Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem
QUAESTIO SECVNDA. Verum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem. Thom. . 4. 107. ar.1.
DEINDE quaeritur, vtrum angeli proficiant in cognitione per mutuam locutionem. Et videtu quod non, quia omnis locutio videtur fieri pe verba quae seruiunt auditui, vel per nutus, seu fa Acta quae deseruiunt visui: hi enim duo sunt sensus disciplinabiles (vt dicitur lib. de sensu & sensato.) Sed nihil tale potest esse in angelis cum sint incorporei in se, nec ex corporalibus cognitionem accipiunt, ergo &c.
IN CONTRARIVM est scriptura quae introducit angelos sibi mutuo loquentes Zacha. 2. Alius angelus egrediebatur in occursum eius (scilicet prioris angeli) & dicit ad eum, curre & loquere ad puerum istum.
RESPONSIO. Locutionem esse inter angelos omnes Doctores theologiae concedunt: sed difficile est istius locutionis assignare modum: Quidam enim dicunt quod sicut in nobis est aliquid quod vnus homo de alio naturaliter percipere potest, vt ea quae exterioribus sensibus subiacent. Aliquid vero quod secundum se percipi non potest sicut interiores conceptus mentis. Et hi innote scunt per signa extrinsecus apparentia quae sunt nutus vel verba mediantibus quibus fit locutio. Sic in angelis est aliquid quod vnus in alio naturaliter videre potest, al quid vero quod videri non potest, sicut motus voluntatis eius videtur autem ab alio angelo prout ordinatur ad id quod es naturaliter cognitum in eo. Ex hac enim ordinatione illud naturaliter cognitum efficitur significatiuum interioris conceptus vel motus. Et talis expressio vocatur locutio, & virtus exprimendi vocatur lingua angeli.
Istud autem non videtur sufficienter dictum, quia illa signi quae vnus angelus cognoscit naturaliter in alio, aut sunt significatiua naturaliter, vel ex institutione, siue ad placitum. Primum non potest dici (scilicet quod sint significatiua naturaliter) quia ea quae significant naturaliter ostendunt solum naturales animi passiones, seu affectiones, sicut gemitus infirmorum, dolorem, & sic de aliis. Naturales autem motus voluntatis vnius angeli quilibet angelus cognoscit sine signo, multo plenius quam quicunque medicus infirmitatem corporis; ec quod quilibet angelus plene nouit naturam alterius, & per consequens affectiones naturales: & ideo ad haec demonstranda non oportet esse aliqua signa. Item per signa naturalia non fit proprie locutio vt magis patebit, & de se satis est manifestum, non enim dicimus infirmum gementem esse loquentem. Item nec huiusmodi signa sunt significatiua ad placitum, quia quaecunque sunt naturaliter in angelo sunt in eo inuariabiliter & immutabiliter. Si enim in corporibus coelestibus non est variatio, nisi secundum motum localem, nulla autem secundum formam substantialem, vel accidentalem naturaliter inhaerentem (quod dico propter lumen quod variabiliter luna a sole recipit, quia a se naturaliter non habet) multo fortius in angelis nulla est variatio, nulla mutatio quo ad ea quae eis naturaliter insunt. Si igitur per talia fieret angelorum locutio, sem per loquerentur, & de eisdem, cum semper in eis sint eadenm signa. Signum enim quandiu est repraesentat illud cuius est signum. Hoc autem est inconueniens & contra rationem locutionis quae fit per signa quae significant ad placitum, siue ex institutione, quia talia sunt in potestate loquentis vt fiant, vt patet in nutibus & verbis, & loquens per ea potest loqui vel non loqui. Item locutionem quae est per signa quae significant ex institutione, nullus intelligit, nisi ille qui nouit ad quid significandum signum illud impositum est, sicut puer latinus non intelligit locutionem per verba graeca, nec econtrario, ergo si signi per quae loquitur angelus angelo significant ad placitum, opotet angelos sibi inuicem loquentes scire prius ad quid significandum illa signa sunt imposita vel instituta: & si illa institutio facta est per vnum angelum solum qualiter innotescet hoc alis, non apparet, quia si per locutionem, tunc locutio praecedet signa per quae fit, quod est inconueniens.
Nec possumus fingere in angelis illud quod est in hominibus, videlicet quod magister ostendit, vel tradit puero panem, dicendo pain. Et sic docet illis quid illa vox significat: non enim sic ostendit angelus alij angelo rem aliquam applicando signum quod eam significat, hoc enim fingi non potest. Si autem illa institutio fiat concorditer pro omnes angelos simul, oportet qui conceptus omnium eorum de tali institutione sit notus omnibus, & sic ante omnem locutionem conceptus vnius angeli erit notus alteri, eadem ratione conceptus angelorum erunt omnibus angelis noti, & tunc non oportebit ponere locutionem in angelis, quare praedicta opinio non videtur conueniens.
Alij dicunt quod angelus loquitur angelo describendo diuersas figuras in coelo per applicationem suae virtutis, & per eas possunt angeli mutuo exprimere sibi conceptus suos, & sic adinuicem loqui.
Sed illud videtur valde fiuolum, quia illa figuratio coeli aut esset secundum aliquam alterationem, puta quod coelum secundum partem determinatae figurae alteraretur calido, vel frigido, vel alia alteratione, & istud est impossibile, cum coelum non sit suscepriuum huiusmodi qualitatum, vel intelligeretur ista figuratio per impressionem factam in coelo, sicut figuratur cera a sigillo, vel sicut figuratur sigillum per incisionem, quae ambo planum est esse absurda, aut esset per aliquem contactum, aut ergo per contactum quantitatis aut virtutis, per contactum quantitatis sicut dicitur figurari paries secundum imaginationem per applicationem alicuius corporis eriangularis ad ipsum inquantum corpus triangulare occupat de pariete spacium sibiaequale licet in ipso pariete non sit actualis triangulatio, & hoc modo non potest angelus (cum non sit quantus) facere alí¬ quam figuram in coelo, oportet ergo quod talis figuratio fieret, per contactum virtutis. Ex quo sequeretur quod angelus persuam virtutem aliquam figuram realiter imprimeret coeo, quia tangere aliquid tactu virtutis non est aliud quam per virtutem habere aliquem effectum in illo quod dicitur tangi, & dicere oppositum est propriam vocem ignorare, cum ergo impossibile in angelum facere aliquam figuram in coelo: hoc modo patet quod ille modus loquendi per figuras tales non est angele possibilis. Item & est contra praecedentem opinionem pro parte. Si angelus posset tales figuras facere, aut illae signarent conceptum angeli naturaliter, vel ab institutione. Non naturalite vt de se patet, sicut nec figura per hominem facta signat naturaliter conceptum eius, nec ab institutione, cum talis institutiesset in voluntate angeli facientis figuram. Oportet ergo quod alij angelo prius innotesceret voluntas & propositum instituendi talem figuram ad significandum rem, cuius rei vel conceptus figura esset signum, quam posset percipere loquutionem factam per talem figuram vel per tale signum, sed illa institutio vel signatio cum esset per lib. arb. angeli instituentis, non potuit innotescere alteri angelo nisi per loquutionem, ergo oportet ponere loquutionem praecedentem modum loquendi per talem figuram de quo modo esset quaerendum, vt prius,
Alius est modus quem quidam noui doctores ponut, dicentes quod loquutio fit in angelis per verbum mentale, quia angelus manifestat alij angelo vnum conceptum per alium. Quod probant, quia sicut est in verbo vocali, sic in verbo mentali. Sec vnum verbum vocale manifestatur per aliud, sicut sciens latinum & theutonicum scienti solum latinum exponit theutonicum pe latinum, ergo similiter angelus potest alij angelo exponere vni conceptum per alium, vtpote vnum conceptum indeterminatum & implicitum, & ideo alteri angelo ignotum, per alium conceptum explicitum & determinatum, & ideo magis notum.
Sed illud nullo modo videtur verum, quia conceptus ignot non potest manifestari per alium conceptum ignotum, sicut nevnum verbum vocale ignotum manifestatur per aliud ignotum vt pater per exemplum eorum. Sed quilibet conceptus angeli de hi de quibus est loquutio, est alij angelo ignotus, vel si vnus sit no tus & alius erit notus. Ponentes enim hanc opinionem, aut te nent quod vnus angelus nouit cogitationes & volitiones alterius, & tunc quilibet conceptus vnius angeli est alij angelo notus, vel tenent quod vnus angelus non nouit cogitationes & affectiones alterius, & tunc nullus conceptus vnius angeli est ali angelo notus. Et sic ignotum manifestabitur per ignotum, quod est impossibile, vel notum manifestabitur per aeque notum quod esset frustra, quare &c.
Item praedicti positores, aut intendunt quod in angelo sint simul duo conceptus, vnus indeterminatus & implicitus, alius determinatus & explicitus, quod esse non potest, quia duo actus intelligendi non possunt simul esse in eodem intellectu naturaliter. Aut intendunt quod isti duo conceptus sint successiue in angelo, & tunc mirum est quomodo vnus conceptus manifestabitur per alium. Constat autem quod conceptus qui est actu in angelo non potest manifestari per illum conceptum qui non est, quia ille est totaliter ignotus, nec ille qui non est actu in angelpotest manifestari per illum conceptum qui est in eo, quia pe loquutionem nullus manifestat, nisi illud quod concipit actu.
Et iterum si quis conceptus esset notus & non alius hoc esset, quia magis esset explicitus & determinatus quam alius, & ideo magis esset aptus ad mouendum alium angelum ad intelligendum. Sed illud non valet; quia alius conceptus potest esse minus explicitus & minus deterninatus quam alius dupliciter vno modo ex ruditate & ignorantia concipientis, sicut sunt aliqui homines rudes, qui nec apud se explicite & ordinate aliquid concipiunt, nec alteri exprimunt, sed confuse sed istud non potest poni in angelis. Alio modo ex subtilitate concipientis qui simplicius & vniuersalius aliquid concipit, quam alij nati sint concipere, imo oportet quod per multa eis explicentur ad hoc vi intelligant, & hoc modo aliqui conceptus superioris angeli sunt minus expliciti quam conceptus inferiorum: nullus autem conceptus inferioris angeli potest hoc modo esse implicitus, vel indeterminatus respectu intellectus superioris angeli, tunc sic loquutio fit in ange lis per hoc quod conceptus implicitus & indeterminatus manifestatur per conceptum magis explicitum & magis determinatum, sed nullus conceptus inferioris angel est implicitus, vel indeterminatus intellectui angeli superioris, sed omnes sunt ei expliciti & determinati modo quo nunloquimur (vt patet ex iam dictis) ergo secundum hunc modum inferior angelus non loquitur superiori, quod est inconueniens.
Dicendum ergo aliter, quod sicut est duplex verbum, scilicet verbum interius quod est verbum mentis, & exterius quod dicitur verbum vocis: sic est duplex loquutio interior & exterior. Ad loquutionem exteriorem requiruntur duo. Primum est quod res innotescat per alteram, res enim quae in seipsa cognoscitur non innotescit (vt sic) per loquutionem sicut coloqui videtur in pariete. Secundum est quod cognoscatur non pequodcunque aterum, sed per alterum quod est signum & in ratione signi. Cognitio enim vnius rei per aliam, vt est res quaedam sicut cognoscitur effectus per causam & econuerso, ratione suae habitudinis, vel quocunque alio modo, tali modo non es proprie loquutio, sed oportet quod res cognoscatur per signum inquantum est signum quod est dictum vel factum, vt sunt nutus monachorum, magis etiam proprie fit loquutio per dicta quam per facta, eo quod verba inter signa obtinent principatum, & isto modo loquitur homo homini, potest etiam hoc modo loqui angelus homini formando in aere sonos similes vocibus significatiuis, vel formando corpus in quo faciat nutus & signa, sicut faciunt monachi, potest etiam hoc modo loqui angelus angelo, quia angeli nouerunt quid significant voces, nutus & signa, sicut nouerunt homines. Ad loquutionem autem interiorem non requiruntur praedicta duo, dicimus enim quod homo sibiipsi loquitur quando cogitat de aliqua re dato quod ill res non innotescat ei per quaecunque signa, sed solum per suan cognitionem, sed dicitur loqui alteri quando cogitationem suam vel affectionem suam dirigit in ipsum dato quod illa cogitatio vel affectio sit secundum se nota illi alteri, sicut hominem mentaliter orantem dicimus loqui inquantum cogitationem suam & affectionem dirigit in deum, qui tamen praedicta directioni nouit quamlibet cogitationem & affectionem hominis, & est aliqualiter simile in loquutione exteriori, quia homo dirigens sermonem vocalem ad aliquem dicitur loqui ei & non aliis, quamuis multi sint praesentes qui aequaliter loquutionem eius audiunt & cognoscunt. Et per modum istum si vnus angelus cognoscit cogitationem & affectionem alterius (vt dicit quaedam opinio superius posita) tamen si ex sua intentione dirigit ista respectu alicuius angeli, dicitur ei loqui & non aliis ad quos suam praedictam intentionem non dirigit. Si autem vnus angelus non cognoscat cogitationem & affectionem alterius (vt dicit alia opinio) sic difficilius est assignare qualiter vnus angelus loquatur alteri, nisi illo modo quo angelus loquitur homini Nobis autem ad praesens alius modus non apparet.
On this page