Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum coelum sit figurae sphericae
QVARTO quaeritur vtrum coelum sit figurae sphericae. Et videtur quod non quia figura quadrata magis congruit firmitati quam rotunda, sed coelum est corpus firmissimum, ergo &c.
RESPONSIO. Quidam dixerunt quod coelum est figurae semicircularis, quia nunquam apparet nobis nisi dimidis sphera. Sed istud non valet quia cum coelum moueatur al oriente in occidentem rediens in orientem (vt ex motu astrorum apparet) sequeretur quod quandoque totaliter dispareret, hoc autem est falsum.
Dicendum ergo quod est figurae sphericae. Quod patet tripliciter. Primo quia prima figura debetur primo corpori, sed inter omnes figuras solidas prima est spherica, coelum autem est primum corpus, ergo &c. Minor probatur quia naturaliter vnum est prius multitudine & simplex compositis, sed sola figura spherica inter figuras solidas continetur vna superficie ficut inter figuras superficiales solus circulus continetur vna linea caeterae autem pluribus, igitur &c. Secundo quia figura capacissima congruit coelo quod continet omnia. Sed figura circularis siue spherica plus con¬ tinet quam quaecunque alia figura ex rectis lineis, vel superficiebus, ergo &c. Et haec ratio solum concludit quod coelum sit figura sphericae secundum suum concauum, secundum quod contine omnia infra se posita, & non secundum suum conuexum. Tertiquia si coelum esset alterius figurae quam sphericae, contingere quandoque corpus esse sine loco, & locum sine corpore, quia quum extra coelum nihil sit, nec corpus, nec locus, & coelum continue moueatur, si esset figurae angularis, & angeli praeemineant caeteris partibus contingeret, per motum coeli partes planas venire ad locum angulorum, & tunc remaneret aliquid vacuum & iterum anguli venientes ad loca planarum partium vltra procederent in vacuum. Haec autem ratio quantum ad positionem theologorum locum non habet, quia ponunt vltimum coelum (scilicet empyreum) non moueri: caeterae autem rationes sunt probabiles, & non necessariae.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod figura quadrata magis congruit firmitati status, & hoc praecipue in grauibus, non autem firmitati naturae: coelum autem vel firmamentum habet firmitatem naturae, non status, nisi coelum empyreum. Et illam habet non a figura, sed a natura, quae ad nullum motum inclinat, nec habet motorem sibi deputatum, vt aliae spherae.
On this page