Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deum esse sit per se notum

QVAESTIO TERTIA. vtrum Deum esse sit per se notum. Tho. 1. p. 4. 2. ar. 1.

AD tertium sic proceditur. Et videtur quod Dei esse sit per se notum. Quia illa propositio est per se nota in qua praedicatum includitur in ratione subiecti. Tunc enim impossibile est intelligere a subiectum quin intelligatur praedicatum. Sed in hac propositione Deus est, praedicatum est de ratione subiecti, imo sunt omnino idem, ergo &c.

Item illud est per se notu esse quod non potest cogitari non esse, sed nullus potest cogitare Deum non esse, ergo per se notum est Deum esse. maior patet, quia illa propositio est per se nota quam nullus potest mente negare, & quam auditam statim approbat, minor probatur tripliciter, scilicet quod nullus possit cogitare Deum non esse, primo quia nulla res potest intelligi cum opposito eius quod est de sua quidditate. Esse autem est de quidditate Dei. Secundo quia nullus potest negare Deum esse nisi ignoret significatum vocabuli scilicet quid inportetur per hoc nomen Deus, dicit enim Anselmus proso. 4. quod nullus potest cogitare quod Deus non est, licet haec verba Deui non est dicere potest aliquis in corde, aut sine vlla significationem ut cum extranea. Ex quo patet secundum eum quod haec proponsitio Deus est negari non potest, si accipiatur in proprisignificatione, ignorando autem proprium significatum vocabulorum potest quaelibet propositio negari. Tertio, quia Deuest quo majus cogitari non potest secundum Anselmum, sed illud est majus quod non potest cogitari non esse quam illud quod potest cogitari non esse, ergo Deus non potest cogitari non esse, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.

2 IN CONTRARIUM aeguitur conuertendo rationem factam sic. Illa propositio non est per se nota quam potes aliquis negare, sed Deum esse multi negauerunt etiam philosophi quidam qui negauerunt omnem causam agentem: & in Psalmo dicitur quod dicit insipiens in corde suo non est Deus ergo, &c. maior patet ex 4. Metaphysicae: minor declarata est.

RESPONSIO, ad euidentiam huius quaestionis praemittenda sunt duo. Primum est quid sit propositionem esse pe se notam. Circa quod aduertendum est, quod per se & per aliud opponuntur. Et ideo propositio quae est nota per aliud, non est nota per se: dico autem per aliud complexum, & non per aliud incomplexum, quia omnis propositio fit nota ex notitia terminorum suorum: etiam principia prima, quia principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus, propter quod nulla propositio potest esse per se nota, hisi per aliud prius notum quod est incomplexum: non excluditur ergo a propositione per se nota necessaria praecognitio incomplexit, sed complexi, quia illa est per se nota cui assentitur absque hoc quod probi tur per aliam propositionem prius & magis notam.

Secundo notandum quod sicut communiter dicitur aliqua propositio potest dicit per se nota dupliciter. Vno modo secundum se & secundum naturam rei: alio modo quoad nos. Secundum se & secundum naturam rei dicitur propositio per se nota quando praedicatum est de ratione subiecti secundum rei voritatem, quia natura rei hoc habet vt nihil ei conueniat per prius, aut verius quam id quod est ei essentialiter intrinsecum: vnde quod hoc non statim appareat non est ex defectu rei, sed ex defectu intellectus non potentis immediate & perfecte talem rem cogitare, quoad nos autem dicitur propositio per se nota, quando statim apparet connexio terminorum cognitis terminis quantum ad id quod primo occurrit intellectui de significato eorum ita quod eam prolatam statim quilibet approbat, nec potest mente contradicere. Et hoc prouenit ex go quod talis propositio formatur in terminis notis omnibus, sicut de quolibet esse, vel non esse, & omne totum est majus sua parte.

His visis dicendum est ad quaestionem quod Deum esse est per se notum secundum se & secundum naturam rei, sed non est per se notum nobis. Primum patet, quia illa propositio est per se nota secundum se & secundum naturam rei, in qua praedicatum est de natura subiecti, & visa natura subiecti, statim apparet inhaerentia praedicati cum subiecto, sod talis est haec propositio Deus est: ergo, &c.

Secundum patet primo sic, illa propositio non est per se nota nobis quae non formatur in terminis per se notis nobis, sed ista Deus est, est huiusmodi: ergo, &c. vtraque praemissarum apparet ex praecedentibus.

Secundo sic, sicut de ratione Dei est suum esse, ita sua scientia & sua immaterialitas & omnia quae dicunt aliquid absolutum, sed non est per se notum nobis Deum esse scientem & immaterialem & huiusmodi, cum multi hoc negauerint: ergo, &c.

Tertio, quia illa propositio non est per se nota quo ad nos in qua non statim apparet connexio terminorum cognitis terminis quantum ad illud quod primo occurrit intellectui de significatis eorum, licet forte appareat cognita plene natura rerum significatarum per terminos. Si enim hoc secundum sufficeret ad hoc quod propositio esset per se nota nobis, tunc eadem propositio esset per se nota nobis & per aliud nota nobis, cum non cognoscamus plene & perfecte res significatas per terminos aliquarum propositionum, nisi cum multa inuestigatione & multo discursu rationis: & sic talia cognoscimus per aliud prius notum nobis. Hoc autem est inconuenions (scilicet quod illa propositio sit per se nota nobis quae & cuius termini fhiunt nobis noti per aliud).

Relinquitur ergo quod propositio non est per se nota quoad nos, quando non statim apparet connexio terminorum cognitis terminis quantum ad illud quod primo occurrit intellectu de significatis eorum, sed cognito eo quod primo occurrit nobis de significato huius termini Deus, & de significato huiutermini qui est esse, non statim apparet connexio terminorum Si enim per hoc nomen Deus primo occurrat intellectui prima causa vel primum principium, non statim apparet cuilibe quod talis res sit in rerum natura, quia si esset processus in infinitum in causis, aut circulatio in causis & effectibus, non esse. dare primam causam, non est autem per se notum cuilibet quod non sit processus in infinitum in causis aut circulatio, sed cum multa deductione probatum est a philosopho, quod non oportet si fuisset per se notum: ergo nec est per so notum esse aliquam primam causam vel primum principium. Idem est intelligendum si per hoc nomen Deus primo occurrat intellectui illud quo majus excogitari non potest (vt accipit Anselmus.) Et hoc magis patebit in solutione cuiusdam argumenti.

Ad primum argumentum in contrarnum patet solutio ex praedictis, licet enim sufficiat ad hoc quod propositio sit per si nota ex natura rei quod praedicatum sit de ratione subiecti ramen non sufficit ad hoc quod sit per se nota nobis, alioquin nulla esset distinctio qua distinguimus inter propositionem secundum se notam & notam nobis, quia omnis propositio nota secundum se esset nota nobis & econuerso, sed requiritur cum hoc quod formetur in terminis per se notis nobis, sicut sunt communissimi termini, vt ens totum & pars, quibus prolati: statim apparet eorum habitudo & connexio, vt de quolibet esse vel non esse, & omne totum est majus sua parte, talis autem non est ista Deus est, vt patet ex prius dictis, ideo dicit Auic. I. Metaphysi. suae quod Deum esse non est per se notum.

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, potest enim cogitari quod Deus non sit & mente opinari. Et quod contra hoc primo dicitur, quia nihil potest cogitari cum opposito eius quod est de sua quidditate, dicendum ost quod supposito que per se notum sit hoc nomen Deus significare quidditatem entem, vel possibilem, impossibile est quod cogitetur non esse subiectiue hoc est, quod illa quidditas cogitetur, vt quaedam res quae sit actu subiectum ipsius non esse, siue esse sit de quidditate rei, siue non, quia si cogitatur esse actu subiectum, cogitatur esse actu aliquid in so. Et si cogitatur subiici ipsi non esse cogitatur non esse. Et ideo simul cogitaretur non esse & esse. quod est impossibile. Sed si non est per se notum nomen illud significare quidditatem entem vel possibilem, per consequens non est per se notum quod esse sit de eius quidditate, propter quod potest cogitari non esse, non quidem subiectiue modo prius dicto (scilicet quod cogitetur esse subiectum ipsius non esse) sed quasi obiectiue, vt cogitetur non esse actu res aliqua vel quidditas.

Adhuc supposito quod sit notum nomen significare quidditatem entem vel possibilem, vt hoc nomen rosa, & quod esse sit de quidditate rosae vel floris: adhuc potest cogitari rosa non essi actu vel non esse flos: non quidem que rosa maneat quantum ad suam quidditatem extra animam, & non habeat actu esse, vel no sit actu flos, sed cogiturando quod huic nomini non subest actu aliqua quidditas. Ex hoc ad propositum dicendum quod non est pe se notum quod hoc nomen Deus significet quidditatem intem vel possibilem, sed cum multa deductione probatum est a Philosopho (vt dictum fuit.) Et si esset per se notum (vt de rosa) adhuc posset cogitari non esse actu modo quo dictum est.

Quia autem subditur de Anselmo, qui dicit, quod nullus potest cogitare quod Deus non est, licet haec verba dicat in corde, aut sinivlla aut cum aliqua extranea significatione, dicendum quod Ansel. non dicit hoc absolute, vt ibidem patet: sed supposito quod haefit ratio huius nominis Deus: Deus est quo maius cogitar non potest. Et supposita illa deductione quod illud cogitetur esse majus quod non potest cogitari non esse quam illud quod potest cogitari non esse. His enim duobus concessis, & facta deductione, sequitur quod Deus non potest cogitari non esse, non autem absolute, quia non concedens alteram praemissarum aui non deducens conclusionem ex praemissis potest secundum se cogitare, & mente concipere Deum non esse: propter quod oppositum eius, scilicet Deum esse non est per se notum nobis, sed fit notum deductione facta ex notioribus quo ad nos.

Ad illud quod tertio subditur dicendum quod non est per se notum quod haec sit ratio nominis quod est Deus: Deus est quo nihil majus excogitari potest, nec Anselmus accipit hoc vt pese notum, sed tantum vt creditum, dicens, credimus te esse aliquid quo nihil majus cogitari potest, nec de omni cogitatione veritatem habet, quia licet Deus fit quo nihil majus esse possit & quo nihil majus vere cogitari possit, potest tamen (quamui falso) cogitari aliquid majus Deo. Ex quo sequitur quod licet Deum esse sit verum, non tamen est per se notum, quia oppositum per se noti quoad nos non potest, nec vere nec false opinari.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3