vt dictum fuit libro primo. Sic angelus dicitur mitti cum ex imperio diuino aliquid circa nos facit, vel nunciando, vel reuelando, vel aliquid huiusmodi operando. Est autem vna opinio quod ad hoc faciendum mittuntur omnes angeli, sed inferiores frequentius, & quasi ex officio. superiores vero rarius & quasi ex dispensatione, quam opinionem recitat magister & tenet in litera. Confirmatur autem tali ratione, ex ordine diuinitus instituto inferiora administrantur per superiora tam in corporalibus quam in spiritualibus, sed non obstante quod in corporalibus inferiora administrentur per superiora regulariter, & secundum cursum naturae, tamen hic ordo quandoque praetermittitur ex diuina dispensatione, sicut in suscitatione Lazari, & illuminatione caeci nati, quae non sunt facta mediante actione corporum coelestium, ergo similiter quamuis in spiritualibus illuminationes diuina non veniant regulariter ad nos nisi mediantibus angelis qui sunt medij inter nos & Deum, nec a supremis nisi per medios & infimos, tamen ex diuina dispensatione contingit quandoque hunc ordinem praetermitti propter excellentiam mysterij quod annunciant, sicut forte fuit de annunciatione conceptionis Christi. Creditur enim Gabriel fuisse de supremis angelis, non de mediis, aut infimis.

Huic autem opinioni obuiant aliqui sic, ordo naturae non legitur praetermissus nisi propter ordinem gratiae qui est superior. Resuscitatio enim Lazari, & illuminatio caeci nati, & alia miracula in quibus ordo naturae legitur praetermissus, fuerunt quasi quaedam argumenta probantia fidem. Ordo autem gratiae non habet superiorem ordinem propter quem praetermitti debeat, nunquam igitur praetermittitur. Cum igitur ordo angelicus sit secundum dona gratiae, praetermitti nunquam debuit. Es adhuc si praetermitteretur hoc esset, frustra quia a nobis percipi non posset: neque enim angelos nouimus, vt sciamus de illo qui aliquid nunciat si est supremus, medius, an infimus

Qui autem mittantur sic scitur secundum istos, dicunt enim quod proprietates angelorum ex eorum nominibus manifestantur (vt dicit Dion. 7. cap. coel. Hierar.) Et ideo angeli illorum oi dinum ad exterius ministerium mittuntur ex quorum nominibus aliqua executio datur intelligi. In nomine autem dominationum non importatur aliqua executio, sed sola dispositio & imperium de exequendis. Sed in nominibus inferiorum ordinum intelligitur aliqua executio. Nam angeli & archangeli dicuntur per respectum ad operationem, potestas enim est principium transinutandi alterum, virtus vero est vltimum de potentia respectu operis vt dicitur. I. coe. & mundi. Principis etiam est vt dicit Gregor. inter alios operantes priorem existere, propter quod dicunt quod ad hos quinque ordines pertinet exterius ministerium mitti, non autem ad quatuor superiores.

Qui vellet primam opinionem tenere quae est satis rationabilis, hae obuiationes non viderentur cogere, quia secundum istos ordo naturae praetermitti dicitur quandoque propter ordinem gratiae, sed quod angeli nos custodiant, vel quod nobis aliqua nuncient magis competit eis ex ordine naturae (quo sunt medij inter nos & Deum) quam ex ordine gratiae vt ipsimet dicunt, quia animabus sanctorum quae ad aequalitatem angelorum quantum ad gratiam & gloriam perueniunt, haec non competunt secundum legem communem, ergo hic ordo intermitti potest si hoc competit ordini gratiae, competit autem vt sicut infima nunciantur per infimos, sic nuncientur maiora per medios, & suprema per supremos, quod etiam ipsi dicun quantum ad aliquid, scilicet quod superiores mittuntur ad altiora ministeria, inferiores vero ad inferiora. Est etiam aliqua vtilitas huius missionis non quidem vt sciamus de angelo qui nunciat si est supremus, medius, an infimus, sicut arguebatur, sed vt ministeria gratiae congruentius & ordinatius expleantur, neque enim decet regem magna per infimos nunciare. Item cum omnes ordines, qui sunt sub dominationibus mittantur in ministerium (vt ipsi dicunt) clarum est quod cum virtutes, potestates, principatus, vel archangeli mittuntur, praedictus ordo intermittitur. Nam inter nos & virtutes sunt medi quatuor ordines qui intermittuntur, cum virtutes circa nos aliquid faciunt & sic est de aliis vsque ad angelos suo modo.

Item licet Christus secundum humanam naturam fuerit minor angelis in gradu naturae, fuit tamen maior in donis gratiae, maxime quantum ad gratiam vnionis secundum quam est dominus angelorum, & quantum ad gloriam fruitionis quam in instanti suae conceptionis plenissime habuit, quid igitur indignum est si angelus qui ad Christum dominum angelorum tempore passionis missus fuit (vt dicitur Luc. 22.) fuit de supremis, congruentium enim hoc videtur quam quod fuerit de mediis vel infimis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod angeli quinque inferiorum ordinum mittuntur regulariter maiore quidem ad maiora, inferiores vero & minores ad minora. Sed angeli quatuor superiorum ordinum non mittuntur nisi raro & dispensatiue.

Ad secundum dicendum qued non est simile de personis diuinis, & superioribus angelis, quamuis personae diuinae sint excellentiores, quia effectus secundum quos dicuntur mitti personae diuinae non possunt esse a creatura. Sed omnia ministeria angelorum regulariter possunt per omnes inferiores angelos quinque ordinum expleri¬

Ad auctoritatem Greg. dicendum quod intelligenda est regulariter, dispensatiue tamen quandoque fit contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1