Praeambulum
Praeambulum
DIXIT quoque Deus fiat firmamentum. Superius determinauit magister de operatione primae diei. Hic determinat de operatione secudae diei. Et cum hoc sequitur illa pars vbi determinat de operatione tertiae diei. Et sequitur, dixit itaque Deus, & sic sunt duae partes principales in ista dist. quarum prima diuiditur in duas. Pimo proponit opus primae diei, quod est formatio firmamenti, & exponit per diuersas opiniones, quae sunt circa materiam firmamenti. Secundo mouet quasdam quaestiones incidentes circa firmamentum & motum coeli, & circa ea quae ad distinctionem operis tertiae diei pertinent. Secunda ibi, quaeri etiam solet cuius figurae sit coelum. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali¬
IN SPECIALI sic procedit. Et proponit quod firmamentum secunda die factum est: quod secundum Bedam dicitur coelum sydereum quod habet aquas inferiores se, & sic diuidit aquas ab aquis, licet per coelum quidam velint aerem intelligi, quod quidem coelum sydereum secundum quosdam est naturae aqueae, secundum vero alios est naturae igneae: quomodo autem supra coelum possint esse aquae, dicitur quod hoc est diuina virtute, neque est inconueniens, quum videamus aquas euaporari & eleuari in altum. Sic potest esse vt supra firmamen rum, & glacies solidatae aquae suspendantur: quales autem sunt, & ad quid conditae (ille solus nouit qui condidit) postea quaeris cuius figurae sit coelum. Et respondet quod spiritus sanctus hoc per actores docere noluit, eo quod non multum saluti prodest, quamuis ipsi scirent. Quaer it etiam vtrum coelum stet, an moueatur, vtrumque videtur inconueniens: si enim mouetur, non est firmamentum, si vero stat, non possunt in eo moueri sydera. Et respondet, etiam si mouetur dici potest tamen firmamentum propter firmitatem, si vero stat, possunt in eo sydera moueri. Quaerit etiam qualiter benedictio secundae diei praetermittitur, & quare, scilicet in operibus secundae diei non est dictum, vidit Deus quod esset bonum, & respondet, quod est for te propter quandam mysticam significationem, quia binarius numerus est signum alternitatis, & signum diuisionis. Vtimo ponit opus tertiae diei, quod fuit congregatio aquarum in vnum locum, quae sub coelo sunt, per quam congregationem terra ari da apparuit, quae quidem congregatio fieri potuit, vel quia cauitates terrae subintrauerunt aquae, vel quia inspissatae fuerunt, & licet sint multae congregationes aquarum: tamen propter continuitatem earum adinuicem dicuntur conuenisse in vnum locum. Et in hoc terminatur, &c.
On this page