Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum possumus cognoscere de Deo quid est

QUAESTIO SECVNDA Vtrum de Deo possimus cognoscere quid est. Thom. 1. p. 4.11. art 3.

AD secundum sic proceditur. Et arguitur quod diDeo possimus cognoscere quid est, quia ille qu cognosciu rem aliquam quantum ad ea quae sunt rei propria, habent de illa re perfectam & propriam cognitionem quid sit, sed ex creaturis cooscimus quaedam de Deo quae sunt ei propria & nulli alij conueniunt, sicut Deus est creator, omnipotens, insinitus, aete nus, & similia, quae nulli alij conueniunt, haec etiam vt videtur dicunt ipsammet essentiam diuinam, ergo per creaturagpotest cognosci de Deo quid sit in speciali.

Item vbi sunt idem si est & quid est, cognito vno cognosctur & reliquum, sed in Deo sunt idem, si est, & quid est, quia esse, et essentia in eo sunt vnum, ergo si cognoscamus de Dec si est, cognoscimus de Deo quid est.

Item illud quod omnino est simplex totaliter cognoscitur rel totaliter ignoratur, non enim potest partim cognosci & partim ignorari, cum sit simplex, & impertibile, sed Deus est omnino simplex: ergo totaliter cognoscitur vel totaliter ignoratur, sed non totaliter ignoramus quid est Deus. Scimus enim quod Deus est substantia vel essentia quod pertinet ad quid est, ergo totaliter cognoscimus quid Deus est.

In contrarium arguitur, quia cognitio rei quantum ad quod quid est, est cognitio perfecta, sed de Deo non possumus habere perfectam cognitionem in via, ergo. &c.

Item si de Deo possimus cognoscere quid est, aut hoc esset in se in habitudine ad alia. Non in se, quia sic videremus nude essentiam diuinam, quod non possumus pro statu viae, non in habitudine ad alia, quia prior est cognitio absoluti quam relati, & ab ea supponitur. Cum ergo de Deo non possimus cognoscere quid est absolute& in se, videtur quod hoc non possimus ex habitudine quam habet alia, ergo nullo modo.

RESPONSIO, circa quaestionem istam. Primo praemittenda est quaedam distinctio necessaria ad propositum. Secundo respondebitur ad quaestionem. Distinctio est ista quae communiter ponitur scilicet quod est dare quid nominis & quid rei, quae distinctio potest accipi ex parte rei, rel ex parte nostra. Ex parte rei dupliciter. Vno modo quod quid rei dicatur, quando res notificatur per principia essentialia. Sed quid nominis dicatur, quando res notificatur per aliqua eius accidentia, quia & si accidentia ducant in cognitionem quod quid est, tamen quia non sunt principia quidditatis & essentiae, ideo no tificatio rei per ea dicitur pertinere ad quid nominis. Alio modo potest intelligi ista distinctio sic quod quid nominis dicantur habere tam entia quam non entia, entia vt homo, asinus. Nof entia, vt chimera, vacuum. Quid vero rei dicantur habere illa solum quae important veras res extra existentes. Et iste modus dicitur magis proprius quam primus.

Quoad nos tamen potest similiter haec distinctio duplicite accipi. Vno modo vt cognitio alicuius quoad quid nominis ve cetur communis & confusa. Quoad quid autem rei cognitio specialis & determinata. Alio modo sic quod quid nominis vocetur quando significationem nominis nouimus, sed vtrum res extra sit actu ignoramus. Sicut si aliquis dicat quod Des est quo maius togitari non potest quantum ad illum qui nesciret an ratio nominis alicui rei extra conueniret, esset quid nominis tantum, sed quantum ad illum cui demonstratum esset, quod ratio huius nominis alicui rei extra conueniret, esset quid rei, & hoc mondo rationabiliter satis distinguntur quid noninis & quid rei, quia habito quid nominis inquiritur vtrum sit in rerum natura vel non, quod non esset nisi quid rei esset indifferens ad vtrunque quae indifferentia est quoad cognitionem nostram.

HOC SVPPOSITO dicendum est quod de aliquo possumus habere cognitionem dupliciter, scilicet quia est & quid est. Et fursus quid est dupliciter. Vno modo in generali & in potentia, sicut cornoscimus hominem cognoscendo animal, vel in speciali & sub propria forma ficut res cognoscitur per propriam diffinitionem.

Dicendum ergo quod per creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei quia est & quid est in generali non autem in speciali. Primum patet sic. Tantum potest de Deo per creaturacognosci quantum potest de Deo ex creaturis concludi quia est. quod enim non est nullius est causa. Et ideo cum ex creaturis consurgamus in cognitionem Dei sicut in cognitionem eausae per suos effectus, patet quod entitas creaturarum arguit Deum esse, aut enim esse substantiam est quod pertinet ad quod quid est, saltem in generali quia causa prior est effectu saltem ordine naturae, accidens autem non potest esse prius omni substantia. Et ideo quod est prima causa non est accidens sed substantia, & sic patet quod ex creaturis cognoscimus de Deo quia est & quod est in gencrali. Et istud quia est quid rei iuxta secundam & quartam acceptionem prius positam. Sed quid est in generali est quid nominis iuxta tertiam acceptionem.

Si etiam quid nominis accipiatur primo pro descriptione rei per accidentia, sic ex creaturis cognoscimus de Deo quid no minis, vt si quasi accidentia, accipiamus eius habitudines ad creaturas vtpote quod est creator & gubernator & huiusmodi.

Secundum patet scilicet quod per creaturas non possimus co gnoscere de Deo quid est in speciali, quod est quid rei simpliciter & hoc sic, ex effectu nunquam possumus deuenire in perfectam cognitionem causae quantum ad suum quod quid est in speciali uisi dupliciter. Vno modo ratione similitudinis qvuodo effectus est eiusdem speciei cum sua causa. Alio modo ratione virturis. quando scilicet effectus demonstrant totam virtutem causae. Tunc enim per virtutem causae cognoscimus essentiam. Nunc est ita quod creaturae non sunt eiusdem speciei cum Deo, nec demonstrant totam virtutem Dei, ergo impossibile est quod per creaturas deueniamus in perfecta cognitionem Dei quid fit in speciali.

Ad rationes vtriusque partis, dicendum est. Ad primam con¬ cendendo quod maior propositio est vera si propria vocentur illa, quae soli rei conueniunt positiue & dicunt essentiam rei absolute, & non habitudinem rei ad extra. Sola enim intrinseca dicunt quid est res, nec sine eis potest dici quid rei. Et ideo si illa qua sunt Deo propria non dicunt essentiam Dei absolute, sed potius. habitudinem essentiae ad creaturas per talia quantuncunque sini propria, nescitur in speciali quid est Deus, sed solum quid non est. Si sint nomina remouentia a Deo imperfectionem creaturarum, vt esse infinitum per quod a Deo remouetur limitatio quae inuenitur in creaturis, vel esse aeternum per quod remouetur ab ipso possibilitas deficiendi aut per talia scitur quod habitudo eius ad creaturas est eminentior quam habitudo creaturarum ad suos effectus, vt cum dicitur creator vel omnipoten summe bonus, summe sciens: nullam autem perfectionem absolutam quae sit Deo propria nouimus de Deo ex creaturis. Et ideo sequitur idem quod prius scilicet quod per creaturas non possumus de Deo cognoscere quid sit in speciali.

Ad secundam dicendum quod cognoscunus de Deo quiest, ita cognoscimus de Deo quid est, vtrunque enim ignoramus in particulari, & cognitione completa, & vtrunque scimus in vniuersali & cognitione confusa. Scimus enim Deum esse, sec quale sit illud esse in speciali ignoramus, & simili modo cognoscimus & ignoramus quid est.

Ad tertiam dicendum quod Deus totaliter cognoscitur ve totaliter ignoratur secundum gradum cognitionis, Totaliter enim ignoramus quid sit in speciali & sub propria forma, & totaliter cognoscimus eum in vniuersali scilicet quod est substantia vel tale quid, vel totum potius cognoscimus in vniuersali, & totum ignoramus in particulari, cum sit simplex & indiuisibilis

Primum argumentum in oppositum bene procedit, sed secundum deficit. Cum enim dicitur quod Deus non cognoscitur a nobis in seipso, verum est pro statu viae de quo nunc loquimur, sed cognoscitur alio praecognito propter habitudinem alterius ad ipsum. Et quod arguitur in contrarium quod cognitio Dei praecedit cognitionem eius in habitudine ad alia, sicut cognitio absoluti. praecedit cognitionem relati. Dicendum quod non est verum vniuersaliter, licet enim res absoluta prius secundum ordinem naturae sit aliquid in se quae habeat habitudinem ad aliud quia respectus vel habitudo ex natura rei aliquo modo oritur, tamen intellectus noster in cognoscendo non sequitur necessario & semper hunc ordinem, sed solum in primo cognito, primum cognitum, cuin cognoscitur intuitiue cognoicitur secundum se & absolute, deinde cognoscitur habitud eius ad alia. In aliis autem quae non cognoscuntur simplici intuitu sed discursu rationis ex aliquo praecoguito non est sic, sed simul & actu vnico cognoscitur res cum sua habitudine, quia cum talis res solum cognoscitur propter habitudinem alterius praecogniti ad ipsum, habitudini autem relatiue per se & dirocte correspondet res alia cum habitudine correlatiua, ideo talia non prius cognoscuntur in se possea sub sua habitudine, sed simul vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2