Praeambulum
Praeambulum
IS EXCVRSIS, scilicet de hominis formatione. Superius determinauit de creatura pure spirituali, & de creatura pure corporali. Hic vero determinat de creatura media, scilicet de homine. Et diuiditur in duas. Primo determinat de homine, quantum ad sui propriam institutionem. Secundo quantum ad eius lapsum dicens, videns igitur diabolus hominem. Prima in duas. Primo determinat conditionis humanae principium. Secundo ostendit hominis conditi statum, distinctione decimanona. Prima diuiditur in duas. Primo enin in generali proponens hominis productionem, ostendit ipsun esse creaturam ad Dei imaginem. Secundo magis in special principio decimaeseptimae distinctionis ibi, hic de origine animae. Prima est principium lectionis. Et diuiditur in duas. Primo enim ostendit hominem ad imaginem Dei esse creatum. Secundo determinat secundum quam partem sui ad imaginem Dei sit creatus. Secunda ibi, factus est ergo homo secundum imaginem Dei. Prima diuiditur in quatuor. Primo proponit suum intentum. Secundo ostendit quod proposuerat Tertio excludit quorundam opinionem. Quarto addit quandam declarationem suae expositionis. Secunda ibi, imago autem & similitudo. Tertia ibi, filius vero proprie. Quarta ibi veruntamen hic de. Secunda pars principalis, factus est erghomo secundum animam, vbi determinat, secundum quam partem homo sit ad imaginem Dei creatus, diuiditur in duas Primo ostendit hominem esse formatum ad imaginem diuini tatis, non solius patris & filij. Secundo ostendit quomodo differenter imago hominis etiam filio conueniat. Secunda ibi quocirca homo. Haec est diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit, & proponitur prime in generali, quae intendit de creato homine, proponit erge qualis creatus sit homo. Et respondet quod ad imaginem Dei sicut habetur in Gen. faciamus hominem, &c. In quibus verbi ostenditur vnitas essentiae, & trinitas personarum. Postea dici quod illud potest accipi pro imagine increata, quae est iden quod diuina essentia, in qua personae sibi assimilantur, vel pro creatura, in qua factus est homo. Et secundum quam Deo assimilatur. Sed quia imago relationem importat ad illud cuius est imago, & ad cuius similitudinem facta est, ideo essentia non proprie imago dicitur. Postea dicit quod aliqui crediderunt quod filius est imago, homo vero non est imago, sed ad imaginem: hanc opinionem reprobat per Apostolum. Ali vero dixerunt quod filius est imago, sed spiritus sanctus dicitur similitudo homo vero fit ad imaginem & similitudinem Et hanc opinionem etiam non approbat. Postea dicit quod homo factus est ad imaginem secundum naturalia, ad similitudinem vero quantum ad virtutes theologicas, vel ad imaginem; quantum ad cognitionem, ad similitudinem, quantum ad effectum, vel dilectionem boni, vel ad similitudinem quantum ad essentiam, & ad imaginem, quantum ad superaddita essentiae. Postea dicit quod secundum animam homo dicitur esse imago Dei, filius Dei proprie est imago patris, homo vero est imago, quod etiam ad imaginem. Et ideo ho non habet a se, sed habet eam per creationem. Et subdit quod huiusmodi inaginis signum est erecta statura, quae apparet in corpore. Et in hoc terminatur, &c.
On this page