Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpora coelestia habeant aliquam causalitatem super haec inferiora
QVALSTIO PRIMA. Vtrum corpora coelestia habeant aliquam causalitatem super haec inferiora. Thom. 1. 4. 11. ar. 3.
CIRCA distinctionem quindecimam quaeritur primo, an corpora coelestia habeant aliquam cau salitatem super haec inferiora. Et videtur quod non, quia agens praestantius est patiente, sed viuens nobilius est non viuente, vt vult Augustinus libro de vera religione: ergo coelum, quum sit non viuens, non habere potest aliquam causalitatem super inferiora saltem viuentia.
Item Dam. dicit, nos dicimus quod corpora superiora nec sunt causa generationis eorum quae generantur, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur.
IN CONTRARIVM est, quia quod habet causalitatem super supremum habet & super inferiora. Sed coelum habet causalitatem super hominem, qui inter generabilia & corruptibilia tenet supremum gradum, homo enim generat hominem, & sol, vt dicitur 2. Physi. ergo &c.
RESPONSIO. Duo videnda sunt, quae tanguntur in argumentis. Primum est, de causalitate coeli respectu omnium generaliter. Secundum erit de causalitate eius respectu viuentium specialiter.
QVOD autem coelum habeat causalitatem super omnia generabilia & corruptibilia, patet sic, Alterans inalterabile est causa omnis alterationis, sed coelum est alterans inalterabile, ergo &c. Maior patet, sicut enim omnis motus reducitur ad mouens immobile, quod est prima causa omnis motus, Sic omnis alteratio reducitur ad alterans inalterabile, quod est causa omnis alterationis. Minor simpliciter patet, quia alterans inalterabile non est intelligentia, quia non mouet immediate ad formam, sicut patuit supra, distinctione septima. Alterans autem dat formam, nec aliquod corpus generabile est alterans inalterabile, quia omnia generabilia & corruptibilia sunt alterabilia, relinquitur ergo quod hoc sit coelum.
CIRCA secundum est intelligendum quod quidam dicunt, quod coelum, licet non sit viuens, quia tamen mouetur a substantia viuente, scilicet ab intelligentia, virtute eius potest aliquod viuens generare: sed istud non videtur, quia si coelum in virtute intelligentiae posset aliquod viuens generare, istud esset vel per motum ab intelligentia causatum, vel per aliquam virtutem ab intelligentia influxam. Non per motum, quia sicut patebit, motus localis non potest esse ratio aliquid agendi, & nunc supponatur quod postea probabitur, nec per aliquam virtutem coelo influxam, quia vel esset influxa immediate ab intelligentia, vel mediante motu. Non immediate, quia intelligentia non agit ad formam immediate, nec mediante motu, quia pemotum localem, qualis est motus coeli, nihil acquiritur. Ex his arguitur sic, Quod non acquirit virtutem agendi, non acquirit virtutem aliquid producendi. Sed coelum ab intelligentia mouente ipsum non acquirit aliquam virtutem agendi, vt probatum est, ergo &c.
Ideo dicendum quod sicut in semine, quod non est viuens, est virtus generatiua rei viuentis, pro eo quod semen decisum est a viuente. Sic in coelo licet non sit viuens, est virtus generatiua rerum viuentium, non quia motum ab intelligentia, nec quia virtus fit ei influxa ab aliqua intelligentia creata: Sed quia productum est a deo tanquam quoddam semen omnium generabilium & corruptibilium: & sic coelum agit in virtute dei ad productionem viuentium, sicut semen equi in virtute equi generantis ad producendum equum.
On this page