Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum unus angelus proficiat in cognitione per illuminationem alterius

QVAESTIO TEITIA. Vtrum angelus vnus proficiat in cognitione per alterius illuminationem. Tuom. i. 4 106. ari.

POSTEA quaeritur vtrum angelus vnus proficiat in cognitione per alterius illuminationem. Et videtur quod non, quia lumen est quaedam ij forma, sed angeli non possunt immediate inducere formam aliquam (vt visum fuit supra distinct. 7.) ergo &c.

Ad idem est quod dicit Aug. lib. 83. q. quod mens rationalis a a solo deo formatur nulla interposita natura.

IN CONTRARIVM est Dio. 8. cap. coelestis Hier.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est quid sit illuminatio. Secundum est de quo sit vel fiat. Tertium est per quem modum fiat.

QUANTVM ad primum sciendum est quod illuminatio secundum, quod ad intellectum pertinet nihil est aliud quam quaedam manifestatio veritatis. vnde apostolus ad Ephe. 3. dicit mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a seculis in deo, & sic illuminat vnus angelus alium, dum ei manifestat veritatem quam ipse nouit.

QUANTVM ad secundum dicendum est quod illuminatio non est nisi de his quae dependent solum a voluntate diuina quae latent omnes angelos nisi eis reuelentur, cui concorda auctoritas apostoli superius inducta. Sacramenta enim & mysteria quando reuelantur angelis dicuntur de eis illuminari.

Quantum ad tertium sciendum est quod valde difficile es assignare modum quo vnus angelus illuminet alium. Quidam enim dicunt quod cum ad intelligendum duo concurrant scilicet virtus intellectiua & res obiecta, secundum vtrunque potes vnus angelus veritatem quam nouit alij manifestare. Primo quide modo fortificando vrtutem intellectiuam, sicut enim virtus vnius corporis imper fectioris fortificatur ex situali propinquitat. perfectioris corporis (vt minus calidum crescit in calore ex praesentia magis calidi) ita virtus intellectiua inferioris angeli confortatur ex conuersione superioris angeli ad ipsum, hoc enim facit in spiritualibus ordo conuersionis quod facit in corporali¬ bus ordo localis propinquitatis. Secundo autem modo vnus ange lus potest alium illuminare ex parte rei cognitae, veritatem quam ipse nouit sic proponendo inferiori angelo vt ab eo capi possit, sicut enim apud nos doctores illud quod in summa capiunt multipliciter distinguunt prouidentes capacitate discipulorum superio angelus veritatem quam vniuersaliter concipit, ad quam etiam sic capiendam intellectus inferioris angeli non esset sufficiens, distinguit, & quasi diuidit vt ab illo capi possit, & sic eum illuminat

Primum istorum non intelligo (scilicet quod vnus angelus alium illuminet confortando virtutem eius intellectiuam. Quia omnis confortatio est per aliquam actionem. Sic enim minus calidum confortatur ex praesentia magis calidi dum magis calidum agit in minus calidum intendens ipsum, qualiter enim confortabit illud in quod nihil agit: cum igitur lumen intellectualvnius angeli nihil agat in lumen alterius, nec imprimendo lumen (quod solum est a creante) nec intendendo ipsum, quia non recipit magis aut minus, sequitur quod nullo modo.

Item omne illud o intendit per se aliquam formam sibi similem potest similem secundum speciem producere, quia vt dicitur 2. Ethic. Ex eisdem augentur habitus & generantur, sed vnus anglus non potest producere lumen alterius, ergo nec intendere.

Item lumen superioris angeli est alterius speciei a lumine inferioris angeli secundum opinionem illorum qui ponunt omnes angelos specie differentes, talia autem non sunt nata intender se mutuo (per se saltem) nisi vnum haberet virtutem creandi aliud quod non est ponendum in angelis.

Ad primum respondent negando quod assumitur, scilicet quod lumen intellectuale angeli non posset esse intensius, & remissius. Contrarium enim ponunt qui dicunt illuminationem esse modo prius dicto.

Ad secundum dicunt quod non omne illud quod potest ali quam formam intendere potest eandem vel similem creare, declaratur per simile in quantitate, quia virtus creata potes extendere quantitatem existentem sine subiecto (vt in sacramento) tamen non potest facere vel creare quantitatem sine subiecto, simili modo (vt dicunt) lumen vnius angeli potest intendi per lumen alterius, licet non possit creari ab eo.

Ad tertium dicunt qued non oportet lumen diuersorum angelori esse diuersum specie, quamuis lumen vnius habeat maiorem efficaciam quam lumen alterius propter diuersam conditionem subiecti in quo recipitur, sicut patet de calore in igne & aere.

Primum istorum non valet, quia cum virtus intellectiua consequatur per se ad essentiam angeli non est probabile quod ponatur possibilis intensio in lumine intellectuali, nisi poneretur in essentia angeli, quod nullus ponit. Et confirmatur, quiin nobis non dicitur quod intellectus possibilis vel agens (qui ab Arist. vocatur lumen 3. de anima) recipiat magis & minus.

Et per idem patet ad tertium, quia est inconueniens quod proprietates quae per se consequuntur essentias specie differentes (quales sunt essentiae angelorum secundum istos) non sint specie differentes.

Ad secundum dicendum quod omne illud quod potest intendere aliquam qualitatem potest creare similem secundum speciem. Neque valet instantia de extensione quantitatis existentis in sacramento sine subiecto, quia quamuis agens naturale quod potest eam extendere, non possit creare quantitatem habentem modum similem essendi, potest tamen creare quantitatem similem secundum speciem, & hoc sufficit ad propositum, quia cum lumen vnius angeli non possit creare simile lumen alterius angeli nullo modo potest ipsum intendere.

Sunt qui aliter ad haec tria quae adduximus respondent, dicentes quod vnus angelus illuminat alium, non quidem confortando lumen ipsius per modum intensionis, sed concurrendo cum ipso ad vnam intellectionem quae est perfectior ex concursu duplici luminis, quam si alterum solum concurreret, sicut est perfectius lumen positis duabus candelis quam posita vna tantum, quamuis lumen vnius candelae non intendat lumen alterius: per hunc modum concurrente lumine duplici angeli superioris & inferioris ad intellectionem angeli inferioris intellectio eius est perfectior, & aliqua potest intelligere quae non posset ex solo suo lumine. Sed istud omnino videtur improbabiliter dictum quod lumen intellectuale vnius concurrat ad intellectionem alterius: cum enim lumen intellectuale angeli non sit aliud quam eius intellectus oportet quod vtrumque lumen vel vterque intellectus se habeat ad intelligere eodem modo, scilicet elicitiue & receptiue, cum sit actio manens in agente, vel receptiue tantum. Sed neutro istorum duorum modoru possunt se habere intellectus duorum angelorum ad vnum intelligere, quia semper sequeretur quod vnum intelligere esset in duobus angelis, quod est impossibile.

Secundus etiam modum illuminationis vnius angeli per alterum quem alij ponuntm ex parte rei intellectae non videtur verus, scilicet quod vnus angelus illum nec alium proponendo ei veritate quam intelligit particulando & diuidendo eam ad hoc vt capi possit ab angelo inferiori, quia talis explicatio veritatis intelligibilis, non est accipienda ex parte rei cognitae quae secundum se manet eadem, & in nullo mutatur. Nec ex parte actus intelligendi superioris angeli, quasi superior angelus mutet suum modum intelligendi, semper enim intelligit secundum modum suae naturae. Sed est intelligenda ex parte signi mediante quo veritas cognita ab angelo superiori proponitur angelo inferiori. Hoc enim modo & non aliter, doctor particulat suum conceptum, pro ponere autem sic veritatem alteri pertinet ad loquutionem quae fit per signa, vt prius dictum fuit. Loquutio autem interior non fit per signa, vt dictum fuit in quaestione praecedente, sed per hoc solum qued vnus angelus ordinat conceptum suum ad alterum.

Alius modus est quod omnes angeli illuminantur immediate a deo, & non vnus ab alio causaliter, sed solum per quandam consequentiam. Quod probatur sic, illa quae pertinent ad cognitionem gloriosam pertinent ad solum deum tanquam ad confortantem naturam & proponentem obiectum, sed illa de quibus est illuminatio sunt huiusmodi, pertinent enim ad cognitionem beatam, quamuis non ad illam in qua consistit beatitudo essentialis, sed ad illam in qua consistit beatitudo accidentalis. Beatitudo igitur haec pertinet ad Deum, sicut ad proponentem obiectum & confortantem intellectum. Non enim videtur conueniens quod beatitudo vnius essentialis vel accidentalis dependeat ab aliquo? a Deo. Quod autem dicit Dionysi. angelos quosdam immediate illuminari a Deo, alios autem mediate, exponendum est non per causalitatem, sed per consequentiam quandam, cum enim illa de quibus illuminantur angeli, non sint secundum se praesentia cognitioni angelicae fiunt ei praesentia per hoc quod Deus eis talem cognitionem tradidit, & quia omnes angeli continuantur in irradiatione diuini luminis, siue naturalis, siue superadditi, ideo qu praesentatur primo angelo ordine cuiusdam consequentiae praesentatur omnibus. Et ita a Deo omnes illuminantur & simul tempore, sed prius vnus quam alius natura vel dignitate, & ita vnus mediante alio meditatione cuiusdam consequentiae. Haec autem dicta sunt velut quaedam probabiles persuasiones, quia an aliquis istorum modorum sit sufficiens, vel alius inuentus non potest sciri per plenam certitudinem. Et ideo haec sufficiant tanquam dicta ad praestandum peritioribus occasionem inquisitionis.

Ad argumenta patet responsio, quia prima duo probant que vnus angelus non illuminat alium creando in ipso aliquod lumen gratiae, naturae, vel gloriae, quod concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3