Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum possumus ex his quae sunt in creaturis probare Deum esse
QUAESTIO PRIMA. Vtrum possimus probare Deum esse, ex his quae sunt in creaturis. Tho. 1. p. q. 2. ar. 3.
AD primum sic proceditur & arguitur quod non possumus probare Deum esse ex his quae videmus in creaturis, quia sicut dicitur 8. metaphysicae species rerum sunt sicut numeri, sed in numeris non est dare supremum, ergo nec in entibus, sed supremum in entibus vocamus Deum, ergo nullus est Deus.
Item plus distat Deus ab intellectu nostro quam res spiritualis a sensu, sed sensus nullo modo potest cognoscere rem spiritualem, ergo nec intellectus noster Deum.
IN CONTRARIVM est quod dicit Apost. Rom. 1. quod inuisibilia Dei a creatura mundi id est ab homine per quae facta sunt hoc est per creaturas intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius & diuinitas.
RESPONSIO, dicendum quod per creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei tripliciter, secundum tria quae possunt considerari circa creaturas. Creatura enim est ens productum ab alio de nihilo, quia ens aliquam perfectionem importat, quia producta ab alio causam efficientem habet, quia de nihilo vertibile est in nihil substracta influentia conseruantis, & secundum ista tria triplex est via inuestigandi Deum ex creaturis, scilicet via eminentiae quantum ad primum, via causalitatis, quantum ad secundum, via remotionis, quantum ad tertium.
Prima via patet sic, in perfectionibus specificis aut est dare supremum in quo est status, aut non, sed est processus in infinitum. Si est dare supremum in quo sit status habetur propositum, quia dicimus Deum scilicet illud quod est supremum & perfectissimum in entibus. Si vero dicatur, quod sit processus in infinitum: auth hoc erit in actu permixto potentiae, ita videlicet quod quocunque dato poterit dari perfectius, nunquam tamen data erunt actu infinital aut ita quod data sint actu infinita. Si primum dicatur adhuc habetur propositum, quia si data sint finita, uecesse est, quod inter illa sit aliquid primum & perfectissimum quo non est possibile dare perfectius. Cuius ratio est, quia cum illud nondum sit, aut produceretur ex se aut ex alio, non ex se, quia nihil est impossibilius quam quod aliquid producat seipsum, vt dicitur primo de Trinita. nec ab alio, quia nihil eorum quae sunt possunt producere aliquid perfectius se, ergo &c. Nec secundum potest dici, scilicet quod data sint actu infinita, quia infinitas actualis repugnat enti, maxime in per se ordinatis, vt infra patebit. Et iterum quia inter data vel est aliquid infinitae, perfectionis & tunc illud erit primum & perfectissimum, quia infinito in perfectione non est dare majus, nec aequale, & sic habetur propositum, aut non est dare ibi aliquid infinitae perfectionis. Et tunc iterum sequitur quod non sunt infinita actu, quia procedendo augeretur perfectio, igitur. Si non est inter data aliquid infinitum actu, non est processus in infinitum actu, & sic patet quod secundum quancunque potentiam de processu in perfectionibus rerum nocesse est deuenire ad aliquid supremum perfectissimum quod dicimus Deum.
Secunda est via causalitatis, circa quam primo probatui quod inter causas efficientes per se ordinatas est dare primam vel supremam, & secundo probabitur quod primum efficiens est primum ens simpliciter, & sic est Deus. Primum patet sic, in cau sis finitis in quibus non est circulatio, necesse est daro primam causam: sed causae efficientes per se ordinatae finitae sunt nec in eis potest esse circulatio, ergo inter causas efficientes per si ordinatas necesse est dare primam. Maior patet, sola enim circulatio impedit vbi sunt aliqua finita quod non sit inter ea dare primam. Maior patet, sola enim circulatio impedit vbi sunt aliqua finita quod non sit inter ea dare primum sicut si factum esset. a. a. b. &. b. esset a. c. & c. esset a. d. & rursus d. esset ab 2. non esset signare primum sicut nec in circulo. Minor probatur quantum ad vtrumque membrum. Et primo quod inter causas efficientes per se ordinaras non sit circulatio, quia causae efficientes per se ordinatae se habent vt effectus & causa, semper enim posterius est effectus prioris & ab eo dependervt a causa. In hoc enim comsistit talis ordo quod vnum est ab alio effectiue, & illud ab alio, & sic semper. Si ergo esset aliqua circulatio, causa esset ab effectu & idem a scipso mediate, quorum vtrunque est impossibile, ergo inter causas non est circulatio.
Quod etiam sint finitae patet, quia in hoc differunt causae per se ordinatae ab ordinatis per accidens, quia ordinatae per accidens non sunt simul in productione cuiuslibet effectus, causae autem per se ordinatae simul concurrunt, vt ad generationem hominis concurrunt homo & sol, & si quid est aliud superius agens. Et hoc patet ex septimo physicorum. Si ergo causae efficientes per se ordinatae essent infinitae, oporteret ad productionem cuiuslibet effectus infinitas causas actu concurrere quod est impos sibile. Item inter causas infinitas aut est aliqua infinita perfectione aut non. Si esset infinita perfectione illa esset prima, quia infinitum perfectione a nullo dependet. Omne autem quod habet causam priorem se, dependet ab ea. Si autem esset prima iam non essent infinitae, quia in infinitis iam non est dare primum. Et ideo ex ipsa positione infinitatis in causis sequitur oppositum positionis. Si autem nulla esset infinita perfectione non osset processus in infinitum actu in causis, & sic semper sequitur oppositum positionis, ergo necesse est quod in causis efficientibus per se ordinatis sit status in aliqua quae sit simpliciter prima, quam vocamus Deum.
Quod autem primum efficiens sit primum ens simpliciter probatur sic, perfectissimo simpliciter non potest deesse aliqua perfectio simpliciter quem melius sit habere quam non habere, alioquin si talis perfectio deesset ei, non esset perfectissimum simpliciter, sed potentia actiua per quam comperit alicui producere aliquid effectiue est talis perfectio quam melius est habere quam non habere, perfecti enim est agere, ergo primo enti quod est simpliciter perfectum non doest potentia actiua per quam alia pessit effectiuo producere, & sic primum ens est primum efficiens cum non possit esse secundarium, cum a nullo sit factum.
Et per hoc excluditur instantia quae fit ab aliquibus contra praecedentem rationem. Dicunt enim quod probare quod in causis efficientibus sit dare primam, non est probare Deum esse, quia Deus est id quod est simpliciter supremum in entibus, primum autem efficiens quamuis sit primum in entibus in genere illius causalitatis, non est tamen vt dicunt simpliciter primum, quia inter intelligentias secundum eos, aut nullus est ordo causalitatis, aut illa causalitas est solum finalis, inquantum inferiores intelligentiae tanquam minus perfectae ordinantur ad supremam perfectissimam vt ad fidem propter quem sunt, & non vt ad causam agentem a qua sunt. Hoc autem est haereticum, & contra veram philosophiam per quam potest efficaciter probari quod omne quod habet causam finalem habet efficiente, sed quia illud est aliquantulum longum & alibi tractatum, idco ad praesens sufficit praedicta ratio, quod primum agens est simpliciter primum ens.
Tertia via per quam possumus in creaturis probare Deum esse est via remotionis. Et potest sic argui. Omne quod est al alio quantum est de se potest non esse per subtractionem cuiussibet influentiae, sed non omne quod est potest non esse per subtractionem cuiuslibet influentiae: ergo non omne quod est, est ab alio, sed est aliquid quod non est ab alio, nec potest non esse, sed est de se necesse esse, & hoc dicimus Deum: ergo, &c. Maior patet, quia omne quod est ab alio sicut a causa subtracta influenua causae suae potest non esse qualiscunque causa fit illa siue in fieri siue in esse, quia si est causa tantum in fieri subtracta eius influentia effectus non fieret. Si autem in esse non maneret in esse subtracta influentia illius causae. Minor probatur scilicet quod non omne ens potest non esse, quia illud impossibile est quo posito in esse sequitur impossibile, sed posito m esse quod nihil sit sequitur impossibile, scilicet quod nihil possit esse, nec Deus nec aliquid aliud, quare, &c. Quod autem illud sequeretur patet, quia si nihil esset, tunc si aliquid fieret, aut fieret: seipso aut ab alio. Non a scipso, quia nihil est impossibilius qui quod aliquid producat seipsum, vt habetnr primo de Trinit., cap. 1. nec ab alio quia nihil esset aliud. Omne enim quod fit, sit ab ente actu, quare, &c. Patet ergo que Deum esse possumus connincere ex creaturis triplici via, scilicet eminentiae, causalitatis & remotionis, quam triplicem viam tangit beatus Dionys. 7. cap. de di. no. Licet autem praedictis viis possumus deuenire ex creaturis in cognitionem Dei quantum ad ea quae pertinen ad vnitatem essentiae, non tamen quantum ad ea quae pertinent ad distinctionem personarum sicut videre possumus in rationibus nunc adductis. Per prima enim quae sumitur ex via eminentiae concluditur in Deo esse omnem perfectionem, per secundam primam causalitatem, per tertiam remouemus ab ec imperfectionem & possibilitatem deficiendi. Constat autem quicquid causalitatis perfectionis vel est in vna persona, totu est in alia, & quicquid imperfectionis remouetur ab vna & al alia, quare & manifestum est quod ex creaturis non deuenimu: in cognitionem Dei quantum ad ea quibus personae distingur tur, sed quantum ad illa in quibus conueniunt.
Ad primum argumentum in oppositum dicendum, quod orde rerum naturalium est secundum species numerorum quantum ad gradus earum, & quantum ad habitudinem ad vnum principium. Sicut enim omnes numeri deriuantur ab vnitate, sic omnes res ab vno primo principio. Et ideo processus numerorum ab vnitate in infinitum non est ad negandum primum principium numerorum, sed ad negandum terminum, quod est per accidens eo, quod additio in numeris sequitur diuisionem continui quae procedit in infinitum. Iste autem processus non est in speciebus rerum versus primum principium, quia nec in numeris nein descensu rerum, & primo principio, quia ille per se est quo ad species & non secundum diuisiones ad modum continui.
Ad secundam rationem, dicendum quod cognitio non fit per realem assimilationem in natura sicut quidam dixerunt quod ignem igne cognoscimus, sed fit per proportionem inter potentiam cognitiuam, & rem cognitam. Per talem quidem pro portionem vt res cognita cadat sub formali ratione obiecti potentiae cognitiuae. Nunc est ita quod res spiritualis non cadat nec cadere potest sub formali ratione obiecti cuiuscunque sensus, quia qualitates sensibiles quae sunt propria obiecta sensuum in re spirituali inueniri non possunt, propter quod sensus non est perceptiuus rei spiritualis. Deus autem non cadit sub rationi entis quae est formalis ratio obiecti intellectus. Et ideo ab intellectu appraehendi potest non obstante maiori distantia quo ad gradum naturae inter Deum & intellectum nostrum quan inter sensum & Angelum, quia talis distantia aut propinquitas nec remouet nec impedit per se
On this page