Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum imago Dei sit aequaliter in homine et in angelo
SECVNDO quaeritur vtrum imago aequaliter sit in homine & in angelo, vel sit in vno perfectius quam in altero. Et videtur quod sit aequaliter in vtroque, quia secundum Aug. 14. de trini. mens ad Timaginem Dei est, quia capax eius est particepsqu eius esse pot. Sed capacitas mentis humanae & angelicae aequalis est. Erimus enim aequales angelis Dei in coelis, ergo &c.
INI CONTRARIVM: est quod dicit Greg. quanto in angelo simplicior est a natura, tanto in illo imago Dei magis insinuatur impressa.
RESPONSIO. Dicendum quod si loquamur de imagine, quantum ad essentialia, sic non reperitur aequaliter in homine & in angelo, sed perfectius in angelo, quam in homine: quod patet, quia in illo est verior & expressior ratio imaginis, quod est productum in maiori participatione diuinae perfectionis, hoc autem est magis angelus quam homo, ergo &c. Si vero loquamur de imagine quoad personalia, quae est imago Trinitatis, sic aequaliter est in vtroque imago, quia vbicunque inuenitur eadem proportio, inuenitur secundum gradum indiuisibilem, non obstante diuersa perfectione proportionabilium. Sicut eadem est proportio duorum ad quatuor. Et octe ad sexdecim, quia dupla. Sed imago Trinitatis inuenitur in crea turis, quantum ad proportionem quam habent partes imaginis creatae ad similitudinem partium imaginis increatae, & no quantum ad repraesentationem partium per partes quantum ad naturas earum (vt dictum est in quaestione praecedente ergo vbicunque inuenitur haec proportio, inuenitur secundum eundem gradum, non obstante diuersa perfectione proportionabilium. Quanquam ergo partes imaginis perfectiores sint in angelo quam in homine, scilicet memoria, intelligentia, & voluntas, sicut natura intellectualis, in qua fundantur, tamen eadem est hic & ibi partium habitudo, & proportio, & per consequens eadem, quia aequalis ratio imaginis.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod mentis humanae & angelicae non est eadem capacitas per naturam, sed per gratiam, secundum naturam enim perfectius capitur deus ab angelo, quam a nobis. Et ideo in angelo quoad essentialia est perfectior ratio imaginis, sicut & perfectior natura intellectualis. Non autem quoad personalia, quia illa attenditur quo ad similitudinem proportionis, quae est in homine & angelo eadem & aequalis, vt dictum est.
On this page