Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum omnium corporum corruptibilium et incorruptibilium sit eadem materia
QVAESTIO PRIMA. Vtrum omnium corporum corruptibilium & incorruptibilium sit eadem materia. Thom. 1. q. 66. ar. 1. & 2.
CIRCA distinctionem istam quaeritur primo. Vtrum Comnium corporum, corruptibilium & incorruptibilium sit eadem materia. Et videtur quod sic, quia in fundamento naturae nihil est distinctum (secundum commentatorem) sed in omnibus compositis ex materia & forma, materia est totius naturae fundamentum, ergo &c.
Item illa sunt vnius rationis quorum est eadem diffinitio, quia diffinitio est ratio, quam significat nomen (vt dicitur 4 Metaphysi.) sed materiae corruptibilium & incorruptibilium es eadem diffinitio scilicet quod materia est, ex qua aliquid fit cum insit, ergo &c.
CONTRA. quae conueniunt in materia conueniunt in genere (vt dicitur 5. Metap.) Sed corruptibile & incorruptibile differunt genere vt dicitur in fine eiusdem, ergo &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam, est triples opinio. Vnaquod corruptibilium & incorruptibilium est alia 8 alia materia. Secunda quod eorum ex eadem materia. Tertia quod eorum nec est eadem materia, neque alia. Ratio prima opinionis est haec: materia est in potentia ad formas illorum quorum est materia communis. existens igitur sub vna forma, adhuc est in potentia ad alias, quia per vnam formam non reducitur in actu omnium. Si igitur sit eadem materia coeli & corporum inferiorum, ipsa existens sub forma coeli esset in potentia ad formas corporum inferiorum, & cum eas actu non habeat, erit in potentia cum priuatione. Sed materia cum priuatione est principium corruptionis (vt apparet primo physicorum) ergo coelum est corruptibile, quod est impossibile, non potest igitur corruptibilium & incorruptibilium esse materia eadem. Ad idem facit dictum Arist. I. de generatione, qui dicit quod quaecunque communicant in materia sunt transmutabilia ad inuicem & agunt & panuntur ad inuicem: sed corpora coelestia non sic se habent cuminferioribus, ergo &c.
Huic autem opinioni duo obuiare videntur. Primum est, quia secundum rationem eius sequitur quod sicut corruptibilium & incorruptibilium non est eadem materia, ita nec ipsorum incorruptibilium ad inuicem. Sed erunt tot materiae primae quot corpora coelestia, quod patet sic, materia vnius corporis caelestis aut est in potentia ad formas aliorum corporum caelestium, aut non. Si sit in potentia ad formas aliorum corporum cum eas actu non habeat, erit in potentia cum priuatione quae est principium corruptionis (vt ipsimet dicunt) ergo corpus coeleste esset corruptibile quod cum sit impossibile, relinquiturque materia vnius corporis, coelestis non est in potentia ad formas aliorum. Sed materia est in potentia ad formas omnium illorum quorum est materia communis, eigo corporum coelestium ad inuicem non est aliqua materia communis, sed erit materia vniuscuiusque sibi propria ratione differens a materia alterius, & ita praeter materiam corruptibilium corporum erunt tot materiae primae quod sunt corpora incorruptibilia, quod videtur valde inconueniens, quia tunc corpora coelestia differrent genere inter se.
Secundum in quo defecit est conclusio principalis, quia im¬ possibile est ea quae sunt diuersorum generum esse in aequali gradu propinquitatis ad deum, sicut impossibile est diuersas specie numerorum esse in aequali distantia ad vnum. Si igitur materia corporum coelestium sit alterius rationis a materia inferiorum, impossibile est quod sint in aequali gradu, sed necessario sunt in diuersitate graduum. Cum igitur materia generabilium & corruptibilium sit pura potentia ad esse & ad omnia quae esse consequuntur, impossibile est quod materia corporum coelestium sit pura potentia ad esse, & ad reliqua quae esse consequuntur, quia in pura potentia non sunt gradus sicut nec in puro actu: & sic materia prima non erit pura potentia, sed erit necessario actus vel habens actum, sed vtrumque horum est impossibile, quia quocunque eorum dato sequitur quod ex ipsa & forma non potest fieri vnum per se, & per consequens coelum non esse per se vnum, quod est inconueniens.
Ad primum istorum dicunt quidam quod corpora coelestia communicant in materia, & tamen non sunt ad inuicem transnuta bilia, nec proprie materia vnius dicitur priuata forma alterius, quia transmutatio fit inter contraria & non inter similia. Communitas enim materiae ad diuersas formas ex qua prouenit? possit ad eas transmutari est ad diuersas formas secundum graduspecificos, cum igitur corpora coelestia non differant species, neformae eorum, sed solo numero non sunt ad inuicem transmutabilia non obstante communitate materiae, neque materia vnius: est proprie in potentia ad formam alterius cum forma omnium sit vnius rationis, & per consequens non dicitur proprie priuata.
Ad secundum dicunt que materia coeli & corporum inferiorum sunt in diuersitate graduum per habitudinem quam habent ad actus diuersorum graduum, & non per hoc quod altera sit pura potentia, altera vero actus, vel habens actum, imo vtraq est pura potentia in qua est dare gradus non secundum se & absolute, sed per habitudinem ad diuersos actus vt dictum est
Quicquid sit de responsione ad primam instantiam quae videtur satis probabilis. Responsio tamen ad secundam rationem non valet propter duo. Primo, quia si habitudo ad actus diuersorum graduum sufficeret ad ponendum gradus in materia ve in potentia pura, tunc in materia aquae (cum sit in potentia ad formas aeris & ignis) esset diuersitas graduum, sicut est diuersitas in formis elementorum, quod non est verum. Secundo, quia in his quae sunt diuersarum rationum, nec sunt de genere relationis, oportet ponere diuersitatem graduum intrinsece & absolute, & non solum extrinsece & relatiue, quia gradus qui attenduntur in aliquo solum relatiue & extrinsece sunt gradus secundum dici & non secundum esse, sed materia non est de genere relationis, ergo diuersitas graduum in ea debet attendi intrinsece, & non solum extrinsece per solam habitudinem actus diuersorum graduum.
Ideo respondent quidam aliter quod in pura potentia passiua (sicut est materia) est dare gradus, & in puro actu similiter, accipiendo purum actum proportionabiliter ad puram poretiam de qua loquimur: sicut enim materia est pura potentia, ita forma est purus actus. Materia enim sic est pura potentia, quod nec est actus, nec habet actum partem sui, est tamen vnibilis actui, & similiter forma sic est actus quod non est potentia, nec habet potentiam partem sui, est tamen vnibilis potentiae. Cum igitur in forma quae est sic purus actus sit dare gradus diuersarum rationum, nec tamen propter hoc oportet quod forma sit potentia, vel habeat potentiam partem sui, sic in pura potentia cuiusmodi est materia est dare gradus diuersarum rationum, nec tamen propter hoc oportet quod aliqua potentia sit actus, vel habens actum partem sui.
Sed ista responsio non valet, quia impossibile est esse gradum in infimo simpliciter. Sicut impossibile est esse gradum in supremo simpliciter. Sed in tota vniuersitate entium materia prima quae est ens in potentia simpliciter est infima simpliciter sicut deus est supremum simpliciter inter omnia entia. Inter haec enim extrema tota vniuersitas entium includitur. Igitur sicut in deo vel in diuina natura non est possibile dare gradus, sic nec in materia quae est pura potentia ad esse, in intermediis autem vt in actibus creatis est dare diuersitatem graduum.
Secunda opinio est quod omnium corporum corruptibilium & incorruptibilium est eadem materia, quod probatur sic, quia quod non sit eadem materia coeli, & aliorum corporum non negatur, nisi quia inferiora sunt corruptibilia, coelum vero non. Sed probo quod istud non obstet, quia materia non est principium corruptionis, nisi secundum quod est subiecta priuationi & contrarietati, vt patet ex primo physicorum. Sed materia coeli quanquam sit eadem cum materia corporum inferiorum, non est tamen subiecta priuationi, aut contrarietati. In coelo ergo non obstante identitate materiae coeli cum materia aliorum, adhuc coelum potest esse incorruptibile propter defectum contrarietatis & priuationis. Mino probatur, scilicet quod materia coeli sit absque priuatione & contrarietate. De contrarnetate quidem probat hoc Arist. I. coeli. & mundi, ex hoc quod motui coeli nihil est contrarium. De priuatione autem probatur sic, materia quae est sub tali forma quae est aliqualiter omnis forma non est priuata aliqua forma, sed materia coeli est sub tali forma quae est aliqualiter omnis forma. Sicut enim corpus coeleste causa est omnium generabilium & corruptibilium, ita forma corporis coelestis est aliquo modo omnis forma genera bilis & corruptibilis virtualiter & causaliter, etsi non formaliter & essentialiter: ergo quantum ad aliquid materia coeli nulla forma est priuata, igitur materia coeli quamuis sit eadem cum materia generabilium, non est tamen in coelo principium corruptionis, qa non est sub priuatione & contrarietate. Et per hoc respondent ad rationem primae opinionis: volunt etiam per idem soluere auctoritatem Arist. dicentes quod dictum Arist. intelligitur de his quae commi nicant in materia, non solum prima, sed proxima quae est cum priuatione & contrarietate. Talia enim transmutantur adinuicem
Sed neque ista opinio videtur vera propter tria. Primo quia omni potentiae passiuae naturali correspondet aliqua potentia actiua naturalis, alioquin frustra esset. Cum igitur materia existens sub forma alicuius generabilis (puta aeris) sit in potentia ad formam coeli secundum hanc opinionem, sic etiam sub eius priuatione, quia forma aeris non est forma caeli, nec essentialiter, ne virtualiter sicut ipsi econtrario dicunt de forma coeli, quod ipsa es omnis forma virtualiter, oportebit dicere quod in natura sit aliqui potentia actiua quae possit transmutare materiam aeris ad formam coeli, & ita coelum esset per naturam generabile, quod est falsum
Secundo quia materia est susceptiua formae secundum illuc quod ipsa est essentialiter, & non solum secundum illud quod es virtualiter. Cum igitur forma coeli non sit omnis forma essentialiter, patet quod materia existens sub ipsa vere est priuata omni aliforma cuius ipsa erat susceptiua essentialiter. Et ita non est verum quod materia sit absque priuatione. Et confirmatur, quia forma nor excludit a materia quam perficit, nisi priuationem cui formaliter opponitur, & non illam cui opponitur virtualiter, a materia aum in qua agit excludit priuationem cui virtualiter opponitur, & no illam cui opponitur formaliter: verbi gratia ignis per suam formam potest alium ignem generare in materia aeris, & ita forma ignis gi nerantis est virtualiter forma ignis geniti, & sicut ipsa est vna essentialiter, & alia virtualiter, sic ei opponuntur duae priuationes, vna formaliter & alia virtualiter. Primam priuationem excludit per illud quo ipsa est, & a materia in qua est. Sed secundum non excludit nisi per hoc quod agit. Virtus enim semper respicit actionem, est autem in materia propria, agit vero in alienam, quare &c forma igitur coeli non excludit a materia coeli, nisi priuationem quae sibi formaliter opponitur, & non priuationes aliarum formarum generabilium & corruptibilium quae ei solum opponuntu virtualiter, igitur si sit eadem materia corporum coelestium & inf riorum, necesse est quod in omnibus materia sit subiecta priuationi.
Tertio patet etiam quod oportet talem materiam subiectam ess. contrarietati, quia oportet dispositiones sequentes formam in materia congruere vtrique, quia sicut materia est propter formam sic dispositiones sequentes vtrumque sunt finaliter propter existentiam formae in materia: cum igitur materiae communis ad plures formas fit esse in potentia ad omnes eas, & per eandem r. tionem natura cuiuslibet formae existentis in tali materia, sicae ipsa vel ei similis secundum speciem possit fieri in alia materia eiusdem rationis, quod non potest esse nisi per realem transmutationem. Relinquitur quod dispositiones sequentes talem forman in tali materia sunt dispositiones secundum quas habet fieri trans mutatio: hae autem sunt contrariae qualitates, vt patet ex secunde de generatione, ergo materia vnius rationis nunquam est communis pluribus formis quin sub qualibet sit subiecta contrarietati
Tertia opinio est quod in coelo non est materia, & per consequem nec eadem, nec alia cum materia rerum generabilium & corruptibilium. Idem enim & diuersum supponunt ens. Ad intelligendum autem hanc opinionem aduertendum est quod materia potest accip dupliciter: vno modo vt est pars rei faciens cum forma vnum com positum, & sic intendunt isti negare materiam esse in coelo, dicentes coelum esse corpus simplex, non solum simplicitate opposit mixtioni per quem modum elementa dicuntur corpora simplicia sed simplicitate opposita compositioni quae est ex partibus diuesarum naturarum, puta ex materia & forma, qua simplicitate nullum corpus generabile & corruptibile potest esse simplex. Alic modo potest accipi materia vt est subiectum actu ens, sicut dici mus omnia accidentia habere materiam in qua sunt, quia supp runc subiectum actu ens (etiam simplex) sicut ponitur de anima re spectu potentiarum suarum non organicarum, vel etiam secundum aliquos de essentia angeli respectu aliquorum sibi accidentium: 8 isto modo materia est in coelo, imo verius loquendo coelum est materia suae quantitatis diaphancitatis luminositatis & motus.
Fundatur autem haec opinio super tali imaginatione, res quae procedunt a deo incidunt in compositionem maiorem vel mino tem secundum earum maiorem vel minorem distantiam ad cau¬ sam primam: angeli enim vt propinquiores causae primae non incidunt in aliquam compositionem intrinsecam suae essentiae, neque enim habent pluralitatem partium eiusdem rationis, vt sunt partes quantitatiuae in totis homogeneis, nec diuersarum, vt sunt materia & forma, incidunt tamen in quandam compositionem extrinsecam quae est huius ad hoc. Componuntur enim cum sui accidentibus secundum eos qui ponunt aliqua accidere angeli quae cum eis faciunt compositionem, sed ipsa essentia angeli intrinsece non est composita. Corporalia vero quae magis distant a deo praeter compositionem extrinsecam incidunt in compositionem intrinsecam. Sed differunt, quia corpora incorruptibilia sicut perfectiora incidunt solum in compositionem intrinsecam quae est ex partibus eiusdem rationis, sunt enim quanta, & quaelibet pars est eiusdem rationis cum toto (& vult Arist. 2. coeli generabilia vero & corruptibilia tanquam summe distantia incidunt in omnes has compositiones, vt praeter hoc in illam quae est ex partibus diuersarum naturarum quae proprie dicuntur partes essentiae, sicut sunt materia & forma.
Haec autem opinio quanuis possinstatim concludi ex praecedentibus, quia si in coelo non est materia alterius rationis a materia generabilium (vt efficaciter ostensum est contra primam opinionem) nec eiusdem rationis (vt similiter ostensum est contra secundam) relinquitur quod in coelo non sit aliqua materia quae sit altera pars compositi, cum idem & diuersum sufficienter euacuent ens (vi dictum est.) Veruntamen adhuc potest confirmari ratione sic ( secundum commentatore) transmutatio fecit scire materiam, operatio vero formam, & merito, quia sicut operatio est entis in actu, simotus & transmutatio sunt inquantum huiusmodi entis in potentia, potentia autem respicit materiam sicut actus formam. Ex hoc eiim sic arguitur, omne illud quod habet materiam quae est * in potentia ad esse potest transmutari de non esse ad esse, & de esse ad non, esse, sed omne quod habet materiam partem compositi habet materiam quae est in potentia ad esse, ergo omne quod habet materiam partem compositi est transmutabile a non esse ad esse, & ab esse ab non esse, & sic est generabile & corruptibile. Maior patet prime quantum ad primum membrum, scilicet quod omne quod habe materiam quae est in potentia ad esse potest transmutari a non esse ad esse: hoc enim patet statim ex diffinitione motus & transmutationis, scilicet quod sit actus entis in potentia, & ex diffinitione potentiae passiuae quam ponit Arist. 5. Metaph. scilicet quod principium transmutandi ab altero, transmutandi quidem ad illud ad quod est in potentia, & per rationem, quia ens in pura potentia ad esse de se non habet actu esse, & ideo quantum est de se potest carere quodlibet esse actuali loquendo diuisim. Pari aute ratione patet quod potest transmutari ab esse ad non esse, quia motus & mutatio sunt a contrariis ad contraria, & ab esse ad non esse & econuerso, quod confirmatur per dictum Arist. 9. Metaphy. qui dicit quod eadem est potentia contrariorum, Et sic patet maior scilicet quod omne quod habet materiam quae est pura potentia ad esse, potest transinutari a non esse ad esse & econuerso. Minor probatur, scilicet, quod omne quod habet materiam quae est altera pars compositi habet materiam quae est* pura potentia ad esse, quia nihil vnum per se constituitur a duobus entibus in actu, vel entibus in potentia, sed oportet alterum esse solam potentiam, alterum vero actum, propter quod materia quae est altera pars compositi simpliciter nominat puram potentiam ad esse, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio principalis quod omne quod habet materiam quae est altera pars compositi sit transmutabile de non esse ad esse, & econuerso. Et ita generabile & corruptibile quod non potest dici de coelo, ideo &c.
Sed diceret aliquis, transmutabile quidem est coelum a no esse in esse, & econuerso, sed hoc solum diuina virtute, non autem actione naturae. Et ita non est generabile & corruptibile per naturam. Non valet hoc, quia cum potentia passiua dicatur relatiue ad actiuam, vt patet ex eius diffinitione, manifestum est quod naturali potentiae materiae oportet correspondere potentiam actiuam naturalem, & non solum potentiam diuinam. Potentia enim passiua materiae quae est solum in relatione ad potentiam diuinam non est naturalis, sed obedientialis, & ideo cum in omni materia quam est altera pars compositi sit potentia passiua naturalis ad transmutationem naturalem (vt probatum est) patet quod omne quod habet materiam partem sui est transinurabile de non esse ad esse, & econuerso, non solum diuina virtute, sed per agens naturale,q non potest dici de cy lo, non ergo habet materiam partem sui
Sed ad hoc dicunt quidam quod potentia proprie, & per se non est ad non esse, sed ad esse, quia potentia per se est ad actum. Non esse vero non dicit actum, sed priuationem actus, & ideo potentia nullo modo est ad non esse, nisi per accidens, quatenus est ad plura esse sibi inuicem incompossibilia propter quod materia non est in potentia contradictionis ad esse & ad non esse, nisi quiprimo est in potentia ad contrarias formas vel incompossibiles. Si igitur ponatur aliqua materia quae sit ad vnum esse tantum sicut dicunt illi de prima opinione quod ma teria coeli non est in potentia ad aliam formam, patet quod habens talem formam nor est transmutabile de esse ad non esse, quia oportet quod ista materia cum non sit susceptiua alterius formae omnino existeret sine forma. Per eandem rationem talis materia non est transmutabilis ad esse nisi poneretur quod prius ordine temporis tali: materia esset sine omni forma, & deinde trasmutaretur ad hac formam, quod est impossibile.
Sed nec istud valet, quia licet potentia per se sit ad esse ser ad actum, tamen potentia pura non determinat sibi aliquem actum, sed quantum est de se indifferens est ad omnem actum qui est actu simpliciter, quamuis enim illud quod est essentialiter quidam actus possit determinare sibi quosdam alios actus ad quos est in potentia (sicut forma ignis determinat sibi calorem (tamen illud quod est pura potentia simpliciter nullum actum potest sibi determinare. quia omnis determinatio est per actum, propter quod materia quae est altera pars compositi substantialis cum sit pura potentia simpliciter non potest sibi determinare aliquam formam sed est capax omnis formae substantialis. Et cum non possit omnes habere simul, transmutabilis est de esse ad non esse, & de non es se ad esse, quod non potest dici nisi de materia generabilium & corruptibilium, propter quod in solis generabilibus & corruptibili e bus videtur esse materia quae est altera pars compositi substantialis.
Huius autem opinionis est Arist. 8. Metaphi. & commentator expresse ibidem & in tractatu de substantia orbis. & 9 Me taphisicae vult Aristotel. quod in sempiternis non est corruptio neque malum, quia non est ibi potentia passiua quae est semper contradictionis vt ipse dicit ibi, vbi autem est materia pars compositi ibi est potentia passiua vt dictum est, quare &c.
Sunt autem aliqua quae huic opinioni obuiare videntur. Primo quia coelum vel est materia tantum, vel forma tantum, vel compositum. Non potest dici quod sit materia tantum, quia non esset ens actu. Nec forma tantum quia forma per se subsistens actu intellectus est, relinquitur ergo quod sit compositum ex materia 8 forma. Secundum est quia in omni eo quod mouetur necesse est imaginari materiam vt dicitur 2. metaphisi, coelum mouetur igitur &c. Tertium est quia sicut dicitur 2. de generatione capitulo de augmento, materia non est linea neque punctus, sed est cuius ista sunt termini, cum igitur in coelo sunt lineae, puncta, & huiusmodi, patet quod in coelo & in omni quanto est materia
Primum istorum non cogit quia diuisio substantiae in materiam formam & compositum (si materia & forma proprie accipiantur vt sunt partes compositi) non se extendit ad omnes substantias. Angelus enim nec est materia, neque forma vt sunt partes compositi, nec compositum ex eis. Et similiter dicam de coelo. Diuisio enim illa solum se extendit ad generabilia & corruptibilia in quibus materia est obiectum transinutationis & forma finis, compositum vero id quod dicitur generari, inquantum subiectum fit sub termino scilicet materia sub forma. Si vero accipiatur forma large pro omni eo quod habet similitudinem ci forma, sic angelus cum sit spiritualis creatura habens aliquam similitudinem cum anima quae etiam spiritus est, potest dici large forma, & eodem modo coelum cum sit corpus subiectum quantitati, & diaphaneitati & motui potest dici materia. Nam subiectum ac genus causae materialis reducitur & talem materiam scilicet sub. iectum actu ens dicit philosophus 8. metaphi. esse in coelo vt apparet ibidem intuenti. Dicit enim coelum esse materiam motus localis, consequenter aequiparans materiam coeli materiae accidentium quae non habent materiam ex qua, sed in qua scilice subiectum, concludens finaliter quod quaecunque sine transinutar (supple per se, quia loquitur de accidentibus) sunt aut non sunt non est eorum materia (supple ex qua) quia prius dixit quod habeni materiam in qua scilicet subiectum, quia per se existere non possunt, & idemo transmutantur per accidens transinutato subiecte in quo sunt. Si qua igitur sunt quae sunt intram smutabilia per se & per accidens, vt corpora coelestia ipsa non habent materiam in qua nec ex qua. Sed ipsa sunt solum materia in qua est motus
Ad secundum dicendum quod illud dictum quod Aristotele ponit in 2. metaphisicae exponitur per illud quod philosophudicit in fine eiusdem secundi sic, communis enim natura forsan materiam habet ex quo haberi non potest quod in omnibus naturalibus sit materia quae est pars compositi, imo propter hoc dici (forsan) quia aliqua excludere intendit, quod facit 8. eiusdem vtens eodem modo loquendi, nec motus localis arguit nisi sul jectum quantum, quia soli quantitati separatae a materia diuina virtute competit secundum se moueri, vt patet in sacramento altaris.
Ad tertium dicendum quod ex illo dicto Arist. non potes concludi quod vbicunque sunt lineae & puncta sit materia, vt est pars altera compositi, quia puncta & lineae non sunt per se termin materiae, sed quantitatis, quantitas autem potest esse sine materia quae est pars compositi, quae nec talem materiam perficit nisi ratione formae, corpus enim in genere substantiae subiectum es corporis, quod est quantitas. Corpus autem quod est substantia magis habet quod sit corpus a forma quam a materia: forma enim dat esse corporeum in genere substantiae, & ideo si sit aliquod ens actu, corpus quidem & non spiritus nihil prohibet illud esse quantum, quamuis non habeat materiam partem sui, coelum est tale, ideo &c.
Per hoc patet ad argumenta: duo enim prima bene probant quod in coelo non est materia alterius rationis a materia generabilium, loquendo de materia quae est altera pars compositi, quod vtique verum est, neque tamen sequitur quod sit eadem, quia talis materia omnino negatur esse in coelo: per quod etiam patet responsio ad argumenta in oppositum.
On this page