Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum quilibet homo habeat angelum ad sui custodiam deputatum

QVAESTIO PRIMA. Vtrum quilibet homo ab initio suae natiuitatis vsque ad terminum vitae suae habeat angelum ad suam custodiam deputatum. Thom. 1. q. 113. arti. 4. 5. & 6.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus principaliter. Primum est de custodia hominum; angelos. Secundum est de locatione angelorum. Tertium est de illuminatione vnius angeli per alterum. Quantum ad primum quaeritur, vtrum qui libet homo ab initio suae natiuitatis vsque ad terminum vitae suae habeat angelum ad suam custodiam deputatum. Et arguitur quod non. Quia vbi est fortior custos, infirmior superfluit, sed homines custodiuntur a deo qui est potentissimus, ergo superflue haberent angelum custodem.

Item custodia angelorum circa homines est vt per eos dirigantur homines ad salutem secundum illud quod dicit apostolus ad Heb. 1. Omnes sunt administratorij spiritus propter eos qui haereditatem capiunt salutis, sed homines non sunt capaces salutis antequam sint baptisati, ergo ante baptismum non habent custodiam angelorum.

Item Christus fuit beatus ab instanti suae conceptionis. Sed beati non custodiuntur an angelis, ergo Christus non habuit angelum custodem.

IN CONTRARIVM est quod dicitur in Psal. Ange lis suis deus mandauit de te vt custodiant te in omnibus viis tuis

Item Hiero. super illud Matth. 18. Angeli eorum in coelis semper vident faciem patris, dicit magna est dignitas animarum vt vnaquaeque habeat ab exordio natiuitatis angelum ad sui custodiam deputatum.

RESPONSIO. Ista quaestio duo implicat. Primum est de custodia hominum per angelos. Secundum est de tempore quo praedicta custodia incipit.

Quantum ad primum rationabiliter ponitur quod homine custodiantur per angelos bonos, quia secundum Dionys. lex d uinitatis est quod inferiora reducantur ad suprema per media. Sed angeli sunt medij inter Deum & homines, & ideo rationabile est que homines reducantur in Deum in cuius cognitione & dilectio ne eorum beatitudo consistit per ministerium seu adiutorium angelorum: hoc aurem ministerium seu adiutorium consistit in infligatione ad bonum quod fit inuisibiliter per angelos dum illuminant homines ad bene agendum, & in repressione malorum angelorum ne noceant hominibus quantum vellent siue tentando siue corporaliter affligendo.

Quantum ad secundum tenetur communiter, quod angeli depi tantur ad custodiam hominum a tempore natiuitatis vsque ad horam mortis inclusiue, & rationabiliter, quia constituti in via periculosa indigent custodia, sed homines ab hora natiuitatis vsque ad horam mortis sunt constituti in via tendendi ad patriam, in qua quidem via multa pericula eis imminent, tam al interiori quam ab exteriori, secundum illud Psalmistae, In via hac qua ambulabam absconderunt mihi. quando autem peruenerunt ad terminum per mortem sunt extra omne periculum, si sint boni, vel irreparabiliter perierunt, si sint mali: & idec homines a natiuitate vsque ad mortem indigent angelorum custodia, & non prius, nec postea. Nisi forte diceretur quod puer postquam in materno vtero animati sunt indigent praedicta custodia, quia quamuis hoc sit verum, tamen quia pro isto stati puer est aliquo modo vnum cum matre saltem per quandan colligationem, sicut fructus pendens in arbore est aliquid arberis, ideo eundem angelum custodem quem habet mater.

Ad primum argumentum dicendum quod custodia hominum per angelos non superfluit, quamuis homines custodiantur per Deum, quia neutra custodia cogit lib. arbi. hominis, nec neces sitas quin possit inclinari libere ad bonum & ad malum, sed solum adiuuat interiori suggestione, & remotione impedimentorum quae siue fiant per Deum, siue per angelum tanto apparebit iustior damnatio reproborum qui tot beneficiis abus fuerint, & salus iustorum gloriosius Deo attribuetur, qui to adiutoriis salutem hominum procurat.

Ad secundum dicendum, quod beneficia quae dantur homini inquantum est Christianus incipiunt a tempore baptismi. Et ea quae dantur homini inquantum habet naturam rationalem quae est capax beatitudinis exhibentur eis, ex quo talem naturam nascendo accipiunt, siue per natiuitatem in vtero, siue per natiuitatem ex vtero. Sed differenter, quia puer in vtero talia beneficia recipit cum matre communia, Sed nascendo ex vtero habet ea sibi propria, tale autem beneficium est custodia ange lorum, vnde quamuis a baptismo incipiat homo habere regulariter gratiam quae est principium merendi salutem, tamen sola natura humana ante baptismum talis est creata quae potest esse particeps salutis: vnde omnibus hominibus bonis & malis, electis & reprobis praedicta custodia non negatur.

Ad tertium dicendum quod quamuis Christus fuit beatus secundum superiorem partem rationis, & quantum ad hoc niindiguerit custodia angelorum, tamen fuit secundum corpu passibilis & viator, & sic habuit angelum custodem, non tanquam superiorem, sed tanquam ministrum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1