Praeambulum
Praeambulum
EQVITVR, dicit Deus, fiant luminaria. Superius determinauit magister de operibus pertinei tibus ad rerum distinctionem. Hic vero determinat de operibus pertinentibus ad ornatum. Circa quod sciendum quod sicut tres dies assignantur operibus distinctionis, sic tres assignantur operibus ornatus. Et diuiditur prima pars in partes tres. Primo determinat de operibus trium dierum. Secundo determinat quaedam superius iam dicta. Tertio sibi subiungit de quiete septimae diei. Secunda ibi, sed antequam de formatione hominis. Tertia ibi, iam de septimae diei requie. Prima diuiditur in tres. Primo determinat de opere quartae diei. Secundo de opere quintae diei. Tertio de opere sextae diei. Secunda ibi, dicit deus, producant aquae. Tertia ibi, dicit deus, producat terra animam viuentem. Prima istarum diuiditur in tres. Primo distinguit opera dierum ab inuicem. Secundo determinat opus quartae diei. Tertio determinat quaedam pertinentia ad illud. Secunda ibi, quia igitur coelum caeteris elementis. Tertia ibi, quod autem subditur, & sint in signa Tertia vero pars in qua determinat de opere septimae diei diuiditur in tres. Primo exponit quomodo Deus quieuit. Secundo quomodo opera compleuit. Tertio quomodo illum diem sanctificauit. Secunda ibi, sed quaeritur quomodo septimo dieTertia ibi, illum etiam diem sanctificasse. Et haec est diuisio & sententia in generali.
IN SPECIALI sinc procedit magister. Et proponi primo quod tribus primis diebus suis partibus est distincta vniuersa machina. Prima enim die facta est lux quae vniuersa illustrabat. Secunda die facta est diuisio superioris partis mundi, id est, naturae coelestis. Tertia die facta est distinctio inferioris partis, sci licet elementaris. Quarta vero die ornatum est firmamentum sole, & luna, & stellis. Postea dicit quod coelum quarta die ante alia ornatur, quia prius & dignius: in quo quidem sunt sydera locata ad inferioris partis illuminationem, ad hominum & quorundam animalium vtilitatem, & ad noctis decorem. Postea ponit quod sydera & coeli luminaria dicuntur facta in signa & tempora. In signa quidem, quia aeris qualitatem, vel aereae qualitatis vicissitudinem significant, scilicet serenitatem & tempestatem. In tempore vero, quia temporis partes distinguuntur in quatuor tempora, vel sunt in signa & tempora, id est, in distinctionem horarum: temporum, quia suo motu horarum momenta notificant. Postea dicit quod de opere quint. diei ortae fuerunt aquae & aer, quia opus illius diei fuit formatio piscium & auium de eadem materia (scilicet de aquis.) Postea dicit quod de opere sextae diei ornata fuit terra iumentis, reptilibus, & bestiis aliis. Subdit autem de animalibus venenosis, quod creata fuerunt innoxia, sed propter peccatum facta fuerunt noxia. De quibusdam autem minutis animalibus dicit, quod ea qua ex elementis nascuntur, tunc fuerunt creata. Illa vero quae ex corporibus, non. Et addit quod homo fuit factus tanquam de minus & possessor creaturarum vltimo. Postea ponit solennes opiniones. Quidam enim dixerunt, quod per dierum interualla omnia formata sunt, vt supra dictum est. Alij dicunt omnia simul esse producta, vel formaliter, vt principales parte mundi. Vnde per sex dies, sex rerum genera vel distinctiones dicunt signari, quam distinctionem legissator ponit ruditati populi, cui loquebatur condescendendo, vnde potuit scriptura diuidere loquendo temporibus, quod Deus operando temporibus non diuisit. Postea dicit quod alia die dicitur Deus requieuisse, quia vlterius Deus creaturam non condidit, quae vel in se, vel materialiter, vel in suo simili producta non fuerit. Postea dicit quod dicitur compleuisse opus sexti diei, quia omnia perfecit, & septimo die requieuit. Secundum autem Hebraicam veritatem dicitur opus suum alio die compleuisse, quia vltimum opus, scilicet sanctificationem & benedictionem adhibuit, vel quia alia die completa vidit. Vltimo dicit quod dies septimus dicitur sanctificatus in mysterium, scilicet propter nouu creaturarum statum, Et in hoc terminatur, &c.
On this page