Praeambulum
Praeambulum
Ic de origine animae. Superius determinaui magister de creatione hominis in generali, hic vero prosequitur in speciali. Et diuiditur in duas Primo determinat productionem viri. Secunaj do mulieris in principio 17. distinctionis ibi, In eodem vero paradiso. Prima est principium lectionis, & diuiditur in tres. Primo determinat productionem hominis, quantum ad animam. Secundo quantum ad aetatem corporis. Tertio quantum ad locum. Secunda ibi, solet ita quaeri. Tertia ibi, hominem ita formatum. Prima diuiditur in duas. Primo inquirit principium effectiuum ipsius animae Secundo inquirit de creatione ipsius quantum ad corpus. Secunda ibi, sed vtrum in corpore, an extra corpus. Tertia principalis diuiditur in duas. Primo inquirit vtrum ille locu fuerit spiritualis vel corporalis. Secundo ostendit quod corporalis fuerit. Et ostendit qualiter ornatus fuerit. Secunda ibi In hoc autem paradiso. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sic procedit magister. Et proponis primo quod animae creatio exprimitur, quum dicitur inspian faciem eius. spi. vitae. Et subdit quod non spirauit faucibus vel manibus corporeis, nec animam de sui substantia emisit, sicut quidam haeretici dixerunt. Sed dicitur insufflasse, quando animam fecit, quae anima est flatus quidam. Postea quaerit vtrum anima primi hominis creata fuerit ante corpus, Et respondet quod quidam dixerunt, quod sine corpore creata fuit. Postea vero naturali appetitu quidem corpori fuit vnita. Alij tamen in corpore eam fuisse creatam dicunt: tamen subdit quod quicquid de ea fuerit de aliis animalibus, ita est quod infundendo creantur, & creando infunduntur. Postea quaerit vtrum homo fuerit creatus in virili aetate. Et respondet quod sic, non virtute creata, sed diuina, vbi etiam subdit quod multa sunt possibilia secundum causas superiores, quae non sunt possibilia secundum inferiores. Postea dicit quod hominem sic formatum posui Deus in paradiso, qui locus a quibusdam tantum corporaliter a quibusdam tantum spiritualiter, a magistro vero corporalite & spiritualiter intelligitur. Vitimo dicit in hoc paradiso fuiss. lignum vitae, quod sic intelligendum est, quod vim habebat vitam conseruandi, lignum scientiae boni & mali, quod non a natura habuit tale nomen, sed ab euentu, quia post gustum homo experimentaliter cognouit quid sit obedientiae bonum, & ino bedientiae malum, esus autem illius ligni licitus fuit, mini fuit interdictus, ad ostendendum quantum malum fuit inobedientiae, quam graue peccatum est, etiam si per eam fiat quod de se licitum est. Et in hoc terminatur, &c.
On this page