Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum motus coeli sit naturalis
SECVNDO quaeritur, vtrum motus coeli naturalis fit. Et videtur quod sic per philosophum 2 coeli & mundi, qui dicit quod cuiuslibet corpori naturalis est aliquis motus naturalis. Sed coelum est corpus naturale, ergo &c.
Item secundo physicorum dicitur quod natura est principium motus, in eo in quo est, sed corpus coeleste naturam aliquam habet, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia motus naturalis non est nisi corporis extra locum suum existentis naturalem, & terminatur ad quietem naturalem in loco suo, sed coelum non ess extra locum suum, ergo &c.
RESPONSIO. Dicendum quod motus coeli non est natura, nec ab anima, prout anima dicit substantiam viuentem vnitam materiae in ratione formae, sed est ab intelligentia. Primum patet, quia natura corporis simplicis inclinat ad vnum motum & simplicem, sed in coelo non est vnus motus tantum, sec plures non solum in diuersis spheris, sed in eadem, etiam in eodem planeta: & tamen coelum est simplex corpus, ergo &c. Maio patet, motus enim naturalis correspondet formae mobilis, qua inclinat ad motum: & ideo licet forma mixti, quae virtute continet formas mixtibilium possit inclinare ad motum secundum omnem differentiam loci (propter quod & motus augmenti noi est solum sursum, quia non est solum a virtute ignis, vt aliqu crediderunt, sed est ad omnem differentiam positionis, quia est forma planetae, quae est forma mixti) tamen forma corporis simplicis ad vnum solum inclinat. Minor patet, quia spherae planetarum non solum mouentur ab Oriente in Occidentem motu diurno, sed econtrario vt patet ad sensum, praecipue in sole & luna: in eodem etiam planeta praeter motum spherae suae ponitur motus secundum ecentricum & epiciclum, vt magis patebit in quaestione sequenti. Nec potest dici quod spherae differant specie, sicut elementa, & ideo mouentur diuersis motibus, quia sequeretur quod essent plura corpora simplicia, quam quinque. Et iterum planeta est de natura suae spherae, vt dicitu secundo coeli, & tamen habet alium motum a motu spherae. E iterum omnes spherae aliqualiter ad inuicem conueniunt, sec spherae planetarum conueniunt secundum speciem (saltem motus eorum non arguit diuersitatem speciei) cum omnes moueantur ad eandem partem, ergo &c.
Secundo patet idem sic, motus est naturalis ex connaturalitate mobilis ad terminum, sed connaturalitas mobilis ad locum no potest causare motum in loco, ergo &c. Minor probatur, quia sicut est in actibus animae, sic suo modo in actibus naturae, sed in actibus animae sic est quod bonum conueniens si sit praesens causat delectationem, quae est quasi quies animae, & non desiderium, quod est quasi motus, ergo similiter in actibus naturae conuenientia locati cum loco causat quietem in loco, & non morum,
Tertio, quia si motus coeli esset naturalis quies in eodem loco esset violenta, & ita quum coelum in fine mundi cesset a motu, quies illa esset violenta, quod est inconueniens, quia tunc coelum non erit in deteriori conditione, sed meliori. Item motus naturalis est a dante formam, qua conseruata non oportet dare alium motorem per se, sed solum quod remoueat prohibens, si sit impedimentum, sed coelo datur alius motor per se (scilicet intelligentia) ergo &c. Non est ergo motus a natura coeli proprie, neque tamen est contra naturam, quia non est in oppositum inclinationis naturae, quum natura eius ad nullum motum inclinet. Exemplum de corpore mathematico, potest tamen dici naturalis, secundum quandam adaptationem & conuenientiam. Congruum est enim vt corpus coeleste, quod neque est graue, neque leue moueatur tali motu, per quem non accedit ad medium, vt grauia, nec recedit a medio vt leuia, & talis est motus circularis.
SECVNDVM patet, quod scilicet coelum non mouetui ab anima sibi vnita in ratione formae, quia secundum vnam opinionem prius tactam dist. 12. In coelo non est compositio materiae & formae, sed dato quod esset, & quod illa forma esset anima, adhuc probo quod non moueretur ab ipsa. Cum enim idem secundum idem non possit esse mouens & motum, imo oportet motum ex se diuidere in partem, quae mouet & quae mouetur (vt di citur 8. Physic.) Pars quae moueret aut esset forma, & quae moueretur esset materia, aut pars vna quantitatiua composita es materia & forma moueret aliam partem quantitatiuam ad imperium animae, sicut fit in animalibus. Primum non potest dici, quia materia secundum se non potest habere rationem mobilis, cum secundum se non sit quanta vt secundum se sit subiectum actu ens, quod requiritur ad motum praecipue localem, neque forma respectu materiae potest habere rationem motoris, quia forma & agens non coincidunt in idem secundum numerum respectu eiusdem, & ideo cum coeli anima respectu materiae ipsius se habeat vt forma, & quicquid erat esse nullo modo potest habere rationem agentis, quae est vnum principium motus. Nec secundum potest dici, quia mouens & motum sunt contacta, & non continua (vt dicitur 8. Physicorum) Sed partes quantitatiuae coeli (exceptis forte corporibus planetarum, sunt continuae, & non contactae, quare &c.
EX HIS patet tertium, quod coelum mouetur ab intelligentia, quia omne quod mouetur, ab alio mouetur, sed coelum mouetur, & non a natura, vel a dante naturam (vt probatum est in primo articulo) neque ab anima coniuncta (vt probatum est in secundo) relinquitur ergo quod ab intelligentia. Et probatur consequentia. Quia quum motus coeli non sit violentus, nec naturalis, oportet quod sit voluntarius voluntate intellectus coniuncti vel separati.
On this page