Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum lumen habeat esse reale in medio vel intentionale

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum lumen habeat esse reale an intentionale in medio. Thom. ibidem.

DEINDE quaeritur vtrum lumen habeat esse rele an intentionale in medio. Et videtur quod habeat solum esse intentionale quia nulla realis qua litas supposita sensui percipitur, sed lumen immediate attingens pupilllam, a visu percipitur, ergo &c.

Item quod dat alij esse intellectuale videtur de se & in se illud habere, sed lumen dat colori esse intentionale in medio, ergo &c

Item qualitas realis remanet in subiecto in absentia producentis, sed lumen non remanet in absentia luminaris, ergo &c

IN CONTRARIVM arguitur, quia nulla forma intentionalis denominat subiectum in quo est (sicut aer non dicitur coloratus propter intentionem coloris qui est in medio) lumen autem denominat medium, ergo &c.

Item forma intentionalis non est principium mutationum naturalium, sed solum animalium, sed lumen est principium immutationis naturalis puta calefactionis, ergo &c.

RESPONSIO. Esse intentionale potest dupliciter accipi, Vno modo prout distinguitur contra esse reale, & sic dicuntur habere esse intentionale illa quae non sunt nisi per operationem intellectus sicut genus & species, & logicae intentiones, & iste est proprius modus accipiendi intentionem & esse intentionale. Et isto modo lumen in medio vel species coloris non habent esse intentionale, quia quae sunt a principiis realibus circunscripta operatione intellectus habent esse reale & non intentionale sed lumen & species coloris in medio sunt huiusmodi, ergo &c Alio modo dicitur aliquid habere esse intentionale large, quia habet esse debile, sed habere esse debile adhuc tripliciter. Aliqua enim dicuntur habere esse debile quia non habent suum esse simul siue permanens sed in successione vt motus & tempus, & haec non dicuntur habere esse intentionale, aut si dicantur non competit lumini vel speciei in medio habere tale esse intentionale quia esse eorum totum est simul & non in successione.

Secundo modo dicuntur aliqua habere esse debile, quia ad sui existentiam requirunt praesentiam suae causae proximae naturalis, quod pro tanto dico quia angeli, & ea quae immediate a deo producuntur requirunt ad sui existentiam potentiam suae cau sae immediate (scilicet dei) & tamen non dicuntur habere esse debile, sed lumen & species coloris in medio) licet habeant suum esse simul) tamen quia requirunt praesentiam suae causae proxi¬ mae & naturalis dicuntur habe re esse debile. Et istud debile es se nondum dicitur intentionale. Cuius ratio est quia non solum lumen in medio, sed etiam lumen lunae & stellarum requirunt praesentiam solis illuminantis, & tamen nullus vnquam dicit quod lumen lunae & stellarum haberet esse intentionale

Tertio modo dicitur aliquid habere esse debile non solun per comparationem ad causam proximam naturalem, sed quideficit a perfectione propriae speciei. Et sic lumen & species ir medio habent esse debile quod etiam potest dici aliquo modo intentionale. Quod patet, quia ad suscipiendum magis & minus cooperatur dispositio subiecti, vt patuit lib. I. dist. 17. Cum igitur propria, & perfecta dispositio subiecti coloris si esse terminatum (vt patet ex his quae dicit Philosophus libro de sensu & sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore terminato) propria ac perfecta dispositio subiecti lucis sit esse der sum non dico opacum esse. (nihil enim lucet nisi densum ideo impossibile est colorem vel lucem recipi secundum suum esse perfectum in medio non terminato per opacum quo ad colorem, vel in medio non denso quo ad lucem, sed recipiuntur secundum esse debile siue imperfectum.

Istud autem potest dici aliqualiter intentionale, sicut enim dictum est prius intentio propriissime ad actum animae pertinet illud igitur potest aliqualiter dicit intentionale quo anima tendit in alterum. Hoc etiam alludit nomini. Intentionale enim dicitur quo in alterum tenditur, sed lumen in medio, & speciecoloris sunt huiusmodi, ratione enim perfecti non terminani actum animae, sed sunt illud quo anima tendit in obiectum. non enim species coloris videtur, sed color corporis obiecti mediante specie (vt quidam dicunt) nec lumen in medio proprie terminat visum, sed mediante ipso fertur visus in obiectum, ergo tam lumen quam species possunt dici intentiones vel habere esse intentionale, magis tamen species quam lumen, quia habet esse minus perfectum & minus potest terminare actum simpliciter tamen tam lumen quam species habent esse reale¬

AD PRIMVM argumentum dicendum quod omne sensibile applicatum immediate organo sensus dummodo immutet ipsum potest sentiri quia nihil plus requiritur ad sentiendum nisi immutatio organi a sensibili, quod ergo corpus coloratum suppositum oculis non videatur, Causa est, qa non potest immutare organum visus, nihil enim potest immutari a colore nisi actu illuminatum, Et quia corpus suppositum oculis prohibet illuminationem pupillae & organi visus, ideo non videtur. lumen autem contingen pupillam ipsam immutat ideo videri potest. Et eadem ratio est de qualibet reali qualitate sensibili immediate supposita sensui¬

Ad secundum dicendum quod lumen non dat colori esse intentionale, sed dispositio medij non terminati vt dictum est, & si daret non tamen oporteret quod haberet talem in se, quia effectus multis modis potest deficere a perfectione suae causa esse autem intentionale est esse imperfectum. Item concessum est quod lumen habet esse intentionale, sicut species coloris, nec per hoc excluditur quin habeat esse reale.

Ad tertium dicendum quod remanere in subiecto ad absentiam causae producentis non est de ratione qualitatis realis, nec existere praesentiam causae facit aliquid esse intentionale (vt dictum fuit in corpore quaestionis) quae autem qualitate hoc requirant, quae vero non aliâs inquirendum erit.

AD ARGVMENTVM alterius partis. Ad primum dicendum quod omnis forma denominat subiectum suum, cum enim omnis forma det suo subiecto aliquid esse secundum illud denominat ipsum ex necessitate. Et quod dicitur quod aer non dicitur coloratus propter speciem coloris quae est in ipso, dicendum quod verum est, quia color dat talem qualitatem sub esse perfecto. Et quia illud esse non habet in aere ideo non dicitur coloratus, similiter lux dicit talem qualitatem sub esse perfecto, & quia illud esse non habet in aere ideo aer non dicitur lucens, dicitur autem illuminatus sicut & qualitas eius dicitur lumen, & idem esset de colore si proprium nomen esset impositum secundum illud esse quo perficit medium, quia sul illo nomine denominaret ipsum.

Ad secundum argumentum cum dicitur quod forma intentionalis non est principium naturalium actionum, dicendum quod verum est de forma intentionali primo modo dicta, qui: illa non est res sed ratio, & ideo nullius realis operationis es principium, sed est solum ratio per intellectum circa rem intellectam formata, nullus autem ponit lumen vel speciem esse talem formam intentionalem. Sed dicuntur formae intentionales propter esse imperfectum quod habent in medio ratione cuius habent quod non terminent actum animae, sed mediantibus eis tendit anima in obiectum. Tales autem formae intentionales cum sint vere res naturales possunt esse principium realium actionum, non solum animalium, sed etiam naturalium. Nam & animales actiones sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2