Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in solis creaturis intellectualibus sit imago Dei

tirio iVtrum in solis creaturis intellectualibus sit imago. Thom. ὶ 4 vi. a. 1.

CIRCA dist. 16. quaeruntur duo. Primum est vtrum in solis creaturis intellectualibus sit imago. Et videtur quod non, quia imago Dei reperitur in creatuTris: vel vt imitantur essentiam diuinam sub rationi naturae, vel sub ratione ideae, non vt imitantur ipsam in ratione naturae. Quia secundum Hilarium imago est species indifferens. Sed quo ad esse naturale quaelibet natura differt ab essentia diuina, plusquam specie, ergo vt imitantur ipsam sub ratione ideae: Sed creatura irrationalis aeque perfecte imitatur ideam secundum quam producitur sicut creatura rationalis, ergo in vtraque reperitur aequaliter imago.

IN CONTRARIVM est quod dicit Aug. 14. de tri nit. quod anima est ad imaginem Dei, quia capax eius est, & loquitur de capacitate per cognitionem & amorem, sed haec non inuenitur in creaturis irrationalibus, ergo &c.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est qualiter possit imago Dei reperiri in creaturis. Secundum erit in quibus creaturis reperiatur.

CIRCA primum sciendum quod cum imago dicat perfectam repraesentationem eius cuius est imago hoc potest fieri dupliciter. Vno modo participando eandem speciem sicut filius simillimus patri, dicitur imago patris. Et hoc modo in diuinis filius dicitur imago patris. Si tamen proprie dicitur imago, quia non est participatione essentiae diuinae similis patri, sed idem. Alio modo dicitur aliquid imago alterius non quidem participando eandem speciem, sed alteram, speciei tamen demonstratiuam. Sicut imago Herculis dicitur aliquid sculptum in lapide vel pictum in pariete quod licet sit alterius naturae a natura Herculis, tamen Herculem demonstrat vel repraesentat. Primo modo nulla creatura potest esse imago Dei. Secundo autem modo potest vt statim patebit.

QUANTVM ad secundum notandum est quod imago Dei in creaturis dicitur dupliciter scilicet quo ad essentialia, vel quo ad personalia & haec dicitur imago trinitatis. Imago quo ad essentialia consistit in repraesentatione diuinae naturae per naturam creatam, sed imago trinitatis non consistit in repraesentationi trinitatis increatae per creaturam quo ad naturam partium trinitatis vt sic loquamur. Non enim sicut partes trinitatis increatae sunt tria supposita pater & filius & spiritus sanctus, sic partes trinitatis creatae sunt vt pater & filius & spirits sanctus tria supposita, sed consistit imago trinitatis in simili proportione partium hic & ibi. vt sicut in trinitate increata sunt tria habentia talem habitudinem originis sic in trinitate creata. Et ideo consueuit dici quod est ibi quaedam proportionabilitas quae est habitudo duarum proportionum, dicendum ergo quod in solis creaturis intellectualibus reperitur imago Dei, quo ad essentialia & quoad personalia, quod primo patet de essentialibus. Illud enim solum potest habere rationem imaginis naturae diuinae quod est productum in participatione vltimae & completae & quasi specificae perfectionis diuinae. Cuius ratio est quia imago vt dictum esti dicitur aliquid productum in expressam & specificam repraesentationem, sed sola creatura intellectualis est huiusmodi. vltima! enim & quasi specifica perfectio, siue in Deo intellecta, siue rebus/ communicata est intellectualitas, ergo &c. Idem patet de imagine trinitatis, quia ibi est solum inuenire imaginem trinitatis vbi sunt tria vnum in essentia & distincta relationibus originis hoc autem est solum in creaturis rationalibus vel intellectualibus quo ad memoriam, intelligentiam, & voluntatem, ergo &c.

AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum? creatura dicitur imago Dei, quia repraesentat essentiam diuinam quo ad esse naturae secundum illud quod intelligitur in Dec quasi specificum. Hoc autem fit non participando eandem naturam secundum speciem, de qua imagine procedit dictum Hylarij, sed participando aliam naturam diuinae tamen naturae repraesentatiuam secundum illud quod in Deo intelligitur quasi specificum, imago autem trinitatis attenditur secundum similitudinem proportionis vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1