Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum stellae moveantur solum motu suae spherae
QVAESTIO TERTIA. Vtrum stellae moueantur motu solum suae spherae, vel praeter illum habeant proprium motum.
ERTIO quaeritur, vtrum stellae moueantu solum motu spherae, an praeter illum habeant proprium motum. Et videtur quod non habeam proprium motum, quia coelum est ingenerabile & incorruptibile, ita indiuisibile, cum diuisio sit via ad corruptionem, sed si stellae mouerentur motu proprio eylum diuideretur, quia non seruarent in coelo eundem situm, ergo &c.
Item motus coeli est circularis, sed si stellae haberent motum proprium, ille non esset circularis, igitur &c. Minor probatur, quia quod mouetur circulariter, non mutat locum, stellae autem si haberent motum proprium ex toto mutarent locum, ideo &c.
IN CONTRARIVM est Ptolomae & alij astrologi RESPONSIO. Stellarum quaedam sunt in octaua sphera, quae dicuntur fixae. Aliae vero sunt in inferioribus spheris, & dicuntur planetae, nec sunt plures in eadem sphera.
DE PRIMIS dicendum quod mouentur solum motu octauae spherae, quia frustra ponerentur plures motus vbi sufficit vnus, sed omnia apparenta circa stellas fixas optime saluantur ponendo eas moueri solum motu octauae spherae, quia stellae fixae semper seruant eandem elongationem & approximationem ad inuicem, quod optime saluatur ponendo quod solum moueantur spherae suae, ergo &c.
coel. & mundi. Tamen verius dicunt astrologi ponendo ipso moueri secundum ecentricos & epiciclos. Et de encentrici apparet quod stella quae mouetur solum motu spherae non potest quandoque magis quandoque minus ad terram appropinquare quia omnes spherae sunt concentricae sed planetae, quandoque appropinquant ad terram magis vno tempore quam alio (vt patet per experimenta astrologica) quare &c. propter quod coacti, sunt astrologi ponere motum planetarum in circulis ecentricis quorum pars vna maxime remouetur a terra & dicitur aux, siue eleuatio. Altera vero maxime accedit ad terram, & dicitur oppositum augis.
Similiter patet de epiciclis, quia si planetae mouerentur solum motu spherarum, cum spherae planetarum moueantur ab occidente in orientem, tunc si planeta aliqua nocte esset ex directione alicuius stellae fixae sequenti nocte deberet ipsam antecedere versus orientem. Videmus autem multis planetis contrarium quandoque, retrocedunt enim versus occidentem, ergo praeter motum spherarum oportet in eis ponere motum retrogradationis quod fit in epiciclis in quibus planeta est retrogradus stationarius vel directus.
S AD PRIMVM argumentum dicendum quod non oportet coelum diuidi ponendo proprium motum planetarum in ecentricis & epiciclis habendo bonam imaginationem eorum. Ponitur enim ecentricus circulus intra duas superficies spherae existens cuius vna medietas magis accedit ad superficiem spherae concauam. Altera vero ad conuexam, & mouetur hic circulus intra spheram cum sit spherae contiguus & non continuus, & motu eius mouetur planeta tanquam pars eius existens, planeta dico habens ecentricum sine epiciclo sicut est sol, si vero habeat epiciclum cum ecentrico tunc epiciclus poneretur moueri in ecentrico per modum quo ponitur ecentricus moueri in sphera, epiciclus est enim corpus sphericum infra ecentricum contactum & non continuum, & ideo potest in ecentrico habere suum motum proprium sphericum cuius epicicli pars est planeta, & hoc ponendo non oportet coelum diuidi. Sed & si diuideretur non sequeretur quod esset corruptibile, quia diuisio non est in via ad corruptionem nisi quatenus pars diuisa non sic potest resistere contrario agenti sicut coniuncta toti. Co lum autem non habet contrarium propter quod nec continuum, neque diuisum corrumperetur.
Ad secundum dicendum quod motus coeli non est naturalis vt ostensum est in praecedente quaestione, & ideo nihil prohibet planetam moueri alio motu quam circulari, neque tamen erit contra naturam, sed solum praeter naturam. Et tamen ponendo planetas solum moueri motu suorum ecentricorum & epiciclorum nullus inuenitur motus in eis nisi circularis, quia ecentricus mouetur circulariter similiter & epiciclus, secus autem esset si planeta secundum se proprium motum haberet, tunc enim motus eius non esset circularis licet esset in circulo.
On this page