Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum coelum agat per motum

QUAESTIO TERTIA. Vtrum coelum agat per motum. Thom. 1. q. 66. ar. 3. ad 2.

TERTIO quaeritur, vtrum coelum agat per motum. Et videtur quod sic, quia sicut se habet te minus ad terminum, sic actio ad actionem: Sed terminus motus localis est causatiuus termini u generationis & alterationis, ergo &c. Maior patet, quia rationes actionum & motuum sumuntur ex terminis Minor probatur, quia locus, qui est terminus motus localis est causa formae, qua est terminus generationis & alterationis, locus enim confert ad generationem, vt dicit Porphy. quemadmodum pater, ergo &c.

Item generatio & alteratio sunt causa motus localis, erge & econuerso. Antecedens patet, generans enim graue mouet ipsum, vt dicitur 8. Physi. Magnes etiam alterando ferrum trahit ipsum. Probatio consequentiae, quia perfecti est agere. Sed motus localis est perfectior alteratione & generatione, qa non est nisi perfectorum, ergo magis debet esse causa eorum, quam econtrario

Item secundo coeli & mundi, dicitur quod motus localis habet ignire ligna & lapides, & ferrum.

CONTRA. quod competit quanto, quatenus quantum, non potest esse alicuius actionis principium. Sed motus localis est huiusmodi, secundum enim prius & posterius in magnitudine est prius & posterius in motu locali, vt apparet ex 4. Phys. &c.

RESPONSIO. Hic praeintelligendum est, quod differunt motus, & actio, quia motus est quaecunque mutatio successiua, siue ad locum, siue ad formam. Actio autem solum ess mutatio secundum formam. Cum igitur quaeritur, vtrum coelum agat per motum, intelligitur de actione proprie dicta, per quam coelum creat aliquam formam substantialem vel accidentalem in istis inferioribus.

Quod supposito dicendum est, quod illud per quod aliquid agit, potest intelligi dupliciter. Vno modo, quod illud sit ratio formalis in agente per quam agit, sicut calor in igne est formalis ratio per quam calefacit. Alio modo potest intelligi agere per aliquid non quod sit sibi ratio agendi modo iam dicto. Sed quia est ipsame actio, sicut ignis dicitur calefacere per calefactionem. Et praete istos duos modos quidam addunt tertium, videlicet quod aliquid dicitur agere per alterum, quod nec est sibi ratio agendi tanquam forma, neque est ipsamet actio, sed est aliquid necessario requisitum ad hoc quod agens agat, sicut ponitur exemplum de securi quae ad hoc quod possit secare requiritur quod sit acuta, & de materia dura requiritur etiam quod sit mota a secante. Sed duo prima, scilicet acuties & durities, sunt ei ratio agendi tanquam forma agentis

Sed motus solum est aliquid necessario requisitum ad hocc securis agat, vt instrumentum quod non agit nisi motum. Si ergo quaestio intelligatur primo modo, sic dicendum est quod coelum non agit per motum, quia motus localis non est sibi formalis ratio agendi, nec vniuersaliter aliquis motus secundum se, sed solum ratione termini. Quod patet sic, illud quod nor ponit in eo, in quo est aliquid absolutum non potest est principium actionis, quia sicut respectus secundum se non terminat aliquam actionem, sic nec principiat, principium enim actionis & terminus sibi inuicem correspondent. Sed motus secundum se non ponit in eo in quo est aliquid absolutum. Sed si ponit hoc es ratione sui termini, ergo motus secundum se non potest esse ratio seu principium alicuius actionis, in alterum, nisi ratione termini tantum. Est hoc potest dici de motu alterationis. Aqua enim calefacta potest alterum calefacere, non solum cessante motu calefactionis, sed etiam dum est in calefieri, quia iam habet aliquid de termino, scilicet de calore.

In motu autem locali neutrum est, quia nec ratione sui, nec ratione termini ad quem est, ponit aliquid absolutum, quod patet multipliciter. Primo quia omne quod ponit in aliquo formam absolutam quamcunque, facit ipsum aliud, vel alteru n, forma enim substantialis facit aliud, accidentalis vero alterum. Sed motus localis non facit aliud, nec alterum, quia iam esset generatio vel alteratio, ergo &c. Item si poneret aliquod absolutum, illud esset locus, sed locus non est in locato, sed locatum in locante. Est enim vltimum continentis, ergo &c. Item non omne mouens est agens ( primo de generatione) sed si motus localis poneret aliquid absolu tum, omne mouens esset agens. In aliis enim a motu locali non est instantia, ergo &c. Nullo ergo modo potest motus localis alicuius esse ratio agendi, nec hoc asseruit vnquam aliquis doctor, vt puto

Item nec secundo modo motus coeli potest esse actio, pe quam coelum agat in alterum, quia actio non est in agente, sec in passo. Sed motus coeli est in coelo, & vniuersaliter omnis motus est in mobili, cuius est motus, ergo motus coeli, vel cuiuscunque mobilis non potest esse actio per quam coelum ve quodcunque aliud mobile agat in alterum.

Si autem tertio modo intelligatur quaestio, scilicet an motus coeli requiratur ad hoc, vt coelum agat in haec inferiora, licet non sit ratio agendi, vt dictum fuit in exemplo adducto de securi. Sic est duplex modus dicendi. Quidam enim dicunt quod si coelum non moueretur nullo modo posset agere in haec inferiora. Quod probant tripliciter. Primo quia mouere non motum videtur esse conditio primi mouentis. Sed nullum corpus potes esse primum mouens, ergo nullum corpus potest agere sine motu. Secundo quia primu in vnoquoque genere est causa aliorum, sed motus localis est primus motuum vt probatur 8. Physi.) ergo motus localis est causa aliorum motuum, sed amota causamouetur effectus, ergo &c. Tertio quia omnis motus est propter indigentiam supplendam, sed motus coeli non est ad supple dam indigentiam coeli, ergo est ad supplendam indigentiam infimorum. Sed illa non suppletur nisi per aliquam causalitatem, ergo coelum per motum habet aliquam causalitatem. Et ideo isti dicunt que cessante motu coeli cesset omnis actio naturalis eius in haec inferiora, & actio inferiorum inuicem, maxime illa quae est ad generationem & corruptionem, & propter hoc si cessante motu coeli poneretur stupa iuxta ignem non combureretur.

Alij dicunt, & verius, quod motus coeli non requiritur ad hoc, vt agat in haec inferiora, sed solum ad nouitatem actionis, & alternationem generationis & corruptionis, & caeterarum mutationum. Primum probatur tripliciter. Primo quia quod non est necessarium in corpore generabili & corruptibili ad agendum, nec in coelo. Sed motus localis non est necessarius in generabilibus & corruptibilibus ad hoc vt agant, ergo nec in coelo. M nor patet, quia magnes non motus localiter, alterat ferrum. Et ignis non motus localiter calefacit omne sibi appositum, quod si moueatur, accidit hoc, quare &c. Secundo quia coelum empyreum agit in haec inferiora, vt aliqui doctores etiam ipsimet ponunt, & tamen non mouetur localiter, ergo motus localis non est necessarius in coelo ad agendum. Tertio quia articulus est condemnatus, quod ignis, cessante motu coeli, non combureret stupam, si sibi apponeretur, igitur motus localis non requiritur in coelo ad hoc vt agat in haec inferiora.

Secundum patet, scilicet quod exigatur ad nouitatem, vel alternationem actionum. Quia ad actionem requiritur quod agens & passum sint approximata, quo facto necessario sequitur actio, nisi sit aliud impedimentum. Si igitur sit aliqua actio de nouo, oportet quod de nouo actiuum sit approximatum passiuo. Haec autem approximatio fit per motum localem. Et ideo motus localis praeexigitur ad nouitatem actionis. Et ad hunc intellectum procedit ratio prima. Aristo. 8. Physi ad probandum? motus localis est primus motuum. Requiritur etiam ad alternationem actionu. Quia enim idem manens idem natum est facere idem (vt dicitur secundo de ge.) ideo si coelum non moueretur sol & astra, quae semper eodem modo se haberent ad determinatas partes terrae, semperidem facerent, nec esset in eadem parte alternatio diei & noctis, caloris & frigoris, aestatis & hyemis, sed vnum & idem semper. ad hoc igitur vt sit circa easdem partes terrae horum alternatio requiritur, quod corpora astrorum per motum approximentur diuersis partibus terrae, & non semper eisdem. Et haec est intentio Aristotelis in secundo de ge. vbi innuit quod motus circuli obliqui est causa alternationis, generationis & corruptionis, quia adducit & abducit generans. Sic igitur patet quod motus localis non est ratio agendi in alterum nec coexigitur ad actionem, nisi propter actionis nouitatem.

Ad rationes contrariae opinionis respondendum est. ad primam, quod conditio primi mouentis non est solum quod moueat immotum, sed quod sit immobile. Istud autem non competit alicui corpori, primum tamen potest bene competere.

Ad secundum dicendum quod illud intelligitur de primo in genere causalitatis, primum enim efficiens est causa omnium efficientium. Materia etiam prima est causa subiectiua omnium aliorum. Similiter & vltimus finis qui dicitur primus, hoc est, principalis in genere finium est causa finalis aliorum. Primum autem in genere praedicamentali non oportet esse causam aliorum. Color enim albus, qui est primus in genere colorum, non est per se causa aliorum, aliquo genere causalitatis. Motus autem localis non est primus omnium motuum primo modo, scilicet in genere causalitatis, quia nullum genus causalitatis per se inuenitur inter species motus, vt patet deducendo in singulis generibus causarum. Item nec motus localis est primus motuum in genere praedicamentali, quia motus non est in vno genere, sed in pluribus, sicut alteratio in genere qualitatis, augmentum & diminutio in genere quantitatis, loci mutatio in praedicamento vbi. Qualiter ergo dicitur primus motuum? dico quod secundum tempus respectu nouitatis, & alternationis aliorum, vt deductum est, & sic probat Aristoteles ipsum esse primum octauo physicorum, vt patet bene consideranti processum eius. Supponit enim alternationem generationis & corruptionis esse ab aeterno. Ex quo concludit quod necessarium est aliquem motum localem esse aeternum, per quem fiat alternatio aliorum motuum. Et isto modo bene concessum est motum localem praeexigi respectu aliorum motuum.

Ad Tertium dicendum quod motus coeli est propter indigentiam horum inferiorum quantum ad alternationem caloris & frigoris, & similium, quae alternatio requirit accessum & recessum solis et stellarum ex motu suo, sed actio tota causaliter est a formis eorum substantialibus & accidentalibus.

Ad argumenta principalia. Ad primum dicendum quod locus non est terminus motus localis, quum praeexistat motui, sed esse in loco est terminus motus localis. Et dato quod locus esset terminus, tamen accidit ei, quod sit causa generationis. Non enim est causa quatenus locus, sed per qualitatem aliquam continentis, cuius terminus est locus. Corpus enim locans potest esse generans, sed hoc contingit ei per aliquam qualitatem, non autem ratione suae superficici, secundum quam contingit esse locum.

Ad secundum dicendum quod licet motus localis requirat subiectum magis perfectum, quam generatio, vel alteratio, ipse tamen motus est minus perfectus quam generatio vel alteratio quia sicut agens est perfectius quod minus supponit in actioni sua, & plus producit, sic generatio & alteratio sunt perfectio. res quam motus localis, quia plus ponunt, & minus supponunt

Ad tertium dicendum quod motus localis per se non habet aliquid ignire. Sed in aliquibus motis sequitur ignitio ad motum eorum, inquantum calor virtualiter in eis existens quadam forti compressione partium vigoratur & suscipit augmentum. Istud autem longius habet videri supra 2. coeli 8 mundi, & supra primum Metheo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3