Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angeli omnes assistant

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum omnes Angeli assistant. Thom. 19. 12. ar. 3.

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod omnes angeli assistant, quia ómnes sunt ministrantes vel assistentes, sed omnes ministrante. sunt assistentes, ergo omnes simpliciter assistunt Probatio Mi. Raphael enim qui fuit missus in ministerium Thobiae, dicit Thobiae 21. Ego sum vnus ex septe qui astamus, &c. Et eadem ratio est de aliis in ministerium missis, ergo &c.

IN CONTRARIVM est, quia scriptura videtu distinguere inter astantes & ministrantes, Daniel. 7. milia milium ministrabant ei, & decies milies centena milia assistebant ei

RESPONSIO. Assistere deo aut est cernere Deum praesentem, quomodo assistunt regi omnes in quorum praesenti: rex est, aut est scire eius mentem quomodo assistunt regi soli secretarij. Primo modo omnes angeli assistunt Deo, quia beatitudo consistit essentialiter, vel saltem requirit necessario actum intellectus sed actus intellectus non est sine praesentia obiecti, ergo omnes beati cernunt Deum (qui est suae beatitudinis obiectum) essentialiter praesentem.

Si secundo modo accipiatur assistere Deo, scilicet sciri mentem eius, aut accipitur generaliter. Et sic adhuc omnes angeli beati assistunt, quia de ministeriis quae a Deo reuelantur nihil scit vnus quod nesciat alius. Sicut enim agentia corporalia bonitatem quam a Deo receperunt aliis communicant quantum possibile est. Sic & multo magis sancti angeli qui sunt in plenissima participatione bonitatis diuinae, quicquid a Deo percipiunt subiectis impertiuntur: vnde Diony. 15. coelest. Hierar. d cit quod vnaquaeque coelestis essentia intelligentiam sibi a superiori datam inferiori communicat. Si vero accipiatur assistere Dec magis specialiter, scilicet pro eo quod ess scire eius mentem immediate sic non omnes angeli beati assistunt: sed illi soli qui immediate a Deo illuminantur. Et secundum hoc ordo dominationum non esset de assistentibus: cum pertineat ad secundam Hiera chiam. Angeli autem secundae Hierarchiae illuminantur ab angelis primae Hierarchiae secundum Diony. 8. cap. coelestis Hierarchiae Et ideo forte melius est quod dicatur quod omnes assistunt Sed horum quidam assistunt & ministrant regulariter, alij vero non, sed solum assistunt: & sic intelligenda est distin. scripturae.

AD ARGVMENTVM patet solutio ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2