Praeambulum
Praeambulum
HAEC de angelicae conditione naturae. Superius agit magister de creatura pure spirituali, hic vero determinat de productione creaturae pure corporalis. Et diuiditur in duas. Primo tangit in generali rerum productionem quantum ad materiale principium. Secundo prosequitur in speciali quantum ad ordinem creatorum. Secunda ibi, in princ. 13. dist. prima autem dist. operatio. Prima est principalis literae. Et diuiditur in duas Primo determinat rerum creationem. Secundo creationem insinuans opus dierum ad diuina opera comparat. Secunda ibi, nunc superest vt dispositioni. Prima diuiditur in partes quinque Primo continuat dicta dicendis & suum intentum proponendo ostendit materiam informem primo creatam fuisse. Secundo circa eorum productionem concludit diuersas opiniones. Tertio exequitur suum intentum secundum alteram opinionem Quarto determinat quoddam dubium. Quinto tangit materiae primae conditionem. Secunda ibi, quidam tamen sanctorum. Tertia, secundum hanc itaque traditionem. Quarta ibi, attendere quia angelus. Quinta ibi, de qua priusquam tractemus. Haec est diuisio & sententia literae in generali.
In speciali sic procedit, & proponit primo quod de diuina sapientia simul cum creatura angelica materiam quatuor elementorum confusam & informem produxit. Deinde eandem materiam in sex diebus imperfecte species formauit. Postea dicit quod antiqui sancti dixerunt (sicut August.) omnia simul producta esse in materia & forma. Alij vero dixerunt quod primo fuit materia rudis & informis creata, postmodum per se dixerunt tempora & interualla, ex ista materia rerum corporalium genera secundum proprias species sunt formata, quam opinionem magister approba per plurima dicta sanctorum & scripturae auctoritatem. Postea dicit quod ista materia informis nomine terrae vocata est propter defectum speciositatis, & nomine abyssi propter defectum distinctionis, & nominae aquae, propter abundantiam fluxibilitatis, & in signum formationis eo quod ab humore omnia terrae nasci tia formari & nutriri habeant, & compluribus appellata est nominibus ne videretur vnam formam habere, si vno nomine ve caretur, vsitatis autem nominibus est vocata, vt res ignota notis vocabulis insinuaretur. Addit autem quod super faciem abyssi & huius materiae erant tenebrae, id est lucis absentia secundum Augustinum. Tenebrae enim nulla res est, sed lucis absentia. Postedicit quod in Daniele tenebrae inter creaturas quae deum benedicunt, ponuntur. Vnde dicit benedicite lux & tenebrae domino Et sic videtur contradicere dictis, ideo dicit aliquando tenebra dicuntur lucis absentia & sic nihil sunt, aliquando significant ipsum aerem obscurum, & sic sunt creatura. Postea quaerit quare prima materia dicta sit informis, & respondet o non propter carentiam omnis formae, sed quia formam confusionis habebat & non distinctionis, quaerit vbi ista materia fuerit creata, & respondet quod in illo vbi est mundus quaerit etiam quantum spacium occupabat, & respondet quod quantum totum vniuersum in quo spacio terra cum aliis elementis tenebatur in medio sistens, alia vero elementa quasi secundum quandam confusionem permixta erant. Vitimo dicit quod perfecta rerum productio & formatio fuit sic secundum eum expedita quod nihil est postea productum quod aliquo modo in primis creaturis non contineretur. Et qui deus vsque modo operatur vt dicitur in Ioh. Dicit quod deuquadrupliciter operatur. Primo ab aeterno in verbo omnia disponendo. Secundo temporaliter materiam informem creando. Tertio sex diebus creata distinguendo. Quarto operatur quotidie ex seminibus nec incognitae oriuntur naturae sed notae saepius ne pereant reformantur, & in hoc ter. &c.
On this page