Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia distinctionis vndecimae in generali & speciali.

ILLVD quoque sciendum. Superius determina Quit magister de officiis angelorum dignioribus, hic determinat de officio inferiori quod est cuIIstodire. Et diuiditur in duas partes. Primo determinat de ipso officio. Secundo de effectu officium consequente. Secunda ibi, praeter ea illud considerari oportet. Prima diuiditur in duas. Primo proponit suum intentum. Secundo mouet quandam quaestionem & ipsam pertractando de¬ terminat. Secunda ibi, solet etiam quaeri. Secunda principalis in qua determinat effectum consequentem diuiditur in tres Primo mouet quaestionem & tangit circa eam opi. Secund. tangit aliam opinionem. Tertio eligit alteram istarum, & auctoritates quae obuiare videntur, exponit. Secunda ibi, alij autem ducunt. Tertia ibi, illud vero quod alij. Prima istarum diuiditur in tres. Primo tangit opinionem. Secundo opi. confirmationem. Tertio circa illam mouet quaestionem & soluit. Secunda ibi, & quod angeli proficiant. Tertia, his autem contradicere. Haec est sententia & diuisio literae in generali.

IN SPECIALI sic procedit magister. Primo ponit quod vnaquaeque anima habet vnum angelum bonum ad custodiam sui deputatum, & malum ad sui exercitium. Quod auctoritatibus confirmat. Postea quaerit, vtrum quilibet homo habeat vnum angelum custodem suum, aut an vnus angelus plures custodiat. Et opponit ad hoc, dicens quod non videtur vnus bonus angelus vnius tantum esse custos. Quia cum boni homines & electi sint tot quot angeli boni, non potest esse quod boni homines & mali singuli habeant singulos angelos bonos ad sui custodiam. Item cum tot sint electi quot angeli boni, & angeli boni plures sint quam mali, pluresque sint homines mali quam boni, consequens est plures esse homines quam mali sint angeli, & plu res esse homines quam sint boni vel mali angeli. Ex quo concludit vnum bonum angelum plures custodire sicut vni homini committitur custodia multorum, & vnum malum angelum pluribus deputatum ad exercitium siue eodem tempore, siue in diuersis, quod dicit propter hoc, quia forte verum est vt quidam dicunt, quod omnes homines existentes in hac vita eodem tempore habeant singulos angelos ad custodiam, vel ad exercitium deputatos. Postea quaerit, vtrum boni angeli in merito, vel in praemio proficiant. Tangit etiam circa hoc opinionem quorundam ponentium quod mereantur propter obsequium quod nobis impendunt, & sic proficiunt in merito & proficiunt in praemio, scilicet in cognitione & dilectione dei, quia magis ac magis ipsum cognoscunt, & diligunt. Postea probat quod in cognitione proficiant ipsi angeli, per hoc enim plene cognouerunt ministerium incarnationis vsque post passionem, & apostolorum praedicatio. nem. Postea obiicit in contrarium per auctoritatem Augu. Sed Ma. exponit sic & determinat quod angeli maiores praesciuerunt incarnationem antequam fieret, non tamen perfecte. Minores vero non cognouerunt nisi postquam facta est. Ex quo concludit quod in vtroque profecerunt, & proficiunt vsque ad diem iudicij. Postea ponit aliorum opinionem dicens quod quidam dicunt quod in cognitione diuinitatis non proficiut, sed solam in cognitione rerum exteriorum. Viterius approbat praedictam opinionem, & quia quaedam auctoritates videntur contra quae dicut angelos omnia scire, exponit eas, & patet expositio in litera

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum