Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum lumen sit corpus

QVAESTIO PRIMA. Vtrum lumen sit corpus. Thom. 1. 4. 57. ar. 1. & 2.

CIRCA distinctionem 13. quaeritur primo, vtrum llumen sit corpus. Et videtur quod sic, quia quaecunque coiunguntur & separantur manentia eadem numero sunt corpora, & non corporum Jaccidentia. Quia accidens non mutat subiectum, sed duo lumina diuersorum luminarium (puta duarum candelarum) coniunguntur & separantur, ergo &c. Minor probatur per Dionysium 2. cap. de di. no. qui dicit quod lumina inconfuse sunt in medio.

Et probatur per experimentum quia vnum corpus opacum oppositum duobus luminaribus causat duas vmbras, quod no esset nisi essent in medio duo lumina, quia vmbra non est nisi priuatio luminis. Item a duobus luminaribus quorum lumina transeunt per vnum foramen fiunt duo fulgores in pariete opposito quod non esset nisi in foramine in quo coniunguntur subiectiue manerent distincta essentialiter, ergo &c.

Item praecipua ratio quare lumen non dicitur corpus esse est, quia simul est cum aere, duo autem corpora non possunm esse simul. Sed probo quod non obstet, quia ferrum ignitur non solum in superficie, sed in profundo. Ex hoc sic arguitur, in ferro ignito sunt ignis & ferrum, & tamen ignitum non occupat maiorem locum quam prius, ergo simul sunt secundum locum ignis & ferrum, ergo &c.

IN CONTRARIVM est philosophus secundo de anima, & Auicen. sexto naturalium, & Dam. qui dicit lumen esse qualitatem ignis.

RESPONSIO. Quaestio ista licet non habeat magnam difficultatem, est tamen multum exquisite tractata a philosophis & doctoribus aliis, nec credo huius esse aliam causam, nisi errore. antiquorum circa materiam istam qui fuerunt duo. Vnus aliquorum dicentium lumen esse defluxum corporum subtilium a sole & stellis, & hoc patet esse falsum tripliciter. Primo ex parte corporum a quibus ponuntur effluere, quia illa corpora vel effluerent a sole & stellis, quia resoluerentur ab ipsis, vel quia aleis de nouo causarentur. Non quia resoluerentur ab ipsis, iam enim per continuam resolutionem consumpta, vel saltem notabiliter diminuta essent corpora solis et stellarum (nisi forsan fabulose diceretur quod ex vaporibus eleuatis cibarentur ad restaurationem deperditi.) Item nec potest dici quod de nouo causentur, quia vel hoc esset ex materia de nouo creata, & tunc illuminatio non esset actio pure naturalis, imo pure diuina, quod est absurdum, vel ex praeiacente materia, & tunc generatio vnius esset corruptio alterius: generato enim lumine in toto medio oportet aliquod aliud corpus tantumdem proportionabiliter corrumpi. Et obtenebrato medio ex corruptione luminis alia corpora proportionabiliter generari, non solum apud nos, sed etim in coelo, quia ibi inuenitur nouitas illuminationis, sicut patet in luna praecipue, quae omnia sunt inconuenientia.

Nisi forte quis dicat quod illa corpora non generantur denouo, nec corrumpuntur, sed transferuntur cum corpore luminoso, puta cum sole lato, nunc superius, nunc in inferiore hemispherio. Sed nec illud potest dici, quia non solum obtenebratur, medium ex ablatione corporis luminosi, sed etiam ex circum positione corporis opaci circa corpus luminosum (puta circi candelam.) Nec videtur quod lumen congregetur circa candelam, quia non apparet ibi maior claritas plusquam ante, ideo &c.

Secundo apparet idem ex parte medij in quo lumen recipitur, quia duo corpora non possunt simul esse per naturam, sed lu mem simul est cum aere. Aer autem est corpus, ergo impossibile est lumen esse corpus. Nec potest dici quod in aere sint pori in quibus recipitur lumen, quia obtenebrato aere oportet poros manere vacuos, nisi forte diceretur quod etiam tenebra esset corpus; quod est falsum. Item aer non totus illuminaretur si solum in poris eius reciperetur lumen cuius oppositum docet sensus.

Tertio apparet idem ex parte motus, quia si lumen esset copus, illuminatio esset motus localis. Motus autem localis non potest esse subito, sed necessario fit in tempore & successiue, quod non contingit in illuminatione, nec potest dici quod illuminatio fiat in tempore (scilicet imperceptibili.) Quia etsi successialiqua possit latere per modicum spatium propter sui velocitatem, non tamen per tantum spatium sicut est ab Oriente in Occidentem in quo tamenlatet successio illuminationis. Patet ergo ex omnibus his lumen non esse corpus.

Aliqui autem fuerunt alij qui dixerunt lucem in sole esse formam eius substantialem, sed lumen in aere esse accidens. Quod etiam esse non potest propter duo. Primum est, quia in actioni vniuoca principium actionis & terminus sunt eiusdem speciei Sed actio qua lucens in se illuminat aliud est actio vniuoca, sicu illa qua calens in se calefacit aliud, ergo principium & terminu illuminationis sunt eiusdem speciei, haec autem sunt lux in sole & lumen in aere, ergo si vnum est accidens & reliquum. Secundum est, quia nulla forma substantialis est sensibilis per se, sed lux in sole est per se sensibilis, ergo &c.

Dicendum est ergo simpliciter, quod lux in sole, lumen in aere, & huiusmodi sunt accidentia, est enim lux qualitas pe quam agunt corpora superiora in haec inferiora, omne enim alterans agit per aliquam formam in ipso existentem, sed in coelilla forma non potest esse substantialis quae nunquam est immediatum principium alterationis, ergo oportet quod sit aliqui qualitas, & haec est lumen eius, & quia habemus aliquid dignius ratione, scilicet experimentum sensus, non oportet aliam addu cere rationem quo ad praesens.

Ad primum arg. respondendum est ad minorem per interemptionem, & cum probatur per dictum Dio. dicendum quod coniunctio & separatio luminis intelligitur per intensionem & remissionem luminis pluribus vel paucioribus luminaribus additis vel substractis, sicut est vnus tractus nauis velocior vel tardior secundum multitudinem, vel paucitatem trahentium Radij autem plurium luminarium dicuntur a Dionys. inconfusi propter luminarium distinctionem.

Experimenta etiam quae adduntur, non valent. Primum de duabus vmbris non valet, quia duae vmbrae non sunt in eadem parte medij, sed in diuersis: & ideo non arguunt pluralitate luminis in eadem parte medij, sed in diuersis, quod bene conceditur sicut enim est altera pars albedinis in alia parte corporis, ita & in lumine respectu medij & secundum hoc nihil ad propositum Si vero dicatur, quod ex opposito cuiuslibet duorum luminarium interposito corpore opaco est lumen minus quam in aliis partibus medij, dicendum que verum est, sed hoc non est propter separationem luminis a lumine, sed propter remissionem luminis quia in opposito cuiuslibet luminaris est actio vnius tantum & non duorum, & ideo minus intensa quam vbi est intensio duorum simul quod additur de lumine duorum luminarium transeunte per idem foramen, & tamen faciente duos fulgores in opposito pariete, dicendum quod lumina duorum luminarium in foramen in quo sunt coniuncta realiter sunt vnum lumen, tamen radij & fulgores vltra procedentes distinguuntur non propter distinctionem vel separationem luminis in foramine communi existentis, sed quia non potest ad eandem partem vltra procedere actio vtriusque luminaris, sed procedit ad diuersas partes propter corpus in quo est foramen vtrique luminari respectu alterius & alterius situs interpositum.

AD SECVNDVM dicendum quod in ferro ignito non est ignis intrinsecus qui non potest esse nisi in materia rara, sed est ibi dispositio ad forzmonignis sed nondum vltima & perfecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1