Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum coelum habeat causalitatem super actus liberi arbitrii
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum coelum habeat causalitatem supra actus liberi arbitrij. Thom. 1. g. 115. ar. 4. & 6.
SECVNDO quaeritur an coelum habeat causalita. tem super actus lib. ar. Et videtur quod sic, quia secundum motum astrorum praedicunt astrologi multo. A tiens euentus bellorum & aliorum quae ad actus humanos pertinent, sed hoc non esset nisi motus corporum coelestium haberet aliquam causalitatem super lib. arb. ergo &c
Item quicquid est causa prioris est causa posterioris, sed esse praecedit agere, ergo quicquid est causa ipsius esse est causa huius quod est agere. Sed coelum est causa animae quantum ad esse quod habet in corpore, quia homo generat hominem & sol, ergo est causa actionum animae in corpore, tales sunt actiones lib. arb. &c.
IN CONTRARIVM est quia secundum actus lib ar. laudamur vel vituperamur. Sed ex his quae insunt nobis ex actione corporum coelestium non laudamur nec vituperamur cum non sint in potestate nostra, ergo &c.
RESPONSIO. Intelligendum est qud aliquid haber. causalitatem super actum vel motum alterius contingit dupl citer, causando scilicet vel impediendo. Causando triplicite vel quia dat naturam ad quam sequitur motus vel actus sicut generans graue causat motum grauis dando grauitatem ad quam sequitur motus, vel in natura supposita imprimendo sicut proiiciens lapidem sursum est causa motus eius sursum. Et vtrunque horum habet per se causalitatem super motum grauis. Praeter haec autem est aliquid quod habet causalitatem su per motum grauis non per se, sed per accidens, sicut remouems prohibens (puta tollens columnam graui suppositam prohibentem graue descendere deorsum) dicitur mouere ipsum.
Habet etiam aliquid, causalitatem super actum alterius impediendo ipsum dupliciter. Vno modo directe sicut contrarium dicitur praedominans quemadmodum aqua frigida impedit ne ignis comburat lignum dum praeualet aqua vel extinguendo ignem, vel infrigidando & humectando lignum vi non sit aptum combustioni. Alio modo quasi indirecte solum subtrahendo obiectum & sic elongans lignum ab igne impediignem a combustione ligni.
His visis patet quod coelum non habet causalitatem super actus lib. ar. primo modo scilicet dando naturam ad quam sequatur actus, quia illud ad quod sequitur actus lib. ar. est potentia intellectus & voluntatis, haec autem non causantur a virtute coeli vt patebit infra dist. 16. ergo &c.
Item nec secundo modo, scilicet in potentia li. ar. imprimer do ipsum actum vel motum, quia bonum & malum quod ines nobis ab extrinseco nullo modo potest habere rationem culpa vel meriti, sed solum poenae, vel praemij. Sed actus lib. ar. habent in nobis rationem meriti cum sint boni, vel culpae, cum sunt mali, ergo non sunt in potentia nostri lib. ar. ab extrinseco puta colo. Minor de se patet, probatio ma. quia secundum Aug. I. de lib. arb. est malum quod patimur, & est malum quod facimus, malum quod patimur est malum poenae. Et ex tali malo secundum ipsum non dicimur mali, malum quod facimus est masum culpae ex quo mali sumus. Et idem est intelligendum circa bonum. Nam sicut malum quod patimur ab alio non est culpa sod poena. Sic bonum quod patimur ab alio non est meritum, sed praemium, vel donum. Si autem coelum imprimeret in potentia lib. arb. ipsum actum bonum vel malum, tunc esset solum bonum vel malum quod pateremur, & non quod faceremus ideo &c. Et iterum nec pure passiuum potest esse lib. arb. quia in potestate puri passiui non est quod possit pati: vel non pati imo necessario patitur praesente actiuo. Sed si velle causetur in voluntate a corpore coelesti voluntas respectu eius esset pure passiua, quia subiectum non coincidit cum efficiente causa, ergo voluntas in volendo vel eligendo non esset libera. Et ita qui ponit quod coelum possit imprimere in lib. arb. destruit libertatem arb. sic ergo patet secundum.
Sed antequam procedamus ad tertium membrum scilicet an coelum possit agere in liberum arbitrium indirecte sicut remouens prohibens, oportet primo videre an lib. arb. possit impediri, vel prohiberi ab actu suo per actionem corporis coelestis, & dicendum que non directe sicut aliquid impeditur per contrarium praedominans, quia nihil impedit per se actum alterius nisi ponendo actum suum circa idem subiectum cum actu alterius (vi patet in exemplo supraposito de aqua respectu ignis & ligni) Et ratio est quia contraria compatiuntur se in diuersis & solum impediunt se respectu eiusdem. Sed coelunt nullam impressionem potest habere in lib. arb. vt statim probatum est, ergo &c.
Item sicut se habent velle & eligere ad prosecutionem, sic se habet naturalis inclinatio rei ad motum sequentem. Velle enim & eligere non sunt aliud quam inclinatio voluntatis in rem volitam. Prosecutio autem est motus in rem. Sed nulla res potes impediri a sua inclinatione stante natura rei, licet possit impe din a motu sequente, sicut graue non potest impediri quin inclinetur deorsum mediante sua grauitate, & existente loco deorsum ad quem inclinatur, potest tamen impediri ne moueatur deorsum, ergo similiter voluntas praesentato volibili, non potest impediri per se, ne inclinetur libere in illud: quae inclinatio est sua volitio seu electio, tamen potest impediri a prosecutione voliti.
Nunc restat considerare de quarto membro, in quo & tertium membrum omissum implicabitur. Videndum ergo vtrum liberum arbitrium possit impediri per actionem corporis coelestis indirecte remouendo obiectum, & patet quod sic, quia omne quod fit per solam alterationem corporis, subiacet actioni corporis coelestis, quia coelum quum sit alterans inalterabile est causa omnis alterationis, vt dictum est in praecedente quaestione. Sed impedimentum electionis voluntatis per absentiam, obiecti fit per solam alterationem corporis, vt patet in profundo somno, in quo ligatis plene viribus sensitiuis ministrantibus intellectuum, circa suum obiectum intellectus non potest deliberare, nec voluntas eligere: & hoc modo impeditur omnino ratio a deliberatione, & voluntas ab electione. Alio autem modo impediuntur non totaliter, sed solum a debito actu ratio quidem a congrua deliberatione, & voluntas a debita electione, quod fit per alterationem non ligantem ex toto vires sensitiuas, sed immutantem eas a debita dispositione, sicut est infrenesi, & similibus infirmitatibus, in quibus non potest esse nec plena deliberatio, nec libera electio, quia ratio non potes plene considerare circunstantias rerum, propter motum & turbationem fantasiae, in qua repraesentatur ipsi suum obiectum, nec fantasia mouetur ad imperium voluntatis praedominante maiori motu alterationis. Sic igitur patet quod coelum habet causalitatem super liberum arbitrium, impediendo actum eius indirecte per impedimentum virium sensitnuarum. Et per idem patet quod habet causalitatem super ipsum causando actum eius, vt remouens prohibens, quia sicut vires sensitiuae ligatur vel laeduntur per alterationem somni vel infirmitatis, sic soluuntur vel curantur per contrariam alterationem. Sed corpus coeleste habet causalitatem super omnem corporalem alterationem, ergo &c. Et obiectum voluntatis est illud quod repraesentatur ei sub ratione boni, sed per alterationem factam circa corpus nostrum, aliquid apparet magis vel minus bonum, sicut calefacto corpore venerea apparent delectabiliora: frigefacto autem minus, ergo per alterationem factam circa nos a corpore coelesti potest voluntas plus, vel minus moueri.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod iudicium astrologorum de futuris particularibus ad liberum arbitrium, non est certum, sed deficit in multis. Contingit tamen quandoque eos vera praedicere, praecipue quantum ad homines sequentes appetitum sensitiuum, in quem imprimit corpus coeleste, & mediante quo repraesentatur intellectui & voluntati suum obiectum sub ratione boni vel melioris, quod tamen intellectus potest discutere & examinare, et voluntas libere refutare, quod faciunt virtuosi, vnde & astrologi dicunt, quoe vir sapiens dominabitur astris,
AD SECVNDVM dicendum, quod coelum non est causa animae quantum ad esse quod habet in corpore, nisi dispositiue, quia esse animae in corpore est a Deo, qui eam creat infundendo, & infundit creando. Corpus autem coeleste est solum causa disponens subiectum. Est simili modo coelum non habet causalitatem discretam super actiones proprias animae inclinando voluntatem in eas directe impediendo, sed solum indirecte inquantum dispositio corporis facit ad praesentationem obiecti modis quibus expositum est.
On this page