Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus potuerit producere materiam primam absque omni forma
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum deus potuerit producere materiam primam absque omni forma vel productam conseruare. Thom. 1. q. 66. ar. 1. Hem. quodl. 1. 4. 10.
SECVNDO quaeritur, vtrum deus potuerit producere materiam primam absque omni forma, vel productam conseruare. Et videtur quod sic. Minus dependet (vt videtur) materia a forma qui quam accidens a subiecto, sed deus potest facere accidens sine subiecto, vt in sacramento altaris, ergo &c.
Secundo, quicquid deus facit mediantibus causis secundis totum potest facere sine eis, sed deus conseruat materiam in esse mediante forma tanquam causa secunda, quare &c.
IN CONTRARIVM est, quia sicut se habet esse accidentale ad formam accidentalem, ita esse substantiale ad formam substantialem, sed nullo modo potest fieri quod aliquid habeat esse accidentale sine forma accidentali, sicut quod aliquid sit album sine albedine, ergo fieri non potest quod aliquid habeat esse substantiale sine forma substantiali, fieret autem sic illud si materia existeret sine forma, igitur &c.
RESPONSIO. Hic sunt duae opiniones. Prima, quia deus potest facere & conseruare materiam sine forma. Cuius duplex assignatur ratio. Prima talis est, omne prius virtute diuina potest absolui a suo posteriori. Materia autem secundum se est aliquid prius ordine naturae quam forma, cum omnis forma quae est in materia non tam creata sit quam genita, quia non de nihilo sed de concreata materia facta est (vt videtur dicere Aug. 13 lib. confessionum ca. 33.) quare virtute diuina materia potest produci & producta conseruari sine forma. Secunda ratio talis est, sicut se habet causa ad causam secundum operari, sic effectus ad effectum secundum esse eo quod esse effectus terminat operationem causae, sed materia prima est effectus causae primae, forma autem actualis quaecunque inferior excepta anima rationali est effectus causae secundae, ergo sicut se habet causa prima ad causas secundas secundum operari, sic se habet materia prima secundum esse ad quamlibet formam actualem, sed causa prima operando non dependet necessario a causis secundis, ergo nec materia quantum ad existere dependet necessario a formis, potest ergo fieri & esse sine quacunque forma.
His autem non obstantibus dicendum est aliter quod impossibile est materiam existere sine omni forma substantiali & accidentali. Item nec videtur possibile ipsam existere sub forma –accidentali absque omni forma substantiali. Primum apparet dupliciter. Primo accipiendo naturam materiae quae est pars compositi, de qua nunc loquimur. Est autem eius natura vt breuiter dicatur quod sit puta potentia ad esse: vnde comentator dicit quod ipsa sustentatur per posse, & hoc est necessarium: nam aliter ex ipsa & forma non fieret per se vnum, vt deductum est in praecedente quaestione. Ex hoc sic, materia secundum se est, pura potentia, actus autem materiae est forma, ergo si materia esse actu sine omni forma, sequeretur quod esset actu sine omni actu, quod implicat contradictionem. Si autem materia esset per se, actu esset, ergo &c.
Secundo apparet idem sic, esse existentiae, vel est idem quod essentia, rei, vel aliud, si sit idem sic debemus vnum alteri applicare quod actualis existentia sit idem quod essentia quae est actus & forma, potentialis vero existentia sit idem cum essentia quae est potentia, siue materia, completa vero existentia sit idem cum completa essentia quae est compositum. Tunc arguitur sic. Materia non potest actu existere sine actuali existentia, quia oppositum implicat contradictionem, sed forma est essentialiter actualis existentia secundum quod dictum est, quare &c. Si vero esse existentiae sit aliud ab essentia, sequitur idem. Quia esse existentiae, vel est substantia vel accidens, si sit substantia cum non sit materia neque compositum, erit forma. Et sic idem quod prius: si vero sit accidens adhuc idem sequitur, quia omne accidens absolurum forma quaedam est, & sic semper implicat contradictionem dicere quod materia possit esse sine omni forma substantiali & accidentali cum saltem materia non possit esse sine esse quod est forma substantialis aliqua vel accidentalis.
Quod autem non possit esse sub forma accidentali absque omni forma substantiali patet dupliciter. Primo quia non videtur pos sibile quod aliquid possit actu existere & carere actu sui gencris quia existere in actu non est nisi essentiae in actu, vnumquodq autem est illud quod est essentialiter actu per actum sui generis. Et ideo non videtur possibile quod aliquid actu sit sine actu su generis, sed actus materiae secundum genus suum est substantialis forma, cum materia spectet ad suum genus substantiae vt principium, sicut & forma substantialis, ergo materia nullo modo potest existere sine forma substantiali.
Secundo patet idem sic, ex materia & forma quae primo ei aduenit semper fit vnum per se, sed ex materia & forma accidentali non potest fieri vnum per se, ergo forma accidentalis non potest primo materiae aduenire, sed necessario supponit aduenissi formam substantialem. Maior patet, quia vbi non est nisi vnus actus ibi non est nisi simpliciter vnum, propter hoc enim substantia & accidens non sunt vnum per se & simpliciter, quia sunt ibi plures acts, sed in composito ex materia & forma prima quae ei aduenit non est nisi vnus actus, quia materia secundum se est pura potentia, ergo &c. Minor probatur, scilicet quod ex materia & forma accidentali non possit fieri vnum per se, tum quia sunt diuersorum generum, & talia non constituunt vnum per se. Tum quia si ex materia & forma accidentali possit fieri vnum per essentiam, quod est vnum simpliciter & per se, iam illa forma non esset accidentalis, quia accidens nunquam dat primam entitatem rei. Ex hoc enim dicitur accidens, quod accidit ad rem iam in esse constitutam
Et iterum nullum compositum ens per accidens est vnum nisi per acci dens, quia ab eodem res habet esse & vnum esse, sed compositum ex materia & sola forma accidentali non haberet esse nisi per accidens (scilicet per ipsam formam accidentalem) ergo non esse vnum nisi per accidens, & non per se siue per essentiam & haec fuit minor. sequitur ergo conclusio principalis, scilicet quod forma accidentalis non potest primo aduenire materiae, sed necessario supponit materia formam substantialem. Nullo igitur modo potest materia actu existere sine aliqua forma substantiali. Rationes contrariae opinionis non cogunt, quod enim dicitur quod virtute diuina omne prius potest esse sine posteriori, verum est in his quorum vtrumque est actus vel habens actum, esse aut? per se semper includit actum, si vero vnum sit potentia & reliquum actus non est verum, quia ex hoc quod ponitur potentia sine actu ponitur aliquid esse actu sine actu quod implicat contradictionem, sic autem est composita materia sine forma, ideo &c.
Quod autem secundo dicitur quod causa prima in operando non dependet a causis secundis, verum est, sed nihil prohibet vnam ope rationem diuinam ab alia eius operatione dependere, & vnum operatum ab alio. Et ideo non est necessarium quod in productione materiae, vel in conseruatione eius quod causae secundae operentur producende formas sub quibus materia sit, quia deus potest eas producere, sed necessarium est quod vel deus eas producat, sicut produxit formas prima sub quibus & cum quibus materiam produxit, vel quod ex eius ordinatione causae secundae eas producant, & hoc totum est propte necessariam dependentiam materiae a forma actuali existentia
Ad arg. principalia dicendum. Ad primum quod plus dependemateria a forma secundum actualem existentiam quam accidens a subiecto, quia materia est pura potentia, accidens vero actus. Et ideo plus repugnat materiae per se existere quam accidenti.
Ad secundum dicendum qud deus quicquid fecit mediantibus causis secundis efficientibus potest facere sine eis, sed non est verum de mediis causis formalibus, non enim potest facere album sine albedine, & idem est intelligendum de materialibus. quia non potest facere animal sine corpore. Et causa est, quia materia & forma sunt intrinseca rebus, & ideo ab ipsis excludi non possunt. Agens autem semper est mtrinsecum, propter quod virtute diuina potest a causalitate rei absque implicatione contradictionis excludi: forma autem se habet ad actualem existentiam materiae, sicut causa formalis, & non sicut efficiens, ideo &c.
Et si dicatur quod forma non est causa formalis materiae, sed eius forma tantum, compositi autem est causa formalis (vt dici Auicen. 7. Metaph. suae,) tunc argumentum de causis mediis nor est ad propositum seu contra nos, vel dicendum quod forma non est causa formalis materiae absolute, est tamen causa formalis materiae actu existentis quae includit illud quod existit, & quo existit. & hoc est necessario compositum, cuius causa formalis est ips. forma, sicut albedo non est causa formalis corporis, sed est forma tantum corporis albi, quod includit totum aggregatum ex copore & albedine, cuius est causa formalis. „ Sententia huius distinctionis decimaetertiae in generali & speciali.
On this page