Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquae aquae sint super coelos

QVAIITIO TIIRA, Vtrum aliquae aquae sint super coelos. Thom. 1. q. 68. ar. 2.

CIRCA distinctionem decimamquartam quaeruntur primo, vtrum aliquae aquae sint super coelos. Et videtur qo non, quia secundum naturam igni& aer supereminent aquae, sed nullus ponit ignem vel aerem super coelos: ergo multominus aquam.

IN CONTRARIVM arguitur, quia secundum Augustinum Gen. 2. ad literam. Maior est sacrae scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenij perspicacitas, sed sacra scriptura dicit expresse aquas esse super coelos Genes. 1. diuisit aquas, quae erant sub firmamento ab aquis iis quae erant supra firmamentum, & sequitur quod vocauit Deus firmamentum coelum, ergo &c.

RESPONSIO. Quidam attendentes ad potentiam diuinam, quae potest facere omne quod contradictionem non implicat, dixerunt quod verae aquae elementares sunt super coelum, quum contradictionem non implicet. Sed hoc rationaliter refellit August. 2. super Gen. dicens quod in operibus sex dierum, quibus natura instituta est, non quaeritur quid Deus facere possit, sed quid rerum natura patiatur.

Ideo alij dicunt, quod aquae elementares secundum naturam possunt esse, & sunt super coelum, quod declarant multipliciter Primo quia omnis qualitas corporum inferiorum habet reduci sicut in causam in aliquam virtutem corporum superiorum, sed frigiditas, quae ess qualitas quaedam corporum inferiorum, non potest reduci in aliquam virtutem corporum coelestium, nisi ponatur aliquod coelum aqueum, vel aquae super coelos, ergo &c. Minor patet, quia coelum non potest causare frigiditatem per motum suum localem, quia motus localis non habet infrigidare, sed magis ignire, vt dicitur secundo coeli. Item nec per lumen, per eandem rationem, ergo oportet quod hoc fiat, pe hoc quod est aqueum. Aqua enim quum sit primo frigida, videtur esse causa frigiditatis in aliis, ergo &c.

Secundo quia eidem rei competit diuersus motus in diuersis, sicut oleum quod ascendit in aqua, descendit in aere, ergeodem modo possibile est quod aqua quae respectu aeris habet descendere, habeat respectu coeli ascendere vel stare: & ideo non est timendum quod cadat.

Tertio, quia velocitas motus circuli impedit ne scutella ple na aquae posita intra circulum cadat, vel aqua in ea contenta: sed motus coeli est velocior, quam motus cuiuscunque apud nos, ergo potest prohibere casum aquae.

Quarto, quia distantia corporis naturalis a loco suo naturali minuit eius inclinationem ad locum & motum: & ideo motus naturalis intensior est in fine, quam in principio. Sed aqua super coelum maxime distant a loco suo naturali, ergo minime inclinantur ad ipsum, & sic idem quod prius.

Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae non valent, Quod enim primo dicitur quod corpus coeleste non potest causare frigiditatem, nisi sit aqueum, est falsum. Et cum dicitur quod non per motum fit, ita nec per lumen falsum est, lumen enim de si non habet nisi illuminare, sed in virtute corporis cuius est, habet calefacere, si sit corpus calidum virtualiter, vt Sol, Mars, & huiusmodi, vel frigefacere si sit planeta virtualiter frigidus, vi Saturnus. Neque oportet quod omnia sint frigida per primum frigidum formaliter, puta per aquam, vel per coelum aqueum, sec per primum frigidum virtualiter.

Ratio etiam magis procedit contra eos, quia si esset coelum aqueum non causaret frigiditatem per motum vt dicunt, neper lumen, quia non esset luminosum, sed solum diaphanum, & si esset per lumen tamen calefaceret, & non infrigidaret vt dicunt, nec per suam frigiditatem formalem, quia corpus non agi in distans, nisi agendo in propinquum, sed illa frigiditas non reciperetur in orbibus mediis, qui non sunt capaces peregrina impressionis, vt dicitur in primo metheororum, ergo impossibile est, quod coelum dato quod esset aqueum, immediate causaret frigiditatem quae esset in ipso.

Sequentes etiam rationes non probant, quod aquae sint ibi, vel possint esse per naturam, sed solum quod si ibi essent non caderent, quod certe timere non oportet, neque probare. quia cum sphera vndique circunstet medium, nec sit diuisibili absque vlla dubitatione, si super aliquam spheram essent aqua nullo modo possent cadere. Nihilominus nec istud proban illae rationes sufficienter, quod enim oleum in aere descendat in aqua vero ascendat, causa est, quia oleum corpus mixtum est, in quo est multum de humido aereo, ratione cuius ascendi positum in aqua, & est in eo siccum terrestre, ratione cuius descendit in aere: hoc autem dici non potest de aqua elementari, quum sit corpus simplex, & iterum quod descendit in ratione nihil prohibet ascendere in grossiori, & densiori vt ponitur de oleo respectu aeris & aquae. Sed contra rationem est, quod illud quod descendit in densiori ascendat in rariori vel subtiliori. Coelum autem est naturae subtilioris, quam corpus quodcunque elementare, & ideo nulla probabilitas est, quod aqua quae naturaliter descendit in aere ascendat, vel stet in coelo.

Quod etiam tertio dicitur quod velocissimus motus prohibet calum grauis deorsum in nullo est ad propositum, quia istud locum habet in graui posito intra circulum vel spheram, non autem in graui posito super circulum vel spheram: descensum enim eius ad medium spherae vel circuli prohibet soliditas spherae vel circuli. Et ideo ratio eorum posset aliquid valere, si ponerentur aquae infra concauum orbis lunae: sed pr nendo eas super coelum, nihil valet ad propositum.

Quod vero vltimo dicitur quod distantia a loco naturali minuit inclinationem mobilis, falsum est. Cum enim inclinatio grauis, & leuis ad loca sua sequatur formam grauitatis & leuitatis, manentibus eisdem formis manet eadem inclinatio nec propinquitas vel distantia a loco per se facit aliquid, ad hoc ergo quod motus naturalis sit intensior in fine, quam in principio, causa est minor resistentia medij supposita eadem inclinatione mobilis, quanto enim aer est terrae propinquior, tar to est minus leuis, & minus nititur contra motum grauis. Idem intelligendum est circa leue.

Dicendum ergo aliter ad quaestionem, quod si coelum accipiatur pro corpore quintae essentiae, tunc super coelos non sunt aqua elementares, sed aquae dictae metaphorice. Si vero coelum acci piatur metaphorice pro parte aeris in qua condensantur nubes, quae coelum & firmamentum aliqualiter dici potest, sic su per coelum sunt verae aquae elementares. Primum patet, quia supra lunam non est locus generationis & corruptionis: vnde dici quod supra lunam non est malum sed si supra coelum proprie dictum essent verae aquae elementares, ibi esset locus generationis, & corruptionis, & quandoque ibi aliquid generaretur & corrumpere¬ tur, ergo &c. Probatio minoris, quia si aquae essent inter duas spheras, & per motum & lumen corporum coelestium possem calefieri & rarefieri vltra quam congruat formae aquae, & sic eis corruptis aliquid aliud generaretur, puta aer vel ignis: non sunt ergo supra coelum aquae elementares, sunt tamen ibi aquae dictae metaphorice ratione similitudinis cum aqua in quibusdam proprietatibus: est enim diaphana aqua, & non lucida, quae duo etiam conueniunt aeri, sed vltra hoc, aqua quandam maiorem terminabilitatem habet quam aer, hae autem proprietates conueniunt nonae spherae, quam nos coelum cristalinum vocamus, & eadem ratione potest dici aqueum.

Secundum patet, si enim coelum vocetur pars aeris, in qua condensantur nubes, sic est clarum qued aquae elementares sunt super illud coelum, quae ibi vaporabiliter trahuntur virtute solis et stellarum: eadem etiam pars potest dici firmamentum propter spissitudinem & aliqualem soliditatem. Vnde Augusti nus 2. super Gen. ad literam hanc expositionem commendans dicit: hanc considerationem laude dignissimam iudico, vnde firmamentum aequiuoce vel anagogice sumitur quum dicitu Gen. I. diuisit aquas, quae erant sub firmamento, &c. Et quum dicitur in opere quarti diei, quod posuit in firmamento coeli stellas, quia firmamentum primo modo sumptum est coelum solum nuncupatiue, ad quod designandum dicitur ibidem quod vocauit Deus firmamentum coelum. Sed secundo modo sumptum est coelum vere & proprie, ad quod designandum dicitur ibi quod posuit stellas in firmamento coeli, id est, quod est coelum.

PER HOC patet responsio ad argumenta. Ponimus enim non solum aquam, sed ignem & aerem super coelum metaphorice dictum hoc est super partem aeris, in qua nubes condensantur, sed nullum istorum ponimus super coelum proprisumptum, nisi ipsa metaphorice sumantur. Aqua enim & ignis metaphorice sumpta, sunt supra coelos proprie dictos, quia coelum empyreum dicitur igneum metaphorice, sicut nona sphera dicitur coelum aqueum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1